Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA XX.

AD LIBRUM SUUM.

VERTUMNUM Janumque, liber, spectare videris:
Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
Odisti clavis, et grata sigilla pudico;

Paucis ostendi gemis, et communia laudas;
5 Non ita nutritus. fuge quo descendere gestis:
Non erit emisso reditus tibi. Quid miser egi,
Quid volui? dices; ubi quid te læserit, et scis
In breve te cogi, plenus cum languet amator.
Quod si non odio peccantis desipit augur,
10 Carus eris Romæ, donec te deserit ætas.
Contrectatus ubi manibus sordescere volgi
Cœperis; aut tineas pasces taciturnus inertis,
Aut fugies Uticam, aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus: ut ille,

15 Qui male parentem in rupis protrusit asellum
Iratus. quis enim invitum servare laboret?
Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
Occupet extremis in vicis balba senectus.

Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris;
20 Me libertino natum patre, et in tenui re,
Majores pennas nido extendisse loqueris ;
Ut quantum generi demas, virtutibus addas:

v. 5. Vulg. DISCEDERE.

8. CUM PLENUS.

7. QUIS TE.

13. UNCTUS.

252

Q. HOR. FLACCI EPIST. LIB. I. 20.
Me primis Urbis belli placuisse domique ;
Corporis exigui, præcanum, solibus aptum ;
25 Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.

Forte meum si quis te percontabitur ævum;
Me quater undenos sciat inplevisse Decembris,
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

Q. HORATII FLACCI

CARMEN SECULAR E.

PHEBE, silvarumque potens Diana,

Lucidum cæli decus, ô colendi

Semper et culti, date quæ precamur
Tempore sacro :

5 Quo Sibyllini monuere versus

Virgines lectas puerosque castos

Dîs, quibus septem placuere colles,

Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui 10 Promis et celas, aliusque et idem

Nasceris, possis nihil urbe Roma

Visere majus.

Rite maturos aperire partus

Lenis Ilithyia, tuere matres;

15 Sive tu Lucina probas vocari, Seu Genetyllis :

v. 16. Vulg. GENITALIS.

Diva, producas subolem; Patrumque
Prosperes decreta super jugandis

Feminis, prolisque novæ feraci 20 Lege marita:

Certus undenos decies per annos
Orbis ut cantus referatque ludos,
Ter die claro totiensque grata
Nocte frequentis.

25 Vosque veraces cecinisse Parcæ,

Quod semel dictum stabilis per ævum
Terminus servet, bona jam peractis
Jungite fata.

Fertilis frugum pecorisque tellus 30 Spicea donet Cererem corona : Nutriant fœtus et aquæ salubres

Et Jovis auræ.

Condito mitis placidusque telo
Supplices audi pueros, Apollo:

35 Siderum regina bicornis audi,
Luna, puellas:

Roma si vestrum est opus, Iliæque

Litus Etruscum tenuere turmæ,

Jussa pars mutare lares et urbem

40 Sospite cursu:

Cui per ardentem sine fraude Trojam
Castus Æneas patriæ superstès

Liberum munivit iter, daturus

Plura relictis.

v. 26. Vulg. Dictum EST, STABILISQUE RERUM.

45 Dî, probos mores docilis juventæ,
Dî, senectutis placidæ quietem

Romulæ genti date, remque prolemque
Et decus omne.

Quæque vos bobus veneratur albis 50 Clarus Anchise Venerisque sanguis, Inpetret; bellante prior, jacentem

Lenis in hostem.

Jam mari terraque manum potentem
Medus, Albanasque timet securis ;
55 Jam Scythæ responsa petunt, superbi
Nuper et Indi:

60

Jam Fides, et Pax, et Honos, Pudorque

Priscus, et neglecta redire Virtus

Audet; adparetque beata pleno

Copia cornu.

Augur, et fulgente decorus arcu

Phoebus, acceptusque novem Camenis,

Qui salutari levat arte fessos

Corporis artus,

65 (Si Palatinas videt æquus arces

Remque Romanam Latiumque) felix
Alterum in lustrum meliusque semper

Prorogat ævum.

Quæque Aventinum tenet Algidumque, 70 Quindecim Diana preces virorum

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »