Obrazy na stronie
PDF
ePub

lum dicitur: Eratis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Sicut aliis quoque discipulis isdem doctor egregius dicit: Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis; sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 12, 13). Unde et in Canticis canticorum 6 Ecclesia veniente dicitur: Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens (Cant. v1, 9)? Apte enim Ecclesia aurora comparata describitur,

que iniquos, ut diximus, aut esse, aut fuisse crimi- A dum, quo iniqui essè desistant. Unde eis per Apostonantur. Per humillimam ergo confessionem, et veracem defensionem contra eos vir sanctus loquitur, dicens: Ferrum de terra tollitur. Ac si aperte dicat: Fortes viri, qui acutissimis linguarum gladiis in hac acie defendendæ fidei ferrum fiunt, aliquando terra in infimis actionibus fuerunt. Peccanti quippe homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. 111, 19). Sed de terra ferrum tollitur (Dist. L, c. 18), cum fortis propugnator Ecclesiæ a terrena quam prius tenuit actione separatur. Non ergo in eo debet despici quidquid fuit, qui jam cœpit esse quod non fuit. An non Matthæus in terra inventus est, qui terrenis negotiis implicatus telonii usibus serviebat (Matth. IX, 9)? Sed de terra 2 sublatus, in fortitudinem ferri conva

1

7

quæ per cognitionem fidei a peccatorum suorum tenebris in clara luce justitiæ commutatur. Tempus ergo posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat. Universorum nomine, et electos voluit et reprobos comprehendi. Nam bona faciens et ordinans

luit, cujus videlicet lingua quasi acutissimo gladio B Deus, mala vero non faciens, sed ab iniquis facta ne

Evangelii administratione Dominus infidelium corda transfixit ; et qui infirmus prius despectusque fuerat per terrena negotia, fortis postmodum factus est ad cœlestia prædicamenta. Unde adhuc subjungitur: CAPUT XXVIII [Rec. XVII].

IBID.

- Et lapis solutus calore, in æs vertitur. 45. Gratiæ infusione cor emollitur ad amorem, et roboratur ad operationem. - Tunc lapis calore solvitur, cum cor durum atque a divini amoris igne frigidum eodem divini amoris igne tangitur,et in fervore spiritus liquatur, ut ad sequentem vitam desideriorum æstu ardeat, quam prius audiens insensibilis manebat. [Vet. XVII.] Ex quo ardore scilicet, et emollitur ad amorem, et roboratur ad operationem, ut sicut prius durus fuerat in amore sæculi, ita se C postmodum fortem exerat in amorem Dei; et quod ante audire renuebat, jam et credere et prædicare incipiat. Lapis ergo solutus calore, 576 in os vertitur, quia dura mens superni amoris igne liquefacta ad veram fortitudinem commutatur, ut peccator, qui prius insensibilis exstiterat, postmodum et per auctoritatem fortis et per prædicationem sonorus fiat. Quod bene per Isaiam dicitur : Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem (Isai. XL, 31). Fortitudinem mutamus, cum conversi tanta virtute præsens sæculum fugimus quanta hoc ante quærebamus. 4 Quia autem male ab adversariis catholicorum moribus ante acta vita reputatur, recte subditur :

VERS. 3.

CAPUT XXIX.

3

8

9

inordinate eveniant ipse disponens, considerat universorum finem, et patienter tolerat omnia, atque intuetur electorum terminum, quod ex malo mutentur ad bonum. Intuetur etiam reproborum finem, quod de malo opere dignum se trahantur ad supplicium. Vidit finem persequentis Sauli, quo prostratus diceret: Domine, 10 quid me vis facere (Act. IX, 6)? Vidit finem quasi obsequentis discipuli, quod pro commisso scelere guttur laqueo stringeret, seque et peccantem puniret, et deterius puniendo deciperet. Vidit Ninivitas delinquentes, sed consideravit finem delinquentium 1 pœnitentiam correctorum. Vidit quoque Sodomam delinquentem, sed consideravit finem ardoris luxuriæ, ignem gehennæ. Vidit gentilitatis finem, quod possessa iniquitatum tenebris, quandoque fidei luce claresceret. Vidit etiam Judææ terminum, quod ab ea luce fidei quam tenebat obduratæ perfidiæ se tenebris cæcaret. Unde adhuc congrue subditur:

11

[merged small][ocr errors]

IBID., VERS. 4. Lapidem quoque caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante. 47. Probos et malos ignis in extremo judicio dividet. 12 Quid durus ille perfidia Judæorum populus, qui auctorem vitæ per fidem videre noluit, quem per prophetiam prædixit, nisi lapis caliginis fuit? quia et crudelitate durus exstitit, et infidelitate nebulosus. Qui alio quoque vocabulo umbra mortis dicitur. Umbra quippe talis exprimitur, qualia ejus rei, de

Tempus posuit tenebris, et universorum D qua trahitur, fuerint lineamenta. Quis autem mortis finem ipse considerat.

[blocks in formation]

13

nomine, nisi diabolus vocatur? De quo per quam

dam ministri sui significationem 577 dicitur: Et nomen illi mors (Apoc. vi, 8). Cujus ille populus umbra exstitit, quia iniquitatem illius sequens, ejus

mus, dignum retrahantur ad supplicium.

10 Duo Laud., quid me jubes facere.

11 Ita cum Corb. Germ., Laud. ac Norm., etc., vet. Editi. At poster., ponitentia.

12 Vindoc. et Laud., quid durus ille perfidus Judæorum populus.

13 Fortasse correctius in Gemet., per quamdam ministerii sui significationem. Diaboli scilicet ministerium est, mortem inferre. In vet. Ed., pro ministri, legitur mysterii.

in se imaginem expressit. Quid vero torrentis nomi- A patrem. Et quilibet hæretici dum prædicationem ne, nisi ille a conspectu tremendi judicis per ultimum examen egrediens, atque electos et reprobos dividens ignis vocatur ? Unde et per prophetam dicitur: Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus (Dan. VII, 10).

[Vet. XVIII, Rec. XIX. 48. Peregrini sunt in mundo electi omnes. Quis autem in hoc mundo peregrinatur populus, nisi qui ad sortem electorum currens, habere se patriam novit in cœlestibus; et tanto magis se illic sperat invenire propria, quanto hic cuncta quæ prætereunt esse a se deputat aliena? Peregrinus itaque est populus, omnium numerus electorum, qui hanc vitam quoddam sibi exsilium deputantes, ad supernam patriam tota cordis intentione suspirant, de quibus Paulus dicit: Confitentes B quia peregrini et hospites sunt super terram (Hebr. XI, 13). Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. Hanc peregrinationem idem quoque Apostolus tolerabat, cum diceret: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem (II Cor. v, 6). Hujus peregrinationis ærumnas satagebat evadere, cum dicebat: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. 1, 23). Et rursum: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Ibid., 1, 21). Hujus peregrinationis pondus grave sentiebat Psalmista, cum diceret: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est : habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psalm. cxIx, 5). Ab hac eripi quantocius anhelabat, cum supernis desideriis flagrans diceret : C Sitivit anima mea ad Deum vivum ; quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? Sed hoc desiderium nesciunt qui cor in terrenis voluptatibus defigunt. Dum enim sola quæ sunt visibilia diligunt, profecto invisibilia, vel si credunt esse, non diligunt, quia dum nimis se exterius sequuntur, etiam mente carnales fiunt. Simul enim in hac vita uterque populus currit, sed non simul ad perpetuam pervenit, quia Lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante. Ac si aperte dicat: Eos quos modo vel infidelitas excæcat, vel crudelitas obdurat, flammarum fluvius a conspectu æterni judicis exiens, ab electorum tunc populo separat, ut tunc a bonis ignis districti examinis divi

sanctæ Ecclesiæ fecunditatemque illius deridendo contemnunt, quid aliud quam partum matris despiciunt? Quam non immerito eorum quoque matrem dicimus, quia de ipsa exeunt, qui contra ipsam loquuntur; Joanne attestante, qui ait: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis ; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. 11, 19). Corvi vero de torrentibus veniunt, cum prædicatores veri ad defensionem sanctæ Ecclesiæ a sacrorum librorum fluentis procedunt. Qui etiam recte corvi vocati sunt, quia nequaquam de justitiæ suæ luce superbiunt, 578 sed per humilitatis gratiam peccatorum in se nigredinem confitentur. Unde etiam ab electorum Ecclesia dicitur: Nigra sum, sed formosa (Cant. 1, 4). Et Joannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus (1 Joan. 1, 8). Qui videlicet corvi subsannantis oculum effodiunt, quia pravorum ac pervicacium hominum intentionem vincunt. Ex hoc itaque testimonio, si hic quoque torrens prædicatio debet intelligi, Lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante, qui sanctorum prædicatio obduratas mentes reproborum deserit, et ad pia humilium se corda convertit. Unde adhuc subditur: CAPUT XXXI [Vet. XIX].

Eos quos oblitus est pes egentis homi

VERS. 4. nis, et invios. 50. Judæis relictis, ad gentiles defluxit. Quis hoc loco alius accipitur egens homo, nisi ille de quo per Paulum dicitur : Qui1 propter nos egenus factus est, cum dives esset (II Cor. vIII, 9) ? Cujus videlicet egentis hominis pedes sancti prædicatores fuerunt, per quorum profecto præsentiam gentilitatem circumiens, mundum perambulavit universum. De quibus per prophetam dicitur: Et 2 inambulabo in eis (Levit. XXVI, 12; II Cor. vi, 16). An pes ejus non erat, qui tentus in compedibus dicebat: Pro quo legatione fungor in catena (Ephes. vi, 20)? Sed eorum qui umbra mortis et lapis caliginis exstiterunt, pes hominis egentis oblitus est, quia in ipso initio nascentis Ecclesiæ, dum sancti apostoli cœlorum regnum Judææ prædicare voluissent, videntes quod ei nihil omnino proficerent, ad prædicandum gentibus 3 defluxerunt, sicut ipsi in suis Actibus dicunt: Vobis

dat quos nunc in suis concupiscentiis tenebræ vitio- D oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam re

rum excæcant.

[blocks in formation]

pellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). De quibus et per Psalmistam dicitur : 5 Transferentur monles in cor maris (Psal. xLv, 3), quia repulsi a Judæa apostoli in hoc gentilitatis sæculum translati sunt. Qui sunt ergo qui immensa duritia pro obscuritate cordis, quasi quidam lapis caliginis et umbra mortis, a peregrinante sanctorum populo dividuntur, nisi

6

6 Elegantius in recent. Ed., in hoc gentilitatis salum; verum in Mss. Germ., Turon., duob. Laud., Corb. Germ., Norm., etc., legitur sæculum, vel sæculo; vet. Ed. Paris., solo. Basil., populo.

hi quos pes egentis hominis est oblitus, id est quos A des in malo, aliquando vero in bono accipi solent. prædicatores Domini, videlicet 1 per humanitatem pauperis, pro superbiæ suæ tumore reliquerunt, eorumque omnino obliti sunt, dum prædicationis suæ semina ad solam fructificationem gentium transtulerunt? Quos recte quoque et invios vocat, quia dum in infidelitate sua obdurati sunt, verbis vitæ ad cor viam præbere noluerunt. Sed Judæa hæc, quæ sic obduruit, vel qualis dudum fuerit, vel quid post pertulerit, audiamus. Sequitur:

CAPUT XXXII.

VERS. 5. Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igne subversa est.

- Pa

51. Synagoga quæ legis scripturarumque panem ministrabat, invidia conflagrans, destructa est. nem Judæa dare consueverat, quæ legis verba proferebat, Quam videlicet legem, quia intelligere jam reprobi atque explanare non poterant, propheta Jeremias in lamentis deplorat, dicens: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV, 4). Sed hæc terra in loco suo igne subversa est,quia fidelium signa conspiciens, invidiæ se face concremavit. Quia enim 2 semper invidia de superbia nasci solet, in loco suo igne periit, quæ idcirco arsit invidia, quia superbiam non reliquit. Terra ergo quæ prius panem habuit, post igne subversa est, quoniam synagoga, quæ 579 mandata Dei per legem protulit, nascentem Ecclesiam persequens, invidiæ se igne consumpsit. An non æmulationis suæ facibus ardebat, cum Redemptoris nostri signa conspiciens, per quosdam suos diceret : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ? vel certe: Videtis quia nihil proficimus,ecce totus mundus post eum vadit (Joan. x1, 47; XII, 19). Videbant unde converti debuerant, atque exinde perversiores fiebant. Quærebant exstinguere quem cernebant mortuos vivificare. In ore tenebant legem, sed legis persequebantur auctorem. Terra ergo de qua oriebatur panis, in loco suo igne subversa est, quia Judæa in semetipsa et prius habuit legem quæ reficeret, et post invidiam quæ concremaret. De cujus adhuc descriptione subjungitur: CAPUT XXXIII.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

B

[ocr errors]

D

Nam cum lapis pro insensibilitate ponitur, dura per lapides corda signantur. Unde et per Joannem dicitur: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Matth. III, 9). Qui videlicet nomine lapidum corda gentilium designat, dura tunc atque insensibilia per infidelitatem. Et per prophetam Dominus pollicetur, dicens: Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XI, 19). Rursum per lapides mentes fortium designari solent. Unde et per Petrum sanctis dicitur: Et vos tanquam lapides vivi superædificamini 3 domus spiritalis (I Petr. 11, 5). Et per prophetam Dominus venienti Ecclesiæ pollicetur, dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos; et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles, universos filios tuos doctos a Domino (Isai. LIV, 11-13). Stravit namque in illa per ordinem lapides, quia in ea sanctas animas meritorum diversitate distinxit. Fundavit eam in sapphiris, qui scilicet lapides coloris aerei in se similitudinem tenent, quia robur Ecclesiæ in animabus cœlestia appetentibus solidatur. Et quoniam jaspis viridis est coloris, jaspidem propugnacula ejus posuit, quia illi contra adversarios pro sanctæ Ecclesiæ defensione objecti sunt, qui, internis desideriis virentes, nulla teporis reprobi ariditate marcescunt. Portas vero ejus posuit in lapides sculptos. Hi quippe portæ sunt Ecclesiæ, per quorum vitam atque doctrinam intrat in eam multitudo credentium. Qui pro eo etiam quod magnis operibus pollent, et id quod loquentes asserunt, viventes ostendunt, non puri, sed sculpti lapides esse memorantur. In quorum enim vita recta operatio cernitur, quasi in eisdem ipsis exprimitur quod egerunt. Ubi omnem quoque sanctorum numerum generali collectione concludens, subdidit Omnes terminos tuos in lapides 580 desiderabiles (Ibid., LIV, 12). Et, tanquam si audientes ista peteremus ut hos lapides quos diceret indicaret, adjunxit: Universos filios tuos doctos a Domino. Quia igitur de Judæa nunquam sanctæ animæ, quæ cœlestem vitam ducerent defuerunt, dicitur: Locus sapphiri lapides ejus. Et quia magna vitæ ac sapientiæ claritate per fidem fulsit, adjungitur: Et glebæ illius aurum Quid per glebas, nisi collectiones singulorum ordinum ac multitudines designantur? Glebæ autem ex humore et pulvere constringuntur. Omnes ergo qui, rore gratiæ infusi, ex mortis debito se pulverem esse veraci cognitione confessi sunt, dum vitæ virtute clarescerent, quasi aureæ in illa gleba jacuerunt. Glebas hæc terra habuit in prophetis, glebas in doctoribus, glebas in Patribus antiquis, qui magna se infusione gratiæ in professionis et operis unanimitate tenuerunt. Dicat ergo :: Et

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

ratum.

do, sæviendo, feriendo repulit. Qui scilicet repulsi Judæam ad quam missi fuerant deserentes, in gentilitatis collectionem dispersi sunt. Unde adhuc subditur :

CAPUT XXXV [Rec. XX].

VERS. 8.-Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna.

glebæ illius aurum, quia in ea multitudo spiritalium A pere renuit, prædicatores regni cœlorum prohibentanto majori virtute claruit, quanto se in Deum ac proximum majori unanimitate constrinxit. 53. Aurum quo fulgebant, perfidiæ tenebris obscuSed hoc aurum perfidiæ est postmodum tenebris obscuratum. Cujus profecto nigredinem Jeremias propheta intuens deplorat, dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Thren. Iv,1)? Aurum namque obscuratum est,quia in eis antiquus ille fidei atque innocentiæ splendor, irruente perfidia, malitiæ se nocte fuscavit. Quia igitur quid fuit audivimus: Locus scilicet sapphiri lapides ejus, et glebæ illius aurum, nunc jam dilectus ille Deo populus cur tanta hæc bona perdiderit audiamus. Sequitur :

[blocks in formation]
[ocr errors]

55. Apostoli eorumque successores Judæam dese5 In ruerunt et gentilium conversioni insudarunt. cunctis Latinis Codicibus institutores positos reperimus, in Græcis vero negotiatores invenimus. Ex qua re colligi valet quod in hoc loco pro institoribus institutores scriptores quique ignorando posuerunt. Institores enim negotiatores dicimus, pro eo B quod exercendo operi insistunt. Sed uterque sermo licet in voce dissonet, in intellectu non discrepat, quia omnes qui fidelium mores instituunt, spiritale negotium gerunt, ut cum prædicationem suis auditoribus præbent, ab eis fidem et opera recta percipiant, sicut de sancta Ecclesia scriptum est: Sindonem fecit et vendidit (Prov. XXXI, 24); de qua et paulo post illic dicitur: Vidit quod bona est negotia tio ejus (Ibid., XXXI, 18). Qui hoc loco institutores nisi prophetæ sancti vocati sunt, qui synagogæ mores ad fidem instituere curaverunt prophetando ? Quorum nimirum filii sancti apostoli nuncupantur, qui ut Deum hominem crederent, ad eamdem fidem ex eorum sunt prædicatione generati. De quibus Ecclesiæ per Psalmistam dicitur : Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17). Sed quia repulsi apostoli a synagogæ finibus sunt egressi, recte nunc dicitur: Non calcaverunt eam filii institorum. Calcarent quippe eam institorum filii, si prædicatores sancti ejusdem synagogæ vitia calce virtutis premerent. Si autem institores eosdem sanctæ Ecclesiæ prædicatores accipimus, institorum filios pastores et doctores, qui apostolorum viam secuti sunt, nil obstat intelligi. Qui Synagogam minime calcaverunt, quia dum eorum patres, id est apostoli, ab illa repulsi sunt, ipsi quoque ab ejus vocatione cessave

54. Humilitatis Christi vias ignorantes, ejus mortis fructum amiserunt. Quis hoc loco avis nomine, nisi ille signatur, qui corpus carneum quod assumpsit, ascendendo ad æthera liberavit? Qui apte quoque etiam vulturis appellatione exprimitur. Vultur quippe dum volat, si jacens cadaver conspicit, ad esum se cadaveris deponit; et plerumque sic in morte capitur, dum ad mortuum animal de summis venit. Recte ergo mediator Dei et hominum redemptor noster vulturis appellatione signatur, qui manens in altitudine divinitatis suæ, 2 quasi a quodam volatu sublimi cadaver mortalitatis nostræ conspexit in infimis, et sese de cœlestibus ad ima sub- C misit. Fieri quippe propter nos homo dignatus est, et dum mortuum animal petiit, mortem apud nos qui apud se erat immortalis invenit. Sed hujus vulturis oculus fuit ipsa intentio nostræ resurrectionis, quia ipse ad triduum mortuus, ab æterna nos morte liberavit. Ille ergo perfidus Judææ populus mortalem vidit; 3 sed quomodo morte sua nostram mortem destrueret, minime attendit. Conspexit quidem vulturem, sed oculos vulturis non aspexit. Qui dum humilitatis ejus vias quibus nos ad alta sublevavit considerare noluit, semitam avis ignoravit. Neque enim pensare studuit quod ejus nos humilitas levaret ad cœlestia et mortis ejus intentio reformaret ad vitam. Semitam igitur ignoravit avis, nec intuitus est oculos vulturis, quia etsi vidit eum quem in morte D tenuit, videre noluit quanta vitam nostram gloria de ejus morte sequeretur. Unde et ad crudelitatem quoque persecutionis exarsit, verba vitæ 581 reci

4

↑ Vind., majori unitate constrinxit. 1 Laud. habet construxit, pro constrinxit.

2 Ita 1 Laud., Norm. et pler. In omnibus Editis omittitur a.

3 Plurimi, sed quod morte... non attendit.

4 Germ., Corb. Germ., Norm., quanta vitæ nostræ gloria.

Hunc locum in Edit. corruptissimum restituimus ex Mss. Corb. Germ., Anglic., Norm., Parisiensib., Laud., Belvac., etc. Prius legebatur : in cunctis Latinis Codicibus institores positos reperimus. In Græcis vero negotiatores invenimus. Ex qua re colligi valet

runt.

6

[Vet. XXII.] 56. Synagoga relicta, gentibus colligendis Ecclesia studuit.-Per quam videlicet Synagogam leæna non pertransiit, quia sancta Ecclesia collectioni gentium dedita nequaquam sese ad illum Judææ populum diutius occupavit. Recte autem Ecclesia leæna nuncupatur, quia male viventes in vitiis,

quod hoc in loco pro negotiatoribus institores scriptores ignorando posuerunt. Quo pacto erraverunt qui pro negotiatoribus institores posuerunt, cum utraque vox idem sonet? Sed legendum institutores, ut vitiose tunc legebatur in Lat. Codicib. Libri Job; sic autem Gregorium legisse manifestum est tam ex Mss. consensu (si Germ. excipias, in quo syllaba media tu ubique deleta est) quam ex his verbis, Omnes qui fidelium mores instituunt, etc.

Gemet. ac pl., ejusdem sanctæ Ecclesiæ.

7 Sic Laudun., Vindoc., Corb. Germ., Norm. Editi cum Germ., vitum secuti sunt.

"

tit a radicibus montes, quia dum duritiam gentium sancta prædicatio petiit,superborum altitudinem funditus stravit. Quia vero eos quosa cogitationibus terrenis evacuat donis cœlestibus replet, et quos infimis curis exhaurit supernis rigat fluentis, mox subditur :

VERS. 10.

CAPUT XXXVII.

In petris rivos excidit.

ore sanctæ prædicationis interficit. Unde et ipsi A Dicat ergo: Ad silicem extendit manum suam, subverprimo pastori quasi hujus leænæ ori dicitur: Macta et manduca (Act. x, 13). Quod mactatur quippe a vita occiditur, id vero quod comeditur, in comedentis corpore commutatur. Macta ergo et manduca dicitur, id est a peccato eos in quo vivunt interfice, et a seipsis illos in tua membra converte. Et quia hæc Ecclesia corpus est Domini, ipse etiam Dominus Jacob voce leo vocatur ex se, leæna vocatur ex corpore, dum ei sub Judæ specie dicitur: Ad prædam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi leana; 5821 quis suscitabit eum (Genes. XLIX, 9) ? Hæc igitur leæna nequaquam dicitur, quia 2 per Judæam non transiit, sed non pertransiit. Apostolis namque prædicantibus prius ex illa tria millia,postmodum quinque millia crediderunt. Ecclesia itaque per B Synagogam transiit, sed non pertransiit, quia ex illa ad fidem paucos rapuit, sed tamen illum infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed, quod sæpe jam diximus, repulsa ab infidelitate Judæorum, deflexit ad vocationem gentium. Unde adhuc de eadem leæna dicitur:

CAPUT XXXVI.

VERS. 9. Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.

3

57. Quarum duritiam emollivit, et superbiam stravit. - Manum quippe ad silicem extendit, quia ad duritiam gentium suæ brachium prædicationis misit. Unde et idem beatus Job passionis suæ historiam præsciens gentibus innotescendam, dicit: Scribantur hæc stylo ferreo in plumbi lamina, vel certe sculpantur in C silice (Job. xix, 24). Qui vero hoc in loco montes, nisi hujus sæculi potentes accipimus, qui pro terrena substantia altum tument? De quibus Psalmista ait : Tange montes, et fumigabunt (Psal. CXLIII, 5). Sed montes a radicibus sunt eversi, quia, prædicante sancta Ecclesia, summæ hujus sæculi potestates in adoratum omnipotentis Dei ab intima cogitatione ceciderunt. Radices enim montium cogitationes sunt intimæ superborum. Et a radicibus montes cadunt, quia ad colendum Deum potestates sæculi ab imis cogitationibus prosternuntur. Recte etenim per radicem cogitatio occulta signatur,quia per hoc quod intus non cernitur, erumpit quod videatur foris. Unde et in bonam partem per prophetam dicitur: Emittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum D est, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum (Isai. XXXVII, 31). Ac si aperte diceretur: In imis cogitatio nascitur, ut in summis retributio reddatur.

1 Duo Laud. et alii, quis suscitavit eum.

2 Sic legimus in 2 Laud., Bellov., Ebroic., Pratel., etc.In Editis et in Germ.omittitur non, et interpunctio mutata est magno sensus damno, qui ex nostra restitutione fit optimus. Explicat sanctus Doctor nec pertransicit per eam læena, cujus nomine Ecclesiam dicit esse intelligendam. Et quamvis de hac leæna non possit asseri quod per Judæam non transierit (transiit enim conversis ad fidem primum tribus, postmodum quinque Judæorum millibus), at non pertransiit, quod sufficit ad loci hujus interpretationem. Distinguit ergo sanctus Gregorius inter transire et per

7

58. In saxeis gentilium cordibus Deus fluvios prædicationis aperuit. Id est, in duris gentilium cordibus fluvios prædicationis aperuit, sicut per prophetam quoque de irriganda dicitur ariditate gentilium: Posuit desertum in stagnum aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum (Psal. cvi, 35). Atque in Evangelio promittit Dominus, dicens: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina aquæ viva de ventre ejus fluent (Joan. VII, 38). Quod promissum tunc audivimus, etiam nunc completum videmus. Ecce enim in sanctis prædicatoribus, et non ex Judæa progenitis, per cunctam Ecclesiam toto orbe diffusam, fluenta cœlestium mandatorum ubertim manant ore gentilium. Quia enim in petris rivos aperuit, ex duris quoque 583 cordibus fluvius sanctæ prædicationis navit. Sequitur:

CAPUT XXXVIII.

IBID. Et omne pretiosum vidit oculus ejus.

[ocr errors]

ema

59. Vilis Deo est mundus, et pretiosæ animæ quas elegit. Sciendum magnopere est quia tanto unaquæque anima fit pretiosior ante oculos Dei, quanto præ amore veritatis despectior fuerit ante oculos suos. Hinc ad Saul dicitur : Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel (1 Reg. xv, 17)? Ac si aperte diceret Magnus mihi fuisti, quia despectus tibi; sed nunc quia magnus tibi es, factus es despectus mihi. Unde et per prophetam dicitur: Vie qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isai. v, 21). Tantoergo fit quisque vilior Deo, quanto pretiosior sibi; tanto pretiosior Deo, quanto propter eum vitior sibi: Quia humilia respicit, el alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). [Vet. XXIII.] Omne itaque pretiosum vidit oculus ejus. In Scriptura sacra videre Dei, aliquando pro eligere ponitur, sicut in Evangelio scriptum est: Cum esses sub ficu, vidi te (Joan. 1, 48); id est, positum te sub umbra legis elegi. Vidit ergo pretiosum quia humilia elegit: Infirma enim mundi elegit Deus, ut confunderet fortia (I Cor. 1, 27). Vidit pretiosum, cum humanam animam de se abjecta sapientem gra

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »