Obrazy na stronie
PDF
ePub

suppliciis subjacet, qui elementis etiam superesse A jam unctus in regem fuerat, jam exorante Samuele, poterat, si unum quem debuit timere voluisset. Unum profecto timeret omnia possidens, qui nunc unum non timens omnia patitur.

41. Dei timorem amisit. Quanto sui damno. Factus est ergo ut nullum timeret, nullum videlicet, 1135 quia nec Deum, sed neque hoc quod passurus est metuit. Cui nimirum felicius fuerat timendo vitare supplicia quam non timendo tolerare. Appetitum itaque celsitudinis vertit in rigorem mentis, ut jam per duritiam 1 se male egisse non sentiat, qui præesse per gloriam quærebat. Nam quia jus quæsitæ potestatis non obtinuit, quasi quoddam superbiæ suæ remedium insaniam insensibilitatis invenit; et quia provectu transgredi cuncta non potuit, despectu se contra cuncta præparavit. [Vet. XV.] Cujus B adhuc superbia studiose describitur, cum protinus subinfertur:

[blocks in formation]

C

42. Diaboli ejusque membrorum immensa superbia. Saul propter elationem reprobatus. Davidis in suprema dignitate humilitas. Id est, cunctos velut infra se positos quasi de sublimi respicit, quia dum per intentionem contra auctorem nititur, æstimare sibi quemlibet similem dedignatur. Quod apte etiam ejus membris congruit, quia omnes iniqui per tumorem cordis elati cunctos quos cernunt superbiæ fastu despiciunt; et si quando exterius venerantur, intus tamen in secreto cordis, ubi apud se sua æstimatione magni sunt, cunctorum sibi vitam meritumque postponunt, eosque infra se esse respiciunt, quia per elatam cogitationem cordis in cujusdam se altitudinis arce posuerunt. Quibus bene per prophetam dicitur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismelipsis prudentes (Isai.v, 21). Hinc etiam Paulus ait: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. XII, 16). Hinc ad Saul divina increpatione dicitur: Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel (I Reg. xv, 17). Parvulus quippe in oculis suis est, qui in eo quod semetipsum considerat, imparem se alienis meritis pensat. Nam quasi grandem se aspicit, quisquis se super aliena merita elatione cogitationis extendit. Saul autem reprobus in bono quod cœperat non permansit, quia fastu susceptæ potestatis intumuit. [Vet. XVI.] At contra, D David semper de se humilia sentiens, ejusdemque Saul se comparationi postponens, postquam feriendi locum reperit, et pepercit eidem sævienti adversario, humili se professione prostravit, dicens : Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris ? Canem mortuum, et pulicem unum (I Reg. XXIV, 15)? Et certe

1 Vindoc., Turon., Germ., Norm., se male esse. Longip., sibi male esse. Corb. Germ., in securitatem mentis.... ut jam.... simile esse, pro se male egisse.

2 Duo Germ., Ebroic. aliique Norm., illis humiliant.

3 Male in Vatic. et Gilot., interpositos. Locum hunc jam emendaverat Jamezius ex Mss. Anglic.,

et cornu super se oleum fundente didicerat quod eum divina gratia, Saul reprobato, ad regni gubernacula possidenda servabat, et tamen persequenti adversario mente humili se substernebat, cui divino judicio prælatum se esse noverat. Illi itaque se humiliter postponebat quo per electionis gratiam incomparabiliter se noverat esse meliorem. Discant ergo quomodo humiliari proximis debeant, qui adhuc quo loco apud Deum habeantur nesciunt, si sic se electi etiam 2 illius humiliant, quibus jam se per interna judicia antepositos deprehendunt.

3

-

43. Humilitas electorum propria. Hoc autem proprium esse specimen electorum solet, quod de se semper sentiunt infra quam sunt. Hinc namque ab eodem David dicitur : Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam (Psal. cxxx, 2). Hinc Salomon ad sapientiam parvulos vocat, dicens: Si quis est parvulus, veniat ad me(Prov. IX, 4).1136 Qui enim necdum semetipsum despicit, humilem Dei sapientiam non apprehendit. Hinc in Evangelio Dominus dicit: Confiteor tibi, Domine pater cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. x1, 25). Hinc rursum Psalmista ait : Custodiens parvulos Dominus (Ps.cxiv, 6). Hinc magister gentium dicit : Facti sumus parvuli in medio vestri (I Thess. 11, 7). Hinc discipulos admonens, ait: Superiores sibi invicem arbitrantes (Philip. 11, 3). Nam quia iniquus quisque inferiorem se omnem quem cognovit putat, e diverso justus

[ocr errors]

6

studet ut superiorem quemlibet proximum attendat.

Ac ne dum se alii alter humiliat, 7 humiliatio iret alteri in elationem, bene utramque partem admonuit, dicens: Superiores sibi invicem arbitrantes, ut in cogitationibus cordis et ego mihi illum præferam, et vicissim ille me sibi, ut cum ab utraque parte cor inferius premitur, nullus ex impenso honore suble

vetur.

44. Hanc humilitatis formam reprobi non tenent, sed contemnunt. - Sed hanc humilitatis formam reprobi, quia Leviathan hujus membra sunt, vel cognoscere, vel tenere contemnunt, quia etsi quando se humiles specie tenus ostendunt, humilitatis vim servare intrinsecus negligunt. Quibus sæpe accidit ut si quando unum quodlibet bonum vel minimum faciant, a malis suis omnibus respectum mentis protinus avertant, atque hoc quod vel extremum bonum fecerint, tota intentione semper inspiciant, et ex eo sese jam quasi sanctos aspiciant, obliti malorum omnium quæ commiserunt, unius sui tantummodo boni memores, quod fortasse facere nec perfecte potuerunt, sicut evenire contra electis solet, ut cum

quibus accedit Turon. aliorumque Gallic. consensus. Laud. et Germ., si exaltavi.

Laud., Gemet. et duo Germ., vestrum.

6 Longipont., quisque elatus, inferiorem se omner de quo cogitat, putat. Gemet. quoque Ebroic. et a Norm., de quo cogitat.

Turon., Laud., Longip., Norm. et duo G1· iret aller in elationem.

et palpebræ ejus in altum subrectæ (Prov. xxx, 13). Quia ergo per corporeum animal Leviathan iste signatur, et superbia usque ad corpus prodiens apertius oculis principatur, antiquus hostis quasi de sublimi omnes videre describitur. Sed quia multa ad ostendendum humani generis inimicum prolata sunt, valde mens appetit, ut in fine locutionis dominicæ, unum aliquid manifestius exprimastur, unde membra illius brevi nobis designatione monstrentur. Sequitur :

multarum virtutum gratia polleant, unum eos vel A tione non diceret : Generatio cujus excelsi sunt oculi, tenuissimum vitium valde defatigans pulset, quatenus dum ex quadam parte sese infirmari considerant, de his virtutibus in quibus prævalent se minime extollant; dumque de infirmitate trepidant, hoc quoque ubi fortes sunt humilius servant. Sæpe ergo reprobi per hoc quod unum vel minimum bonum suum incaute conspiciunt, mala multa et gravia in quibus demersi sunt non agnoscunt. Et sæpe electi per hoc quod ad tenuissimum malum suum 1 infirmari trepidant, mira dispensatione agitur, ut magna bona ad quæ provecti sunt, non amittant.

1

IBID.

CAPUT XXIII.

Ipse est rex super universos filios superbiæ. 47. Radix vitiorum et malorum omnium superbia. Ut Leviathan iste in cunctis quæ superius dicta B sunt caderet, sola se superbia perculit. Neque enim per tot illos vitiorum ramos aresceret, nisi per hanc prius in radice putruisset. Scriptum est namque : Omnis peccati initium superbia (Eccli. x, 15). Per hanc enim ipse succubuit, per hanc se sequentem hominem stravit. Eo etenim telo salutem nostræ immortalitatis impetiit, quo vitam suæ beatitudinis exstinxit. Sed idcirco hanc Dominus fini suæ locutionis inseruit, ut cum post mala omnia Leviathan istius superbiam diceret, quid esset malis omnibus deterius indicaret. Quamvis etiam per hoc quod in imo ponitur vitiorum radix esse monstretur. Sicut enim inferius radix tegitur, sed ab illa rami extrinsecus expanduntur, ita se superbia intrinsecus celat, sed ab illa protinus aperta vitia pullulant. Nulla quippe mala ad publicum prodirent, nisi hæc mentem in occulto constringeret. Hæc est quæ Leviathan istius sensum fervescere sicut ollam facit. Unde et humanas mentes in quodam fervore insaniæ concutit, sed per aperta opera qualiter concussi animam evertat ostendit. Intus namque prius ebullit in elatione, quod foris postmodum spumat in opere.

45. Electos adjuvant mala, reprobis bona nocent. Bono male utitur reprobus, et bene malo probus. 2 Justi itaque et occulti examinis mensura disponitur, ut et istos mala adjuvent, et illos bona gravent, dum et isti ad provectum boni utuntur levibus malis, et illi ad augmentum mali utuntur minimis bonis. Isti quippe inde perfectius in bono proficiunt, unde de malo tentantur; illi autem inde ad majus malum deficiunt, unde de bono gloriantur. Sic itaque male bono utitur reprobus, et bene malo utitur probus; sicut sæpe contingit ut alius ex cibo salutifero inordinate sumpto pestem languoris incurrat; alius, veneno serpentis in medicamine ordinatæ confectionis adhibito, languoris molestiam vincat. Ille ergo qui cibo salutifero uti recte noluit, inde perniciose moritur, unde alii salubriter vivunt; iste autem qui veneno serpentis caute uti studuit, inde salubriter vivit, unde alii perniciose moriuntur. Venenum ergo serpentis 1137 non ipsam nequitiam, sed suggestionem ne- C quitiæ dicimus, qua nolentes 3 sæpe renitentesque tentamur. Quod tunc in medicamen vertitur cum mens virtutibus erecta conspectis contra se tentationibus humiliatur. Iniqui igitur atque ab approbatione interni examinis reprobi, quælibet opera faciant, in quibuslibet virtutibus enitescant, humilitatis sensum penitus ignorant, quia nimirum Leviathan hujus membra sunt, de quo superna voce dicitur. [Rec. XVIII.] Omne sublime videt, quia non solum per semetipsum, sed per eorum quoque corda quos ceperit quasi de sublimi cunctos inferius despicit.

4

[ocr errors]

[Vet. XVII.] 46. Superbia per oculos quasi per quasdam fenestras se ostendit. Notandum vero quod Leviathan iste, qui per corpoream bestiam designatur, sublime videre describitur, quia videlicet D cordis superbia cum exterius usque ad corpus extenditur, prius per oculos indicatur. Ipsi quippe per fastum tumoris inflati, quasi ex sublimi respiciunt, et quo se deprimunt, altius extollunt. Nisi enim superbia per oculos quasi per quasdam se fenestras ostenderet, nequaquam Deo Psalmista dixisset Populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis (Psal. xv11, 28). Nisi se superbia per oculos funderet, Salomon quoque de Judææ ela

1 Gemet. et Corb. Germ., infirmati.

2 Laud., justos itaque.... disponit.

3 Gemet. et Corb. Germ., semper.

4 Pratel. ac al. Mss., non solum enim.

[Vet. XVIII.] 48. Non unam tantum virtutem, ut cætera vitia, sed omnes expugnat. Sed quia occasio de superbiæ disputatione se præbuit, debemus hanc subtilius sollicitiusque discutere, atque ad humanas mentes quanta vel qualis veniat, 1138 et quibus qualiterve subripiat, demonstrare. Alia quippe vitia eas solummodo virtutes impetunt quibus ipsa destruuntur, ut videlicet ira patientiam, gastrimargia abstinentiam, libido continentiam expugnet. Superbia autem, quam vitiorum radicem diximus, nequaquam unius virtutis exstinctione contenta, contra cuncta animæ membra se erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus corpus omne corrumpit, ut quidquid illa invadente agitur, etiam si esse virtus ostenditur, non per hoc Deo, sed soli vanæ gloriæ serviatur. Quasi enim tyrannus quidam obsessam civitatem intercipit, cum mentem superbia irrumpit;.et quo ditiorem quemque ceperit eo in dominio durior ex

Laud., duo Germ., Longip., Gemet., veteresque Edit., ita habent. Edit. vero Gil., Vatic., Gussanv., judicatur.

6 Germ., Pratel. et al. Mss., de ostendendo.

2

B

surgit, quia quo amplius res virtutis sine humilitate A agitur, eo latius ista dominatur. Quisquis vero ejus in se tyrannidem captiva mente susceperit, hoc primum damnum patitur, quod, clauso cordis oculo, judicii æquitatem perdit. Nam cuncta quæ ab aliis vel bene geruntur displicent, et sola ei quæ ipse vel prave egerit placent. Semper aliena opera despicit, semper miratur quæ ipse facit,quia et quidquid egerit, egisse se singulariter credit, atque in eo quod exhibet per gloriæ cupiditatem, sibimetipsi favet per cogitationem, et cum se in cunctis transcendere cæteros æstimat, per lata cogitationum spatia secum deambulans, laudes suas tacitus clamat. Nonnunquam vero ad tantam elationem mens ducitur, ut in eo quod tumet, etiam per ostentationem locutionis effrenetur. Sed tanto facilius ruina sequitur, quanto apud se quisque impudentius exaltatur. Hinc enim scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18). Hinc per Danielem dicitur: In aula Babylonis deambulabat rex, responditque, et ait: Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, in gloria decoris mei (Dan. iv, 26). Sed hunc tumorem quam concita vindicta represserit, illico adjunxit, dicens: Cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de cælo ruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum transiet a te, et ab hominibus te ejicient et cum bestiis ferisque erit habitatio tua; fenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te (Ibid.,28,29). Ecce quia tumor mentis usque ad aperta verba se protulit, patientia judicis protinus usque ad sententiam erupit ; tantoque hunc districtius perculit, quanto ejus se superbia immoderatius erexit; et quia enumerando bona dixit in quibus sibi placuit, enumerata mala in quibus feriretur, audivit.

5

[ocr errors]

[Vet. XIX.] 49. Alia ex sæcularibus rebus, alia ex spiritualibus oritur elatio. Alia prælatorum superbia, alia subjectorum virtutum mater humilitas. Soli ruinæ crescit quod ædificant superbi. Sciendum vero est quod ipsa hæc de qua tractamus elatio alios ex rebus sæcularibus, alios vero ex spiritalibus possidet. Alter namque intumescit auro, alter eloquio, alter infimis et terrenis rebus, alter summis cœlestibusque virtutibus; una tamen eademque res ante oculos Dei agitatur, quamvis ad humana corda veniens in eorum obtutibus diverso amictu pallietur. Nam cum is qui D de terrena prius gloria superbiebat postmodum de sanctitate extollitur, nequaquam cor ejus elatio deseruit, sed ad eum consueta veniens, ut cognosci nequeat, vestem mutavit.

1139 50. Sciendum quoque est quod aliter hæc præpositos atque aliter subditos tentat. Prælato namque in cogitationibus suggerit quia solo vitæ merito

[blocks in formation]

super cæteros excrevit; et si qua ab eo bene aliquando gesta sunt, hæc importune ejus animo objicit; et cum hunc Deo singulariter placuisse insinuat, quo facilius suggesta persuadeat, ipsam ad testimonium potestatis traditæ retributionem vocat, dicens quia nisi omnipotens Deus te his hominibus meliorem cerneret, omnes hos sub tuo regimine non dedisset; ejusque mox mentem erigit, viles atque inutiles eos qui subjecti sunt ostendit, ita ut nullum jam quasi dignum respiciat cui æquanimiter loquatur. Unde et mox mentis tranquillitas in iram vertitur, quia dum cunctos despicit, dum sensum vitamque omnium sine moderamine reprehendit, tanto effrenatius in se iracundiam dilatat, quanto eos qui sibi commissi sunt esse sibimet indignos putat.

6

[Vet. XX.] 51. At contra cum subjectorum cor superbia instigat, hoc summopere nititur agere, ut sua acta considerare funditus negligant, et semper tacitis cogitationibus rectoris sui judices fiant ; qui dum in illo quod reprehendere debeant importune respiciunt, in semetipsis quod corrigant nunquam vident. Unde et tanto atrocius pereunt, quanto a se oculos avertunt, quia in hujus vitæ itinere offendentes corruunt, dum alibi intendunt. Et quidem peccatores se asserunt, nec tamen tantum ut tam noxiæ in regimine personæ traderentur. Et dum ejus facta despiciunt, dum præcepta contemnunt, ad tantam usque 7 insaniam devolvuntur, ut Deum res humanas curare non æstiment, quia ei qui quasi jure reprehenditur esse se commissos dolent. Sicque dum contra rectorem superbiunt, etiam contra judicia conditoris intumescunt ; et dum pastoris sui vitam dijudicant, ipsam quoque sapientiam omnia disponentis impugnant. Sæpe autem rectoris sui dictis proterve obviant, et eamdem vocis superbiam libertatem vocant. Sic quippe elatio se quasi pro libertatis rectitudine objicit, sicut sæpe se et timor pro humilitate supponit. Nam sicut plerique reticent ex timore, et tamen tacere se æstimant ex humilitate, ita nonnulli loquuntur per impatientiam elationis, et tamen loqui se credunt per libertatem rectitudinis. Aliquando autem subditi proterva quæ sentiunt nequaquam produnt; et hi quorum loquacitas vix compescitur, nonnunquam ex sola amaritudine intimi rancoris obmutescunt. Qui, per dolorem mentis procacitatis suæ verba subtrahentes, cum male loqui soleant, pejus tacent, quia cum peccantes aliquid de correctione audiunt, indignantes etiam responsionis verba suspendunt. Cum his quando aspere agitur, sæpe ad querelæ vocem de hac ipsa asperitate prosiliunt. Cum vero eos magistri sui blande præveniunt, de hac ipsa humilitate qua præventi sunt gravius indignantur, et tanto eorum mens vastius

[blocks in formation]

1

accenditur, quanto consideratius infirma judicatur. A phanorum et judiciis viduarum (Psal. LXVI, 5). AuHi nimirum, quia humilitatem, quæ virtutum mater est, nesciunt, usum laboris sui 2 perdunt, etiamsi qua bona sunt quæ operari videantur, quia surgentis fabricæ 1140 robusta celsitudo non figitur, quæ nequaquam per fundamenti fortitudinem in petra solidatur. Soli ergo ruinæ crescit quod ædificant, quia ante molem fabricæ humilitatis fundamina non procurant. Quos bene ab intimis prodimus, si paucis in exterioribus ostendamus.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

5

[Vet. XXI.] 53. Exhortatio ad humilitatem. — Igitur quia humanos animos aliter tentari ex rebus carnalibus, atque aliter ex spiritualibus diximus, audiant illi: Omnis caro fenum, et gloria ejus sicut flos feni (Isai. XL, 6). Audiant et isti, quod quibusdam post miracula dicitur: Nescio vos unde sitis, discedile a me, 6 omnes operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27). Audiant illi: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI, 11). Audiant isti quia fatuæ virgines, quæ cum vacuis vasculis veniunt, ab internis nuptiis excluduntur (Matth. xxv, 12). Rursum, quia aliter tentari prælatos, atque aliter subditos præfati sumus, audiant illi quod per quemdam sapientem dicitur : Ducem te constituerunt ? noli extólli, sed esto in illis quasi unus ex eis (Eccli. xxx11, 1). Audiant isti Obedite præpositis vestris, et subjacele eis; ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris (Hebr. x11, 17). Audiant illi, cum de accepta potestate gloriantur, hoc quod Abrahæ voce ardenti diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25). Audiant isti, cum contra rectores suos in querelas prosiliunt, hoc quod murmuranti populo Moysi et Aaron vocibus respondetur: Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Nos enim quid sumus (Exod. xvi,8)? Audiant illi: Turbabuntur in conspectu ejus 7 patris or

Turon., Vindoc., Laud., infirmari.

2 Vindoc., produnt.

3 Laud., inhonestas in imagine, erectio. Vindoc. et Norm., semper parata.

5 Gemet. et Corb. Germ., quibusdam miracula fa, cientibus.

Deest omnes in Gemet., Pratel., Utic. et Corb. Germ.

7 In Germ. et in Edit. tam vet. quam recent., patres... et judices. Cujus lectionis nullum fundamentum est aut in Vulgata aut in textu Hebr. In

C

D

diant isti qui contra contumaciam subditorum dicitur: Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII, 2). Audiant simul omnes: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. Iv, 6). Audiant omnes Immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum (Prov. XVI, 5, juxta text. Hebr. et LXX). Audiant omnes : 8 Quid superbis, terra et cinis (Eccli. x, 9)? Contra hujus languoris pestem audiamus cuncti quod magistra Veritas docet dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). [Vet. XXII.] 5. Hominem superbum non esse, docet Deus humilis. - Ad hoc namque unigenitus Dei Filius formam infirmitatis nostræ suscepit, ad hoc invisibilis, non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit, ad hoc contumeliarum ludibria, 9 irrisionum opprobria, passionumque tormenta toleravit, ut superbum non esse hominem doceret humilis Deus. Quanta ergo humilitatis virtus est, propter quam solam veraciter edocendam is qui sine æstimatione 1141 magnus est, usque ad passionem factus est parvus ? Quia enim originem 10 perditioni nostræ superbia præbuit diaboli, instrumentum redemptionis nostræ inventa est humilitas Dei. Hostis quippe noster magnus inter omnia conditus, videri super omnia voluit elatus. Redemptor autem noster magnus masuper omnia, fieri inter omnia dignatus est

nens

11

parvus.

[ocr errors]

55. Quid mortis auctor doceat, quid vitæ conditor. Sed melius et elationis causam detegimus, et fundamenta humilitatis aperimus, si brevi commemoratione perstringimus quid mortis auctor, quid vitæ conditor dicat. Ille namque ait: In cælum ascendam (Isai. XIV, 13); iste autem per Prophetam dicit : Repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit (Psal. LXXXVI, 4). Ille dicit: Supra astra cæli exallabo solium meum (Isai. XIV, 13); iste humano generi a paradisi sedibus expulso dicit: 12 Ecce venio cito, et habitabo in medio tui (Zach. 11, 10). Ille dicit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis (Isai. xiv, 13); iste dicit: Ego sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI, 7). Ille dicit: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 14); iste, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. 11, 6); et per membra sua loquitur dicens: Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)? Ille per membra sua loquitur, dicens: Nescio Dominum, et Israel 13 non dimillam (Exod. v, 2). Iste per

[blocks in formation]

semetipsum dicit: Si dixero quia non novi eum, ero A dicitur: Transierunt in dispositionem cordis, cogitave

similis vobis mendax; sed novi eum, et sermonem ejus
servo (Joan. VIII, 55). Ille dicit: Mea sunt flumina,
et ego feci ea (Ezech. XXIX, 9); iste dicit: Non possum
a meipso facere quidquam (Joan. v, 30), et rursum :
Pater meus in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV,
10). Ille regna omnia ostendens, dicit : Tibi dabo po-
testatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi
tradita sunt, et cui volo do illa (Luc. IV, 6); iste dicit:
Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexte-
ram, vel ad sinistram meam, non est meum dare vobis,
sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. xx, 23).
Ille dicit: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum
(Genes. III, 5); iste dicit: Non est vestrum nosse tem-
pora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate
(Act. 1, 7). Ille ut voluntas divina despici, et ut pos- B
sit propria suaderi, dicit : Cur præcepit vobis Deus ut
non comederetis ex omni ligno paradisi (Genes. 111, 1)?
Et paulo post : Scit enim Deus, 1142 quod in qua-
cunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri
(Ibid., 5); iste dicit: Non quero voluntatem meam, sed
voluntatem ejus qui misit me (Joan.v,30). Ille per mem-
bra sua loquitur, dicens: Nullum pratum sit quod non
pertranseat luxuria nostra ; coronemus nos rosis ante-
quam marcescant, ubique relinquamus signa lætitiæ no-
stræ (Sap. 11,8); iste membris suis prænuntiat, dicens:
Plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit (Joan.
XVI, 20). Ille nihil aliud mentes sibi subditas docet
quam celsitudinis culmen appetere, cuncta æqualia
mentis tumore transcendere, societatem omnium ho-
minum alta elatione transire, ac sese et contra poten- C
tiam conditoris erigere,sicut de eis demper Psalmistam

In

runt et locuti sunt nequitias, iniquitatem in excelso locuti sunt (Psal. LXXII, 7, 8); iste ad sputa, ad palmas, ad colaphos, ad spineam coronam, ad crucem, ad lanceam, atque ad mortem veniens, membra sua admonet, dicens: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26).

[Vet. XXIII.] 56. Evidentissimum reprobationis signum, superbia; electionis, humilitas. Quia igitur Redemptor noster corda regit humilium, et Leviathan iste rex dicitur superborum, aperte cognoscimus quod evidentissimum reproborum signum superbia est, at contra humilitas electorum. Cum ergo quam quisque habeat cognoscitur, sub quo rege militet invenitur. Unusquisque enim quasi quemdam titulum portat operis, quo facile ostendat sub cujus serviat potestate rectoris. Unde et per Evangelium dicitur: Ex fructibus eorum cognoscelis eos (Matth. VII, 46). Ne igitur nos Leviathan istius membra vel mira faciendo fallerent, apertum signum Dominus quo deprehendi valeant demonstravit, dicens: Ipse est rex super universos filios superbiæ. Qui etsi quando fictam speciem humilitatis assumunt, semetipsos tamen celare in omnibus nequaquam possunt, quia eorum superbia diu latere non sustinens, cum ex alia tegitur, ex alia actione denudatur. Qui vero sub rege humilitatis militant, semper pavidi, atque ex omni latere circumspecti, adversum jacula elationis pugnant, et quasi contra venientes ictus solum magis in suo corpore oculum custodiunt, dum in semetipsis principaliter humilitatem tuentur.

LIBER TRIGESIMUS QUINTUS.

ET ULTIMUS.

quo per anacephalæosim multa jam dicta revocantur, et immensum hoc opus demississima humanæ infirmitatis confessione absolvitur

[Vet. et Rec. I.] 1143 1. Quid hoc libro sit præstandum. Quia iste ultimus hujus operis liber est, et, locis difficilioribus pertractatis, minus obscura sunt quæ supersunt, libet hunc indulgentius remissiusque transcurrere. Velut emenso enim magno mari, jam littus cernimus, et intentionis nostræ vela deponentes, non eodem quo prius impetu ducimur, sed tamen adhuc ex impulsione pristini flatus imus. 1 Quasi anxietatis nostræ ventus cecidit, sed tamen ejus vis jam seipsa tranquillior usque ad stationem nos littoris impellit. Igitur postquam fideli famulo Dominus Leviathan hostis ejus quam sit et fortis et callidus ostendit, dum vires illius subtiliter fraudesque patefecit, beatus Job ad utraque respondit, di

[blocks in formation]

D

2. Diaboli viribus Dei omnipotentia, machinationibus infinita Sapientia opponitur. Contra immanes quippe vires ejus intulit: Seio quia omnia potes; contra occultas vero machinationes illius subjunxit: Et nulla te latet cogitatio. Unde et mox Leviathan eidem exprobrat, dicens :

VERS. 3. scientia ?

Quis est iste qui celat consilium absique

Absque scientia enim Leviathan celat consilium; quia quamvis contra infirmitatem nostram multis fraudibus occultetur, protectoris tamen nostri sancta nobis inspiratione detegitur. 2 Absque scientia celat consilium, quia licet tentatos lateat, latere tamen protectorem non potest tentatorum. Igitur audita fortitudine et calliditate diaboli, audita etiam creatoris nostri potentia, quæ et illum valenter reprimit, et nos misericorditer tegit, quæsumus, beate Job,

* Idem Cod., Vindoc., absque sapientia.

« PoprzedniaDalej »