Obrazy na stronie
PDF
ePub

325 Romani pueri longis rationibus assem

Discunt in partis centum diducere. Dicas,
Filius Albini, si de quincunce remota est
Uncia, quid superet. poterat dixisse, Triens? Eu!
Rem poteris servare tuam. redit uncia: quid fit?
330 Semis. an, hæc animos ærugo et cura peculî
Cum semel inbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro, et levi servanda cupresso?
Aut prodesse volunt, aut delectare poëtæ;
Aut simul et jocunda et idonea dicere vitæ.
335 Quicquid præcipies, esto brevis: ut cito dicta
Percipiant animi dociles, teneantque fideles.
[Omne supervacuum pleno de pectore manat.]
Ficta voluptatis caussa sint proxima veris :
Ne, quodcumque volet, poscat sibi fabula credi;
340 Neu pransæ Lamiæ vivum puerum extrahat alvo.
Centuriæ seniorum agitant expertia frugis:

Celsi prætereunt austera poëmata Ramnes.
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando, pariterque monendo.

345 Hic meret æra liber Sosiis, hic et mare transit,
Et longum noto scriptori prorogat ævum.

Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:
Nam neque chorda sonum reddit, quem volt manus et mens;
Poscentique gravem persæpe remittit acutum :

350 Nec semper feriet, quodcumque minabitur, arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis

v. 326. Vulg. DICAT.
330. AD HEC.

328. SUPERAT? POTERAS.
339. NEC quodc.

Offendar maculis, quas aut incuria fudit,

Aut humana parum cavit natura. quid ergo est?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
355 Quamvis, est monitus, venia caret; ut citharœdus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem :

Sic mihi qui multum cessat, fit Chœrilos ille,
Quem bis terve bonum, cum risu miror; et idem
Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus.
360 Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Ut pictura, poësis: erit quæ, si propius stes,
Te capiat magis; et quædam, si longius abstes:
Hæc amat obscurum; volet hæc sub luce videri,
Judicis argutum quæ non formidat acumen :
365 Hæc placuit semel; hæc decies repetita placebit.
O major juvenum, quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum, et per te sapis; hoc tibi dictum
Tolle memor: certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi: consultus juris, et actor
370 Caussarum mediocris; abest virtute diserti

Messallæ, nec scit quantum Cascellius Aulus; Sed tamen in pretio est: mediocribus esse poëtis Non homines, non Dî, non concessere columnæ. Ut gratas inter mensas symphonia discors, 375 Et crassum unguentum, et Sardo cum melle papaver Offendunt; poterat duci quia cena sine istis: Sic animis natum inventumque poëma juvandis, Si paullum summo decessit, vergit ad imum.

v. 353. Vulg. EST deest.

358. TERQUE.

355. Er cith.

360. OPERE IN L.

Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis; 380 Indoctusque pilæ, discive, trochive, quiescit; Ne spissæ risum tollant inpune coronæ:

Qui nescit versus, tamen audet fingere. quid ni?
Liber et ingenuus, præsertim census equestrem
Summam nummorum, vitioque remotus ab omni.
385 Tu nihil invita dices faciesve Minerva :

Id tibi judicium est, ea mens. si quid tamen olim
Scripseris, in Mæcî descendat judicis auris,

Et patris, et nostras; nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis. delere licebit

390 Quod non edideris: nescit vox missa reverti.

Silvestris homines sacer interpresque Deorum Cædibus et victu fœdo deterruit Orpheus; Dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones. Dictus et Amphion, Thebanæ conditor arcis, 395 Saxa movere sono testudinis, et prece blanda Ducere quo vellet. fuit hæc sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis; Concubitu prohibere vago; dare jura maritis; Oppida moliri; leges incidere ligno.

400 Sic honor et nomen divinis vatibus atque

Carminibus venit. post hos insignis Homerus
Tyrtæusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit. dicta per carmina sortes,
Et vitæ monstrata via est, et gratia regum
405 Pieriis tentata modis, ludusque repertus,
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyræ solers, et cantor Apollo.
X

Natura fieret laudabile carmen, an arte,

Quæsitum est. ego nec studium sine divite vena,
410 Nec rude quid possit video ingenium: alterius sic
Altera poscit opem res, et conjurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer; sudavit et alsit;
Abstinuit venere et vino. qui Pythia cantat
415 Tibicen, didicit prius, extimuitque magistrum.
Nec satis est dixisse, Ego mira poëmata pango:
Occupet extremum scabies: mihi turpe relinqui est,
Et, quod non didici, sane nescire fateri.

Ut præco, ad merces turbam qui cogit emendas; 420 Adsentatores jubet ad lucrum ire poëta

Dives agris, dives positis in fenore nummis.
Si vero est, unctum qui recte ponere possit,
Et spondere levi pro paupere, et eripere artis
Litibus inplicitum; mirabor, si sciet inter-

425 Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donâris, seu quid donare voles cui;
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Lætitiæ clamabit enim, Pulchre, bene, recte;
Pallescet; super his etiam stillabit amicis

430 Ex oculis rorem; saliet; tundet pede terram.
Ut qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo: sic
Derisor vero plus laudatore movetur.

Reges dicuntur multis urguere culullis,

435 Et torquere mero, quem perspexisse laborant,

v. 410. Vulg. PROSIT. 416. NUNC satis. 423. ATRIS. 435. LABORENT.

An sit amicitia dignus. si carmina condes,
Numquam te fallant animi sub volpe latentes.
Quintilio si quid recitares, Corrige sodes
Hoc, aiebat, et hoc. melius te posse negares,
440 Bis terque expertum frustra? delere jubebat,
Et male ter natos incudi reddere versus.

Si defendere delictum, quam vertere, malles;
Nullum ultra verbum, aut operam insumebat inanem,
Quin sine rivali teque et tua solus amares.
445 Vir bonus et prudens versus reprehendet inertis,
Culpabit duros, incomtis adlinet atrum

Transverso calamo signum; ambitiosa recidet
Ornamenta; parum claris lucem dare coget;
Arguet ambigue dictum; mutanda notabit;
450 Fiet Aristarchus: non dicet, Cur ego amicum
Offendam in nugis? hæ nugæ seria ducent
In mala derisum semel, exceptumque sinistre.
Ut mala quem scabies aut morbus regius urguet,
Aut fanaticus error, et iracunda Diana;
455 Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam,
Qui sapiunt: agitant pueri, incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur, et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum, foveamve; licet, Succurrite, longum
460 Clamet, io cives: non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre, et demittere funem ;
Quî scis, an prudens huc se projecerit, atque

v. 441. Vulg. TORNATOS.

461. Si QUIS CURET.

450. NEC dicet.
462. DEJECERIT.

« PoprzedniaDalej »