Obrazy na stronie
PDF
ePub

Qui pulchre nosset. consistimus. Unde venis? et
Quo tendis? rogat, et respondet. vellere cœpi,
Et prensare manu lentissima brachia, nutans,
65 Distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus
Ridens dissimulare: meum jecur urere bilis.
Certe nescio quid secreto velle loqui te
Aiebas mecum. Memini bene; sed meliore
Tempore dicam: hodie tricesima sabbata. Vis tu
70 Curtis Judæis oppedere? nulla mihi, inquam,

Relligio est. At mî: sum paullo infirmior, unus
Multorum: ignosces: alias loquar. Hunccine solem
Tam nigrum surrexe mihi? fugit inprobus, ac me
Sub cultro linquit. casu venit obvius illi
75 Adversarius, et, Quo tu, turpissime? magna
Inclamat voce, et, Licet antestari? ego vero
Oppono auriculam. rapit in jus: clamor utrimque,
Undique concursus. sic me servavit Apollo.

ECLOGA X.

NEMPE inconposito dixi pede currere versus
Lucilî. quis tam Lucilî fautor inepte est,

Ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.

5 Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cætera: nam sic Et Laberî mimos, ut pulchra poëmata, mirer.

Ergo non satis est risu diducere rictum

Auditoris et est quædam tamen hic quoque virtus:

v. 69. Vulg. VIN' TU.

76. EXCLAMAT.

Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se 10 Inpediat verbis lassas onerantibus auris:

Et sermone opus est modo tristi, sæpe jocoso;
Defendente vicem modo rhetoris atque poëtæ ;
Interdum urbani parcentis viribus, atque

Extenuantis eas consulto. ridiculum acri

15 Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus Comœdia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi: quos neque pulcher
Hermogenes umquam legit, neque simius iste,
Nil præter Calvom et doctus cantare Catullum.
20 At magnum fecit quod verbis Græca Latinis
Miscuit. O seri studiorum! quîne putetis
Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.
25 Cum versus facias: teipsum percontor, an et cum
Dura tibi peragenda rei sit caussa Petillî?
Scilicet oblitus patriæque patrisque Latini,
Cum Pedius caussas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita

30 Verba foris malis, Canusini more bilinguis ?

Atqui ego cum Græcos facerem, natus mare citra,
Versiculos; vetuit tali me voce Quirinus

Post mediam noctem visus, cum somnia vera:
IN silvam non ligna feras insanius, ac si
35 Magnas Græcorum malis inplere catervas.

Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque

[blocks in formation]

Defingit Rheni luteum caput; hæc ego ludo, Quæ neque in Æde sonent, certantia judice Tarpa, Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. 40 Arguta meretrice potes, Davoque Chremeta

Eludente senem, comis garrire libellos

Unus vivorum, Fundani: Pollio regum

Facta canit pede ter percusso: forte epos acer,
Ut nemo, Varius ducit: molle atque facetum
45 Virgilio adnuerunt gaudentes rure Camenæ.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino,
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor: neque ego illi detrahere ausim
Hærentem capiti cum multa laude coronam.
50 At dixi fluere hunc lutulentum, sæpe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. age, quæso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Accî?

Non ridet versus Ennî gravitate minores?
55 Cum de se loquitur, non ut majore reprensis.
Quid vetat et nosmet Lucilî scripta legentis
Quærere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntis

Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis
60 (Hoc tantum) contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem cenatus? Etrusci
Quale fuit Cassî rapido ferventius amni
Ingenium; capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,

v. 38. Vulg. NIC.

49. MULTA CUM.

65 Comis et urbanus; fuerit limatior idem,

Quam rudis et Græcis intacti carminis auctor,
Quamque poëtarum seniorum turba: sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in ævum,
Detereret sibi multa: recideret omne, quod ultra
70 Perfectum traheretur: et in versu faciendo

Sæpe caput scaberet, vivos et roderet unguis.
Sæpe stilum vertas, iterum quæ digna legi sint
Scripturus: neque, te ut miretur turba, labores,
Contentus paucis lectoribus. an tua demens
75 Vilibus in ludis dictari carmina malis?

Non ego: nam satis est equitem mihi plaudere: ut audax,
Contemtis aliis, explosa Arbuscula dixit.

Men' moveat, cimex Pantilius, aut cruciet, quod Vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus 80 Fannius Hermogenis lædat conviva Tigellî?

Plotius, et Varius, Mæcenas, Virgiliusque,

Valgius, et probet hæc Octavius, optimus atque
Fuscus; et hæc utinam Viscorum laudet uterque:
Ambitione relegata, te dicere possum,

85 Pollio; te, Messalla, tuo cum fratre; simulque
Vos, Bibule, et Servi; simul his te, candide Furni;
Conpluris alios, doctos ego quos et amicos

Prudens prætereo: quibus hæc, sunt qualiacumque,
Adridere velim; doliturus, si placeant spe
90 Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.

I

puer, atque meo citus hæc subscribe libello,
v. 78. Vulg. CRUCIER.

86. BIBULI.

88. SINT.

Q. HORATII FLACCI

SERMONUM

LIBER SECUNDUS.

ECLOGA I.

SUNT quibus in Satira videar nimis acer, et ultra
Legem tendere opus: sine nervis altera, quicquid
Conposui, pars esse putat, similisque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

5 Quid faciam, præscribe. Quiescas. Ne faciam, inquis, Omnino versus ? Aio. Peream male, si non

Optimum erat: verum nequeo dormire. Ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto;
Inriguumque mero sub noctem corpus habento.
10 Aut, si tantus amor scribendi te capit, aude
Cæsaris invicti res dicere, multa laborum
Præmia laturus. Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina, nec fracta pereuntis cuspide Gallos,
15 Aut labentis equo describit volnera Parthi.
Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius. Haud mihi deero,

v. 10. Vulg. RAPIT.

15. DESCRIBAT.

« PoprzedniaDalej »