Obrazy na stronie
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

CARMINU M

LIBER PRIMUS.

I.

AD MECENATEM.

MECENAS atavis edite regibus,

O et præsidium et dulce decus meum:
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat, metaque fervidis

5 Evitata rotis, palmaque nobilis

Terrarum dominos evehere ad Deos:
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus:
Illum, si proprio condidit horreo
10 Quicquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus
Numquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
15 Luctantem Icariis fluctibus Africum

Mercator metuens, otium et oppidi

v. 6. Vulg. EVENIT.

Relabsus, atque notus in voltus honor.
Dedi satis superque pœnarum tibi,

20 Amata nautis multum et institoribus.
Fugit juventas; et verecundus color
Reliquit ora, pelle amicta lurida.

Tuis capillus albus est odoribus.

Nullum a labore me reclinat otium.

25 Urguet diem nox, et dies noctem: neque est Levare tenta spiritu præcordia.

Ergo negatum vincor ut credam miser,
Sabella pectus increpare carmina,

Caputque Marsa dissilire nænia.

30 Quid amplius vis? ô mare, ô terra, ardeo,
Quantum neque atro delibutus Hercules
Nessi cruore, nec Sicana fervida

Furens in Ætna flamma. tua, donec cinis
Injuriosis aridus ventis ferar,

35 Calet venenis officina Colchicis.

Quæ finis? aut quod me manet stipendium?

Effare: jussas cum fide pœnas luam;

Paratus expiare, seu poposceris

Centum juvencis, sive mendaci lyra 40 Voles sonari: tu pudica, tu proba

Perambulabis astra sidus aureum.

Infamis Helena Castor offensus vicem,
Fraterque magni Castoris, victi prece,

[blocks in formation]

Ademta vati reddidere lumina.

45 Et tu (potes nam) solve me dementia,
O nec paternis obsoleta sordibus,

Neque in sepulcris pauperum prudens anus
Novendialis dissipare pulveres.

Tibi hospitale pectus, et puræ manus;
50 Tuusque venter Pactumeius; et tuo
Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
Utcumque fortis exsilis puerpera,

CANID. Quid obseratis auribus fundis preces?
Non saxa nudis surdiora navitis

55 Neptunus alto tundit hibernus salo.

Inultus ut tu riseris Cotyttia
Volgata, sacrum liberi Cupidinis?
Et Esquilini pontifex veneficî

Inpune ut Urbem nomine inpleris meo 60 Quid proderat ditasse Pelignas anus, Velociusve miscuisse toxicum?

Sed tardiora fata te votis manent:

?

Ingrata misero vita ducenda est, in hoc,
Novis ut usque suppetas laboribus.

65 Optat quietem Pelopis infidi pater,
Egens benignæ Tantalus semper dapis;
Optat Prometheus obligatus aliti:
Optat supremo conlocare Sisyphus

In monte saxum: sed vetant leges Jovis. 70 Voles modo altis desilire turribus,

v. 50. Vulg. PARTUMEIUS.

64. DOLORIBUS.

60. PRODERIT.
65. INFIDUS.

62. Si tard.

Modo ense pectus Norico recludere;
Frustraque vincla gutturi nectes tuo,
Fastidiosa tristis ægrimonia.

Vectabor humeris tunc ego inimicis eques;

75 Meæque terra cedet insolentiæ.

An quæ movere cereas imaginés,

(Ut ipse nosti curiosus) et polo
Deripere lunam vocibus possim meis,
Possim crematos excitare mortuos,

80 Desiderîque temperare pocula;

Plorem artis in te nil agentis. exitum ?

v. 72. Vulg. INNECTES.

78. et 79. POSSUM.

80. POCULUM.

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER PRIMUS.

I.

AD MECENATEM.

MECENAS atavis edite regibus,

O et præsidium et dulce decus meum:
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat, metaque fervidis.

5 Evitata rotis, palmaque nobilis

Terrarum dominos evehere ad Deos:
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus :
Illum, si proprio condidit horreo
10 Quicquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus

Numquam dimoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare. 15 Luctantem Icariis fluctibus Africum

Mercator metuens, otium et oppidi

v. 6. Vulg. EVEHIT.

« PoprzedniaDalej »