Obrazy na stronie
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER SECUNDUS.

EPISTOLA I.

AD AUGUSTUM.

CUM tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes; in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar.
5 Romulus, et Liber pater, et cum Castore Pollux,
Post ingentia fata Deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
Conponunt, agros adsignant, oppida condunt;
Ploravere suis non respondere favorem

10 Speratum meritis. diram qui contudit Hydram,
Notaque fatali portenta labore subegit,
Conperit invidiam supremo fine domari.
Urit enim fulgore suo, qui prægravat artis
Infra se positas: extinctus amabitur idem.
15 Præsenti tibi maturos largimur honores,
Jurandasque tuum per numen ponimus aras,
v. 6. Vulg. FACTA.

16. NOMEN.

Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.

Sed tuus hoc populus sapiens et justus in uno, Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo, 20 Cetera nequaquam simili ratione modoque Estimat; et nisi quæ terris semota suisque Temporibus defuncta videt, fastidit et odit: Sic fautor veterum, ut Tabulas peccare vetantis, Quas bis quinque viri sanxerunt, Fœdera regum 25 Vel Gabiis vel cum rigidis æquata Sabinis,

Pontificum libros, annosa volumina Vatum, Dictitet Albano Musas in monte locutas. Si, quia Graiorum sunt antiquissima quæque Scripta vel optima, Romani pensantur eadem 30 Scriptores trutina; non est quod multa loquamur : Nil intra est olea, nil extra est in nuce duri : Venimus ad summum fortunæ: pingimus, atque Psallimus, et luctamur Achivis doctius unctis. Si meliora dies, ut vina, poëmata reddit;

35 Scire velim, chartis pretium quotus arroget annus, Scriptor ab hinc annos centum qui decidit, inter Perfectos veteresque referri debet, an inter

Vilis atque novos? excludat jurgia finis.

Est vetus atque probus, centum qui perficit annos. 40 Quid? qui deperiit minor uno mense vel anno, Inter quos referendus erit? veteresne poëtas, An quos et præsens et postera respuat ætas? Iste quidem veteres inter ponetur honeste,

v. 18. Vulg. Tuus HIC.
31. OLEAM.

28. GRÆCORUM.

42. RESPUET.

Qui vel mense brevi, vel toto est junior anno. 45 Utor permisso, caudæque pilos ut equinæ

Paullatim vello: et demo unum, demo et item unum;
Dum cadat elusus ratione ruentis acervi,

Qui redit in fastos, et virtutem æstimat annis,
Miraturque nihil, nisi quod Libitina sacravit.
50 Ennius et sapiens, et fortis, et alter Homerus,
Ut critici dicunt, leviter curare videtur

Quo promissa cadant, et somnia Pythagorea. Nævius in manibus non est, et mentibus hæret Pene recens? adeo sanctum est vetus omne poëma. 55 Ambigitur quotiens, uter utro sit prior: aufert Pacuvius docti famam senis, Accius alti:

Dicitur Afranî toga convenisse Menandro:
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi:
Vincere Cæcilius gravitate, Terentius arte:
60 Hos ediscit, et hos arto stipata theatro

Spectat Roma potens; habet hos numeratque poëtas
Ad nostrum tempus Livî scriptoris ab ævo.
Interdum volgus rectum videt: est ubi peccat.
Si veteres ita miratur laudatque poëtas,

65 Ut nihil anteferat, nihil illis conparet; errat:
Si quædam nimis antique, si pleraque dure
Dicere cedit eos, ignave multa fatetur;

Et sapit, et mecum facit, et Jove judicat æquo. Non equidem insector, delendave carmina Lævî 70 Esse reor, memini quæ plagosum mihi parvo Orbilium dictare; sed emendata videri

v. 46. Vulg. ETIAM unum. 48. AD. 67. CREDIT.

69. LIVI

Pulchraque, et exactis minimum distantia, miror:
Inter quæ verbum emicuit si forte decorum,

Si versus paullo concinnior unus et alter; 75 Injuste totum ducit venitque poëma.

Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse
Conpositum inlepideve putetur, sed quia nuper :
Nec veniam antiquis, sed honorem et præmia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attæ
80 Fabula, si dubitem; clament periisse pudorem

Cuncti pene patres: ea cum reprehendere coner,
Quæ gravis Esopus, quæ doctus Roscius egit.
Vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt ;
Vel quia turpe putant parere minoribus, et quæ
85 Inberbi didicere, senes perdenda fateri.

Jam Saliare Numæ carmen qui laudat, et illud
Quod mecum ignorat, solus volt scire videri;
Ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
Nostra sed inpugnat, nos nostraque lividus odit.

90 Quod si tam Graiis novitas invisa fuisset,

Quam nobis; quid nunc esset vetus? aut quid haberet, Quod legeret tereretque viritim publicus usus?

Ut primum positis nugari Græcia bellis

Cœpit, et in vitium fortuna labier æqua;

95 Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum:
Marmoris aut eboris fabros aut æris amavit:
Suspendit picta voltum mentemque tabella:
Nunc tibicinibus, nunc est gravisa tragœdis:

v. 73. Vulg. Decor. ET.
85. IMBERBES.

75. VENDITQUE.

90. GRÆCIS.

Sub nutrice puella velut si luderet infans,

100 Quod cupide petiit, mature plena reliquit.

Quid placet, aut odio est, quod non mutabile credas?
Hoc paces habuere bonæ, ventique secundi.

Romæ dulce diu fuit et sollemne, reclusa

Mane domo vigilare, clienti promere jura:
105 Scriptos nominibus rectis expendere nummos:
Majores audire, minori dicere, per quæ
Crescere res posset, minui damnosa libido.
Mutavit mentem populus levis, et calet uno
Scribendi studio: puerique patresque severi

110 Fronde comas vincti cenant, et carmina dictant.
Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,
Invenior Parthis mendacior; et prius orto

Sole vigil, calamum et chartas et scrinia posco.

Navem agere ignarus navis timet: abrotonum ægro 115 Non audet, nisi qui didicit, dare: quod medicorum est, Promittunt medici: tractant fabrilia fabri:

Scribimus indocti doctique poëmata passim.

Hic error tamen et levis hæc insania quantas

Virtutes habeat, sic collige: vatis avarus

120 Non temere est animus: versus amat, hoc studet unum : Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet:

Non fraudem socio, puerove incogitat ullam
Pupillo vivit siliquis, et pane secundo:

Militiæ quamquam piger et malus, utilis urbi; 125 Si das hoc, parvis quoque rebus magna juvari; Os tenerum pueri balbumque poëta figurat:

v. 105. Vulg. CAUTOS nom. Certis.

109. PUERI PAT.

« PoprzedniaDalej »