Obrazy na stronie
PDF
ePub

tiæ suæ illustratione respexit. De qua videlicet ani- A legis verba cognosceret, sed ejusdem claritatem legis

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

[ocr errors]

omnimodo non videret. Unde recte et per Paulum dicitur Usque in hodiernum enim diem cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum (II Cor. III, 15). Sed quia dicta Dei nullatenus sine ejus sapientia penetrantur (nisi enim qui spiritum ejus acceperit, ejus nullo modo verba cognoscit), sanctus vir de investiganda eadem Dei sapientia verba subjungit, dicens:

CAPUT XL [Vet. XXIV, Rec. XXII]. VERS. 12-15. Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentia? Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argen

sunt.

rem

[ocr errors]

60. Deus doctoribus sacris profunda et abscondita legis ac prophetarum revelavit. Quid namque hic B tum in commutatione ejus. aliud flumina nisi aut quorum Patrum dicta nuncupantur? Quis enim sufficiat pensare quam vehemens fluvius, dum legem conderet, 3 ex pectore Moysi ex pectore Moysi erupit; quam vehemens fluvius ex David corde defluxit; quanta a Salomonis ore atque omnium prophetarum fluminum fluenta manarunt? Sed horum fluminum Judæa speciem tenuit, dum litteræ superficiem servans, eorum profunda nescivit. Nos vero qui veniente Domino in eis interna spiritalia quærimus, eorum profunda rimamur. Quod ipse Dominus facere dicitur, quia id nos agere ipso donante prævalemus. Per nos ergo qui non litteram quæ occidit, sed spiritum qui vivificat sequimur, profunda fluviorum Dominus scrutatur, et abscondita in lucem producit, quia dicta legis, quæ caliginosa nimis historia obscurat, nunc expositio spiritalis illuminat. Unde et loquens in parabolis per Evangelium Veritas discipulis præcepit, dicens : Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, prædicate super tecta (Matth. x, 27). Aperte namque dicta exponentium fecerunt nobis esse jam conspicuas sententias antiquorum Patrum. Unde Isaias propheta plana sanctæ Ecclesiæ expositionis verba conspiciens, et non allegoriarum tenebris obscura, exclamavit dicens: Locus fluviorum rivi latissimi et patentes (Isai. XXXIII, 21). Testamenti enim veteris dicta quasi angusti et clausi rivi fuerant, qui immensas 584 scientiæ suæ sententias collectione obscurissima constringebant. At contra doctrina sanctæ Ecclesiæ rivi et lati et patentes sunt, quia ejus dicta et invenientibus multa sunt et quærentibus plana. Ait ergo: Profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita produgit in lucem. Quia dum suis expositoribus intelligentiæ spiritum infudit, antiquas prophetantium obscuritates aperuit. Et hoc jam sancta Ecclesia per spiritum agnoscit, quod Synagoga prius per litteram intelligere omnino non valuit. Unde et Moyses cum populo loqueretur (Exod. xxxiv, 33), faciem velabat, ut videlicet designaret quod ille Judæorum populus

1 Germ., duo Laud., Norm. et alii, per prophetam dicit.

22 Laud., quam potest humanam animam. 1 Laud., ex pectore Moysi ore erupit.

Corb. Germ., Beccensis, Utic. et alii, aperta

61. Sapientiæ Dei locus et pretium assignari non posNotandum prius est quod duo sibi proposuit, et duo subdit respondendo. Ad id namque quod superius dixit: Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentiæ ? Isto versu respondit: Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. Ad id vero quod dixerat: Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium, inferioversum reddidit, dicens: Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. Ad utraque ergo respondit, sed augendo quod objecerat, non solvendo. Cum sapientiæ namque locum quæreret, ac deinde inferius responderet: Abyssus dicit: Non est in me, non ubi esset, sed ubi non esset indicavit. Rursus cum ab homine ejus pretium diceret ignorari, atque ad hoc inferius redderet: Non dabitur aurum obryzum pro ea, non quid esset ejus pretium, sed quid non esset ostendit. Cunctis autem liquet quod neque hæc humana sapientia vel teneri loco, vel emi divitiis potest. Sed vir sanctus, mysticis sensibus plenus, ad alia nos intelligenda transmittit, ut non creatam sed creantem sapientiam requiramus. Nam nisi in verbis istis allegoriarum secreta rimemur, ea utique quæ sequuntur omnino sunt digna despectu, si ex sola historica narratione pensentur. Paulo post namque dicit: Non adæquabitur ei aurum vel vitrum. Et cum, sicut novimus, vitrum longe atque dissimiliter auro sit vilius, cur post auri nomen, metalli utique pretiosi, pro immensa laude vitrum quoque dixit sapientiæ D non æquari? Ipsa ergo litteræ difficultate compellimur, ut ad sententias horum verborum mysticas vigilemus. Vir itaque sanctus quam sapientiam contemplatur, nisi eam de qua Paulus apostolus dicit : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. 1, 24)? De qua per Salomonem scriptum est: Sapientia ædificavit sibi domum (Prov. IX, 1); et de qua Psalmista ait: Omnia in sapientia fecisti (Psal. cII, 24). Hujus nimirum 585 sapientiæ homo pretium nescit,

[blocks in formation]

7

quia nihil dignum æstimatione illius invenit. Non A præcedentibus meritis redemptos se esse gloriantur. autem hoc sapientiæ pretium et esse dicitur et nesciri, sed idcirco nesciri, quia deest eo scilicet loquendi genere, quo in angustiis quisque deprehensus, cum remedium subventionis non invenit, fateri solet quia quid faciat nescit.

62. Nullius boni operis merito debetur. Hujus ergo sapientiæ pretium nescire, est digni operis meritum quo illam percipiat non invenire. Ad hoc namque pretium damus, ut ejus vice rem quam appetimus possidere 2 debeamus. Quid autem nos dedimus ut hanc sapientiam, quæ Christus est (Rom. XI, 6), percipere mereremur? Gratia quippe redempti sumus. Illa namque sola opera male vivendo dedimus, quibus si justa retributio servaretur, non Christus, sed supplicia redderentur. Sed aliud homo per B justitiam meruit, aliud per gratiam accepit. 3 Testetur Paulus, priusquam mens illius semen gratuitæ veritatis acciperet, quibus sensibus premeretur erroris: Qui prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. 1, 13). Testetur pro qualibus Christus mori dignatus est : Cum adhuc, inquit, peccatores essemus, secundum tempus Christus pro impiis mortuus est (Rom. v, 8). Qui ergo veniente sapientia impii inventi sumus, quid boni operis dedimus, quo accipere eamdem sapientiam mereremur? Hujus itaque sapientiæ homo pretium nescit, quia quisquis a brutis animalibus ratiomis intellectu discretus est, quoniam quod suis meritis non sit salvatus intelligit, nihil se dedisse boni operis ut ad fidem veniret agnoscit. Quasi enim ad percipiendam sapientiam pretium dare est cognoscendum Deum actionis suæ mercede prævenire.

-Non esse

63. Gratia gratis datur, non ex meritis. hujus sapientiæ pretium cognoverat, qui dicebat: Quis prior dedit illi,et retribuetur ei? (Rom. x1, 35.) Hinc iterum scriptum est: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est ; non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. 11, 8). Hinc de semetipso iterum loquitur, dicens: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. xv, 10). Ex cujus nimirum aspiratione gratiæ, quia virtutum opera protinus in corde generantur, ut ex libero quoque arbitrio subsequatur actio, cui post hanc vitam retributio æterna respondeat, illico adjecit : Et gratia ejus in me vacua non fuit (Ibid., xv, 10). [Vet. XXV.] Sed sunt nonnulli qui sanos se suis viribus exsultant, suisque

1 Laud., et nescire, sed idcirco nescire.

2 Vindoc., raleamus.

3 Ita elegantius in Laud., Norm., et aliis, quam testatur, ut legitur in Ed.

Vindoc., per actionis suæ mercedem pervenire. 2 Laud., mercedem prævenire.

Laud., quis prius dedit ei?

Laud., gratis salvi. Vindoc., gratia enim estis salvati.

Ita Vindoc., Corb. Germ., Turon., Norm. In Edit., qui salvos se; at Laud., quia nosse suis viribus, etc., errore amanuensium, qui ex quia sanos se PATROL. LXXVI.

C

D

Quorum profecto assertio invenitur sibimetipsis contraria, quia dum et innocentes se asserunt, et redemptos, hoc ipsum in se redemptionis nomen. evacuant. Omnis namque qui redimitur, ex aliqua procul dubio captivitate liberatur. Unde ergo quilibet iste redemptus est, si prius non fuit sub culpa captivus? Liquet itaque quia multum desipit quisquis hæc sapit. Hominis quippe meritum superna gratia non ut veniat invenit, sed postquam venerit, facit; atque et ad indignam mentem veniens Deus, dignam 586 sibi exhibet veniendo; et facit in ea meritum quod remuneret, qui hoc solum invenerat quod puniret.

9

[Rec. XXIII.] 64. Prædestinationis gratuitæ exemplum in latrone salutem consecuto. - Libet inter hæc mentis oculos ad illum latronem reducere, qui de fauce diaboli ascendit crucem, de cruce paradisum. Intueamur qualis ad patibulum venerit, et a patibulo qualis abscessit. Venit reus fraterno sanguine, venit cruentus, sed interna gratia est mutatus in cruce; et ille qui mortem fratri intulit, morientis Domini vitam prædicavit, dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). 10 In cruce clavi manus ejus pedesque ligaverant, nihilque in eo a pœnis liberum nisi cor et lingua remanserant. Inspirante Deo totum illi obtulit, quod in se liberum invenit, ut juxta hoc quod scriptum est : Corde crederet ad justitiam, ore confiteretur ad salu— tem (Rom. x, 10). In corde autem fidelium tres summopere manere virtutes testatur Apostolus, dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas (I Cor. XIII, 13). Quas cunctas subita repletus gratia et accepit latro, et servavit in cruce. Fidem namque habuit, qui regnaturum 11 Dominum credidit, quem secum pariter morientem vidit spem habuit qui regni ejus aditum postulavit, dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Charitatem quoque in morte sua vivaciter tenuit, qui fratrem et collatronem pro simili scelere morientem, et de iniquitate sua arguit, et ei vitam 12 quam cognoverat prædicavit dicens: Neque tu times Deum, qui in eadem es damnatione. Et nos quidem juste; nam digna factis recipimus; hic vero 13 nihil mali gessit (Ibid., 40). Ille qui talis ad crucem venit ex culpa, ecce qualis a cruce recedit ex gratia. Confitebatur Dominum, quem videbat secum humana infirmitate morientem, quando negabant

conflarunt quia nosse.

8 Adjecimus, diaboli, desideratum in Editis, inventumque in mss. Vindoc. et 2 Laud. In Utic. super has voces, de fauce, scriptum fuit de judicio. 9 Deest Domine in plerisque et ita infra. 10 Laud. et Bellovac., in cruce clamavit. 11 Gemet., Deum.

12 Vulgati, quam non cognoverat. Deest negatio in Corb. Germ., Vindoc., Bellov., Laud., Norm., et aliis Mss.

13 Bellov., nihil male gessit.
14 Gemet., Prat. et alii, Deum.

3

apostoli eum quem miracula viderant divina virtute A dicens: Negavi consolarianimam meam (Psal. LXXVI, facientem.

1

[ocr errors]

[Vet. XXVI.] 65. Error eorum qui salvari hominem propriis viribus astruunt. Sed hi qui salvari hominem propriis viribus astruunt, eamdem confessionem hominis ab ipsius esse hominis virtute suspicantur. Quod si ita esset, in Dei laude Psalmista non diceret Confessio et magnificentia opus ejus (Psal. cx, 3). Ab eo itaque accipimus recta confiteri, a quo nobis 2 et magna datur operari. Quia ergo nil boni operis dedimus quo hanc sapientiam percipere mereremur, dicatur recte Nescit homo pretium ejus, quoniam quisquis jam ratione utitur, tanto altius sub hujus sapientiæ intellectu se despicit, quanto ejusdem sapientiæ verius interna cognoscit,ut indignum se ad hanc pervenisse videat, B per quam gratuito agitur ut dignus fiat. De qua bene mox subditur.

VERS. 13.

CAPUT XLI [Rec. XXIV].

3). Nam plerumque hujus sæculi divites solent mentis tædio affecti, bona temporaliter accepta conspicere, et tristitiam delinire. Cum enim morore quodam se tangi sentiunt, equos aspiciunt, auri argentique sui vascula contemplantur, prædia circumeunt. Cumque per hæc temporalia oculos libenter trahunt, obortum animæ mororem vincunt. Unde eis et in Evangelio Veritas dicit: Væ vobis divitibus, qui hic habetis consolationem vestram (Luc. vi, 24). Sed sanctus vir qui hoc luget, quia ab æternis gaudiis cecidit, consolationem de temporalibus non admittit, dicens: Negavi consolari animam meam. Ac si aperte dicat Qui de temporalium amissione non lugeo, de temporalium abundantia consola ri nequaquam possum. Cui tanquam si nos audientes ista diceremus : Quid igitur quæris, qui consolari in his quæ mundi sunt renuis? illico adjecit: Memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI, 4). Ac si aperte dicat: Terrenarum rerum me nec abundantia refovet, auctoris autem mei quem adhuc videre non valeo, vel sola memoria delectat. Hæc est igitur amaritudo sa. pientium, quia dum spe in alta erecti sunt, nullis hic gaudiis animum sternunt. Hinc enim scriptum est Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia (Eccle. vii, 5). Hinc Jacobus dicit: Miseri estote, et lugete, et plorate, et risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mærorem (Jac. Iv, 9). Hinc per semetipsam Veritas attestatur, dicens Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. v, 5). Inveniri ergo sapientia in eorum terra C non potest, qui suaviter vivunt, quia tanto verius stulti sunt, quanto majora perdentes, in minimis lætantur. Hinc Petrus eamdem pravorum stultitiam reprehendit, dicens: Voluptatem existimantes diei

Nec in terra suaviter viventium. 66. Quisquis hujus vitæ voluptatibus pascitur, ab æternæ sapientiæ intellectu separatur.- Quid hoc in loco terræ signatur nomine,nisi anima humana ? De qua Psalmista dicit: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). Hæc autem sapientia inveniri in terra suaviter viventium non valet, quia quisquis adhuc hujus vitæ voluptatibus pascitur, ab æternæ sapientiæ intellectu separatur. Nam si vere saperet, expulsus ab internis gaudiis, de ea in quam 587 cecidit, exsilii sui cæcitate lugeret. Hinc namque per Salomonem dicitur : Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. 1, 18), quia quanto plus homo cœperit scire quid perdidit, tanto plus lugere incipit corruptionis suæ sententiam quam invenit. Considerat namque unde quo lapsus est ; quod a paradisi gaudiis ad ærumnas vitæ præsentis, ab angelorum societatibus venit ad curas necessitatum ; pensat in quot jam periculis jacet, qui prius sine periculo stare contempsit; luget exsilium quod damnatus patitur, et suspirat ad cœlestis gloriæ statum, quo perfrui securus posset si peccare noluisset. Quod bene Psalmista considerans, ait: Ego dixi in pavore meo Projectus sum a vultu oculorum tuorum (Psal. xxx, 23). Contemplatus quippe interna gaudia visionis Dei, et socialem frequentiam angelorum persistentium, reduxit oculos ad ima, vidit quo p jaceret, qui ad hoc conditus fuerat, ut in cœlestibus stare potuisset; pensavit ubi esset, et quo deesset ingemuit; projectumque se a vultu oculorum Dei doluit, quia in comparatione lucis intimæ graviores senserat exsilii sui tenebras quas tolerabat. [Vet. XXVII.] Hinc est quod ad animum suum ex præsenti vita 3 nullius gratiæ consolationem admittit,

[blocks in formation]

D

[blocks in formation]

.

Deum (I Cor. 1, 19), tanto quisque amplius intus A vestris (Matth. x1, 28). Quid enim in hac vita labo

stultus fit, quanto conatur exterius sapiens videri.
De hac abysso per Joannem dicitur: Vidi angelum
descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et
catenam magnam in manu sua; et apprehendit dra-
conem serpentem antiquum, qui est diabolus, et sata-
nas, et ligavit eum per annos mille, et misit in abys-
sum, et clausit, et signavit super illum, ut non seducat
amplius gentes, donec consummentur mille anni (Apoc.
xx, 1). Millenario etenim numero non quantitatem
temporis, sed universitatem, qua regnat Ecclesia,
designavit. Antiquus autem serpens ligatus catena
in abyssum mittitur, quia religatus a bonorum
cordibus, apud reproborum mentes reclusus, eis
atrocius dominatur. Qui paulo post quoque de pu-
teo abyssi educi describitur, quia de iniquorum cor- B
dibus nunc occulte sævientibus, tunc accepta con-
tra Ecclesiam potestate, in vim aperta persecutionis
2 erumpet. Hæc itaque abyssus, in qua nunc dia-
bolus servatur occultus, non esse in se sapientiam
dicit, quia alienam se a vera sapientia iniquis ope-
ribus ostendit. Dum enim malitiam quisque tegit in
corde, ore autem blandimenta exhibet, dum cogi-
tationes suas duplicitate obnubilat, dum puritatis
verba quasi fatuitatem devitat, 3 dum vias simplicis
innocentiæ declinat, quasi habere se abyssus Dei
sapientiam recusat. Et quia huic mundo mentes
deditæ præsentis vitæ curis et sollicitudinibus per-
turbantur, et idcirco ejusdem sapientiæ tranquilli-
tate perfrui nequaquam possunt, recte subjun-
gitur:

IBID.

CAPUT XLIII.

[ocr errors]

· Et mare loquitur: Non est mecum. 68. Ea non fruuntur, qui terrenis distrahuntur curis. Quid enim maris nomine nisi sæcularium * mentium amara inquietudo signatur? Quæ dum se vicissim inimicitiis impetunt, quasi adversantes se undæ collidunt. Recte etenim mare vita sæcularium dicitur, quia dum procellosis actionum motibus concitatur, ab internæ sapientiæ quiete atque stabilitate disjungitur. Quo contra bene per prophetam dicitur: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? A terrenis autem mentibus tanto longius spiritus fugit, quanto apud has quietem non invenit. Hinc est enim quod de quibusdam per D Psalmistam dicitur: Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt (Psal. XIII, 3). A qua nimirum contritione perturbationis nos Dominus revocat, dicens: Venite ad me, omnes qui laboralis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus

1 Norm., quia relegatus. Editi omnes cum aliis Mss., religatus,

2 Germ., Gemet., 1 Laud. et Corb. Germ., erumpit. 2 Laud. utramque lectionem suppeditat.

3 Aliter cum Germ. et Corb. Germ., dum vias simplices innocentiæ.

2 Laud., mentium amaritudo signatur.

6

riosius quam terrenis desideriis æstuare? 589 aut
quid hic quietius quam hujus sæculi nihil appetere?
[Vel. XXVIII.] Hinc est quod Israeliticus populus
custodiam Sabbati accepit in munere (Exod. xv1,29);
hinc e contra est Ægyptus muscarum multitudine per-
cussa (Exod.vIII,21). Populus namque qui Deum sequi-
tur accipit sabbatum, id est requiem mentis, ut nullo
in hac vita desideriorum carnalium appetitu fatige-
tur. Ægyptus vero quæ hujus mundi speciem tenet
muscis percutitur. Musca enim nimis insolens et in-
quietum animal est. In qua quid aliud quam inso-
lentes curæ desideriorum carnalium designantur?
Unde alias dicitur: Musca morientes perdunt suavi-
tatem unguenti (Eccle. x, 1), quia cogitationes super-
fluæ, quæ assidue in animo carnalia cogitante et
nascuntur et deficiunt, eam suavitatem 5 qua unus-
quisque intrinsecus per spiritum unctus est perdunt,
quoniam integritate ejus perfrui non permittunt.
Ægyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda
qui terrenam vitam diligunt, dum desideriorum
suorum inquietudinibus feriuntur, turbis cogitatio-
num carnalium ad ima depressa sunt, ut ad quietis
intimæ desiderium non leventur. Unde cum mira
ope pietatis ad cor veritas venit, prius ab eo cogita-
tionum carnalium æstus ejicit, et post in eo virtu-
tum dona disponit. Quod bene nobis sacra Evange-
lii historia innuit, in qua dum ad resuscitandam
filiam principis invitatus Dominus duceretur, proti-
nus additur: Et cum ejecta esset turba, intravil, et
tenuit manum ejus, et surrexit puella (Matth. 1x, 25).
Foras ergo turba ejicitur, ut puella suscitetur, quia
si non prius a secretioribus cordis expellitur impor-
tuna sæcularium multitudo curarum, anima quæ
intrinsecus jacet mortua non resurgit. Nam dum se
per innumeras terrenorum desideriorum cogitationes
spargit, ad considerationem sui sese nullatenus col-
ligit. In his itaque inquietudinum fluctibus habitare
sapientiam non posse cognoscens, ait: El mare loqui-
tur: Non est mecum. Nullus quippe eam 7 plene
recipit, nisi qui ab omni se abstrahere actionum
carnalium fluctuatione contendit. Unde et alias dici-
tur Sapientia scribæ in tempore olii, et qui mino-
ratur actu, ipse percipiet eam (Eccli. XXXVIII, 25).
Et rursum Vacate et videte, quoniam ego sum
Deus (Psal. Lv, 11).

8

[Vet. XXIX.] 69. Nisi eis non terreno studio serviatur. Sed quid est quod plerosque antiquorum patrum novimus hanc sapientiam et intrinsecus vivaciter tenuisse, et curas mundi extrinsecus solemniter ministrasse (Genes. XLI, 43, etc.)? An perceptione hujus sapientiæ Joseph privatum dici mus, qui famis tempore totius Ægypti curas suscipiens, non

[blocks in formation]

officio; et hac sapientia non jam turbulenta atque confusa, sed tranquilla corda repleantur. Bene ergo de ea dicitur quia Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. Ac si aperte diceretur : Perturbatæ mentes sæcularium eo ipso clamant, quoniam a vera sapientia longe divisæ sunt, quo quietæ non sunt. Quia vero hæc Dei sapientia manens cum Patre ante sæcula incarnanda erat in fine sæculorum, ut ad redimendum genus humanum non sanctos angelos, non justos homines mitteret, sed in manifestatione visionis per semetipsam veniret, recte subjungitur:

solum Ægyptiis alimenta præbuit, sed vitam quoque A ut aliud intrinsecus voto, aliud extrinsecus teneatur exterorum advenientium ministerii sui arte servavit? An ab hac sapientia Daniel alienus exstitit, qui a Chaldæorum rege in Babylonia princeps magistratuum effectus, tanto majoribus curis occupatus est, quanto et sublimiori dignitate omnibus prælatus (Dan. 11, 48)? Cum igitur constet plerumque etiam bonos non terreno studio terrenis curis implicari, patenter agnoscimus quia sic nonnunquam cives Jerusalem angarias solvunt Babyloniæ, sicut sæpe cives Babyloniæ impendunt angarias Jerusalem. Nam sunt nonnulli qui verbum vitæ pro sola sapien. tiæ ostentatione prædicant, eleemosynarum opem pro appetitu vanæ gloriæ subministrant. Et quidem Jerusalem videntur esse quæ agunt, sed 590 tamen Babyloniæ cives sunt.

70. Deo soli vacare cupiendum est, et curis externis ex Dei voluntate serviendum.—Sic itaque aliquando contingit ut qui solam cœlestem patriam diligunt, terrenæ patriæ curis subjacere videantur. Quorum tamen ministerium a pravorum operibus plerumque in actu, nonnunquam vero ante supernum judicem in sola cogitatione discernitur. Pleni quippe superna sapientia discernunt qualiter debeant et ad aliud vacare intrinsecus, et ad aliud extrinsecus occupari ut si forte occulta Dei ordinatione aliquid eis non appetentibus de hujus sæculi curis imponitur, cedant Deo quem diligunt, et præ amore ejus intrinsecus solam illius desiderent visionem; præ timore vero ejus impositam sibi extrinsecus humiliter 2 expleant actionem, ut et vacare Deo appetant ex gratia dilectionis, et rursum curas superimpositas ex conditione expleant servitutis. Cumque occupationes extrinsecus perstrepunt, intrinsecus in amore pacatissima quies tenetur; 3 atque occupationum tumultus exterius perstrepentes dispensat interius præsidens judex ratio, et tranquillo moderamine ea quæ circa se minus sunt tranquilla disponit. Sicut enim vigor mentis frenandis præest motibus carnis, sic sæpe superimpositos tumultus occupationis bene regit amor quietis, quia exteriores curæ si perverso amore non appetuntur, non confuso, sed ordinato animo ministrari queunt. Sancti etenim viri nequaquam eas appetunt, sed occulto ordine sibi superimpositas gemunt; et quamvis illas per meliorem intentionem fugiant, tamen per subditam mentem portant. Quas quidem summopere, si liceat, vitare festinant; sed timentes occultas dispensationes Dei, tenent quod fugiunt, et exercent quod vitant. Intrant enim ad cor suum,et ibi consulunt quid velit occulta voluntas Dei; seseque subditos debere esse summis ordinationibus cognoscentes, humiliant cervicem cordis jugo divinæ dispensationis. Quisquis vero talis est, quilibet tumultus versentur extrinsecus, nunquam ad ejus interiora perveniunt. Itaque agitur

Turon. et Norm., et aliud extrinsecus operari, et ad aliud vacare intrinsecus: ut si, etc.

2 Duo Ebroic. et Prat., exhibeant.

3 Ita legimus in Mss. Turon., Bellov., Laud., Vind., Norm., etc., Germ. habet atque occupatione

B

C

VERS. 15.

CAPUT XLIV Rec. XXVI].

[ocr errors]

Non dabitur aurum obryzum pro ea. 71. Angeli ab omni labe mundi, non homines. Quid namque per aurum obryzum nisi sancti angeli designantur? Qui recte et aurum vocantur, et obryzum: aurum, quia fulgent claritate justitiæ; obryzum, quia nullum habuerunt unquam contagium culpæ. Homines vero justi quandiu in hac carne corruptibili mortaliter vivunt, aurum quidem esse possunt, obryzum omnino non possunt, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. ix, 15). 591 Nam quamvis in hac vita ex magna justitiæ claritate resplendeant, nequaquam tamen ad purum peccatorum sordibus carent; Joanne Apostolo attestante, qui dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8); et affirmante Jacobo, qui astruit, dicens: In multis enim offendimus omnes (Jac. III, 2). Propheta etiam deprecante, qui ait: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. cXLII, 2). Aurum ego obryzum illi nuncupantur, qui in ea qua conditi sunt innocentia perdurantes, et fulgent claritate justitiæ, et nullis vel minimis maculantur sordibus culpæ.

[Vet. XXX.] 72. Nullus tamen angelorum ad redimendum hominem missus est, aut sufficit. Sed quia pro hac sapientia nullus angelorum redemptor humani generis mittendus fuit, ne quis spem in his, quos in adjutorium hominum sæpe apparuisse didicimus, angelis poneret, dictum est; Non dabitur auD rum obryzum pro ea. Ac si aperte diceretur: Per semetipsam sapientia manifestabitur, ut humanum genus a culpa redimatur. Nullus vice ejus angelus mittitur, quia per creatorem necesse est ut creatura liberetur. Unde et in Evangelio Dominus dicit: Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. vIII, 36). Sed vir sanctus, spiritu ejusdem sapientiæ repletus, quosdam in Judæa prævidit non esse defuturos qui spem in legislatore ponerent, et suæ salutis auctorem

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »