Obrazy na stronie
PDF
ePub

Et signo læso non insanire lagenæ :

135 Posset qui rupem et puteum vitare patentem :
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
Expulit elleboro morbum bilemque meraco,
Et redit ad sese: Pol me occidistis, amici,
Non servastis, ait; cui sic extorta voluptas,
140 Et demtus per vim mentis gratissimus error.
Nimirum sapere est abjectis utile nugis,
Et tempestivum pueris concedere ludum:

Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed veræ numerosque modosque ediscere vitæ.
145 Quocirca mecum loquor hæc, tacitusque recordor:
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphæ;
Narrares medicis. quod quanto plura parasti,
Tanto plura cupis, nulline faterier audes?

Si volnus tibi monstrata radice vel herba

150 Non fieret levius; fugeres radice vel herba
Proficiente nihil curarier. audieras, cui

Rem Dî donarint, illi decedere pravam
Stultitiam: et, cum sis nihilo sapientior, ex quo

Plenior es, tamen uteris monitoribus îsdem?

155 At si divitiæ prudentem reddere possent,

Si cupidum timidumque minus te; nempe ruberes,
Viveret in terris te si quis avarior uno.

Si proprium est, quod quis libra mercatus et ære est;
Quædam (si credis consultis) mancipat usus;

160 Qui te pascit ager, tuus est: et villicus Orbî,
Cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,

v. 152. Vulg. DONARENT.

161. DATURUS.

Te dominum sentit. das nummos; accipis uvam,
Pullos, ova, cadum temeti. nempe modo isto
Paullatim mercaris agrum, fortasse trecentis,
165 Aut etiam supra, nummorum millibus emtum.
Quid refert, vivas numerato nuper an olim?
Emtor Aricini quondam Veientis et arvi
Emtum cenat olus; quamvis aliter putat: emtis
Sub noctem gelidam lignis calefactat aënum.
170 Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
Limitibus vicina refigit jurgia: tamquam

Sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horæ
Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
Permutet dominos, et cedat in altera jura.

175 Sic, quia perpetuus nulli datur usus, et heres
Heredem alternis, velut unda supervenit undam ;
Quid vici prosunt, aut horrea? quidve Calabris
Saltibus adjecti Lucani? si metit Orcus

Grandia cum parvis, non exorabilis auro.

180 Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
Argentum, vestis Gætulo murice tinctas,

Sunt qui non habeant; est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare, et ludere, et ungui
Præferat Herodis palmetis pinguibus; alter

185 Dives et inportunus, ad umbram lucis ab ortu
Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum:
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturæ deus humanæ, mortalis in unum-

v. 171. Vulg. REFUGIT.

176. ALTERIUS.

173. SORTE.

182. CURET.

298

Q. HOR. FLACCI EPIST. LIB. II. 2.

Quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater. 190 Utar, et ex modico, quantum res poscet, acervo Tollam nec metuam, quid de me judicet heres, Quod non plura datis invenerit. et tamen idem Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti Discrepet, et quantum discordet parcus avaro.

195 Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumtum Invitus facias, nec plura parare labores;

Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

Pauperies inmunda procul procul absit: ego, utrum
200 Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis Aquilone secundo;
Non tamen adversis ætatem ducimus Austris:
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.

205 Non es avarus: abi. quid? cetera jam simul isto
Cum vitio fugere? caret tibi pectus inani
Ambitione? caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures, portentaque Thessala rides?
210 Natalis grate numeras? ignoscis amicis?
Lenior et melior fis accedente senecta?

Quid te exemta levat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis:

Lusisti satis, edisti satis, atque bibisti:

215 Tempus abire tibi est: ne potum largius æquo Rideat et pulset lasciva decentius ætas.

v. 199. Vulg. DOMUS PROCUL.

212. JUVAT.

Q. HORATII FLACCI

ARS

POETIC A.

EPISTOLA AD PISONES.

HUMANO capiti cervicem pictor equinam
Jungere si velit, et varias inducere plumas
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne;
5 Spectatum admissi risum teneatis amici?
Credite, Pisones, isti tabulæ fore librum
Persimilem, cujus, velut ægri somnia, vanæ
Fingentur species; ut nec pes, nec caput uni
Reddatur formæ. Pictoribus atque poëtis

10 Quidlibet audendi semper fuit æqua potestas:
Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim :
Sed non ut placidis coëant inmitia; non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis,
15 Purpureus, late qui splendeat, unus et alter

Adsuitur pannus: cum lucus et ara Dianæ,
Et properantis aquæ per amœnos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus.
Sed nunc non erat his locus: et fortasse cupressum

20 Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes Navibus, ære dato qui pingitur? amphora cœpit Institui, currente rota, cur urceus exit?

Denique sit quidvis; simplex dumtaxat et unum. Maxima pars vatum, pater et juvenes patre digni, 25 Decipimur specie recti. brevis esse laboro,

Obscurus fio: sectantem lenia nervi

Deficiunt animique: professus grandia turget: Serpit humi tutus nimium timidusque procellæ : Qui variare cupit rem prodigialiter unam, 30 Delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum. In vitium ducit culpæ fuga, si caret arte. Æmilium circa ludum faber, unus et unguis Exprimet, et mollis imitabitur ære capillos; Infelix operis, summa: quia ponere totum 35 Nesciet. hunc ego me, si quid conponere curem, Non magis esse velim; quam naso vivere pravo, Spectandum nigris oculis nigroque capillo. Sumite materiam vestris, qui scribitis, æquam Viribus; et versate diu, quid ferre recusent, 40 Quid valeant humeri. cui lecta potenter erit res, Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo. Ordinis hæc virtus erit et venus, aut ego fallor; Ut jam nunc dicat, jam nunc debentia dici Pleraque differat et præsens in tempus omittat.

45 In verbis etiam tenuis cautusque serendis, Hoc amet, hoc spernat, promissi carminis auctor.

v. 23. Vulg. QUOD VIS.
36. PRAVO V. NASO.

26. LEVIA.

32. FABER IMUS, ET.

46. 45. ordine inverso.

« PoprzedniaDalej »