Obrazy na stronie
PDF
ePub

cernimus, etiam nunc intra Ecclesiam quomodo ar- A superbiam laceretur vita justorum, scit quod in ejus

rogantibus congruant demonstramus. Sancti viri alie-
na opera etiam parva mirantur, sua vero etiam magna
despiciunt. At contra, arrogantes aliena etiam magna
despiciunt, sua vel quæ parva sunt admirantur; et
plerumque de suis malis bona æstimant, de alienis
autem bonis mala sentire non cessant. Nam dum
propriam gloriam quærunt, perniciose student ut
quidquid virtutis ab aliis agitur iniquitatis nota la-
ceretur, et bonæ pondus actionis vertunt in maculam
criminis. Sæpe enim cum vident ab Ecclesia districte
pravos corrigi, quasi queruntur injuste1 innocentes
affligi, et nitorem disciplinæ ejus commutant appella-
tione nequitiæ. Unde Eliu figuram 846 arrogantium
servans, beatum Job quasi admonens, ait: Non te
ergo superet ira, ut aliquem opprimas.[Vet. XXXIV.] B
Arrogantes enim iræ motum deputant, 2 quidquid a
sancta Ecclesia geritur censura disciplinæ.3 Et quia
humanæ laudis appetu benigni student semper
apparere, nullos censent districtione severitatis
corrigendos. Unde et a bonis rectoribus, sicut supe-
rius dictum est, opprimi æstimant quos invitos cer-
nunt a vitiis coerceri.

[ocr errors][merged small]

4

cens: Nec multitudo locorum inclinet te. Ac si eidem sanctæ Ecclesiæ humilitatem magis in prosperis conservanti arrogantium voce dicatur: Quia ubique fidei reverentia coleris, cave ne ejusdem reverentiæ fascibus extollaris. Quosdam quippe conspiciunt qui sub religionis obtentu vitio elationis intumescunt, et quod in quibusdam jure reprehendunt, hoc injuste ad crimen omnium pertrahunt: nequaquam videlicet perpendentes quod sint in ea qui et despicientes noverint perfecte temporalia regere, et amantes æterna plenis desideriis exspectare, et dispensationem potestatis acceptæ peragere, et humilitatis insitæ ministerium custodire, ut nec humilitatis causa curam suscepti regiminis negligant, nec rursum occasione regiminis in eis humilitas intumescat. Etsi quidam fortasse intra ipsam sunt qui non Dei sed suæ gloriæ sub religionis prætextu deserviunt, studet tamen eos, aut, si valet, districte corrigere, aut, si non valet, æquanimiter tolerare; et vel corrigendo illos quasi filios amplectitur, vel tolerando quasi ab hostibus exercetur. Scit namque quod per eorum

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small]

crimen extenditur quidquid talium pravitate peccatur, sed notam alieni criminis sustinere tanto minus metuit quanto et caput suum talia tolerasse cognoscit. De illo quippe scriptum est: Et cum iniquis deputatus est (Isa. LIII, 12.) De illo rursum dicitur: Languores nostros ipse tulit,et dolores nostros ipse portavit (Isa. LIII, 4). Eant ergo arrogantes, et æstimatione pravorum vitam mordeant innocentum. Scit electorum Ecclesia et illorum facta, et horum verba tolerare, scit pravorum mentes tolerando convertere. Qui etsi converti nequiverint, eorum tamen ignominiam æquanimiter suffert. Perpendit quippe quia ad duplex ejus præmium proficit quod ex eorum meritis foris despicitur, quorum et intus vita laceratur.

74. Qui temporaliter extollitur, cadit. Notandum vero quod non ait: Nec multitudo locorum extolla te, sed ait: Nec multitudo locorum inclinet te. Omnis enim qui temporaliter extollitur eo ipso quo extollitur inclinatur, quia cum se exterius erigit, intus cadit. Eliu itaque casum cordis in elatione intuens, ait: Nec multitudo locorum inclinet te. Ac si voce arrogantium sanctæ Ecclesiæ diceretur : Cave ne, si universitatis veneratione extolleris, 847 ab interna intentione curveris. Sequitur :

CAPUT XLI [Rec. XXVIII].

VERS. 19. Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. el

9

75. Apostolis et Ecclesiæ fortibus ad præmia vocatis, Deus eorum vice debiles ad certamina roboravit.— Quos alios sanctæ Ecclesiæ robustos accipimus, nisi eos qui ad vincenda mundi hujus desideria et cœptis sublimibus et consummatis profectibus convalescunt? Magnitudo itaque ejus in robustorum suorum vita consistit, quia tunc gloriosior redditur, cum pro defensione veritatis ad mortem usque ab electis illius constanti virtute certatur. Arrogantes igitur viri subductis de hoc mundo apostolis, subductis ad superna martyribus, quia fortasse doctiores valentioresque præpositos abunde deesse conspiciunt, quasi solos se remansisse intra Ecclesiam suspicantur. Unde dum se præferunt, ei velut 10 consulentes illudunt, dicentes: Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. Ac si apertis exprobrationibus dicant : Nequaquam te magnitudinem habere confidas, quia subductis prioribus, patribus jam non habes de quorum vita glorieris Dicunt hæc profecto, nescientes quia omnipotens Deus Ecclesiam suam digna sine administratione non deserit. Nam cum fortes ad præmium vocat, eorum vice debiles ad certamina roborat; cum illos suscipiendo remunerat, istis laborum vires, quas remuneret, subministrat.

5 Omittitur ipse in Pratel. et Utic.

6 Longip., et bonorum verba.
Al., diceret.

8 Colb., incunctanti virtute.

9 Baluz., et Colb., abunde esse, male, etsi abunde deesse etiam vix dici possit; sic tamen legitur in Mss. Pratel., Utic. et aliis, nec non in omnibus Excusis.

10 Baluz., consolantes.

De quibus eidem sanctæ Ecclesiæ dicitur: Pro patri- A Populi quippe nomine designantur, qui quasi vulgari

bus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram(Psal. xLiv,17). In virtutem quippe antiquorum patrum,hi qui postmodum prælati sunt subrogantur,quia et cum annosa arbusta succiduntur, in eorum robur tenera virgulta succrescunt.Sed arrogantes viri convalescere non credunt quos infirmos aliquando noverunt ; et permutatos venerari despiciunt, quos despicabiles fuisse meminerunt.

[Vet. XXXV.]76. In Ecclesia justi multo pauciores quam iniqui. Superbi pastores quæ patres eorum moriendo severunt, hæc exsultando metunt. Quia vero in ea justiores paucos, iniquos autem numerosiores aspiciunt, sicut et in tritura frugum major est multitudo palearum, etiam justorum vitam ex iniquorum æstimatione contemnunt. Vident profecto quod non- B nulli rectores illius, temporali potestate subnixi, ejusdem potestatis elatione pascuntur. Vident quod religionis reverentiam, quam huic mundo patres1 moriendo servaverunt, hi exsultando in terrenis gaudiis metunt; et perpendunt quidem quia robusti sunt, sed non fortitudine. Nam dum temporali potestate fulciuntur, quasi quadam debilitate roborantur. Quanto enim exterius fortes sunt, tanto a cunctis fortitudinis viribus intus inanescunt. Et idcirco ab arrogantibus ei dicitur: Depone robustos fortitudine. Ac si aperte dicatur: Illi tibi veraciter 2 robusti inhæserant, qui in te hoc quod docendo locuti sunt, vivendo tenuerunt; nunc vero hi qui tibi præsident visione robusti sunt, non fortitudine, quia honorabiles quidem se ostentare non desinunt, sed tanto imbecilliores et contemptibiliores sunt, quanto honoris sui gloriam despici pro veritate pertimescunt. Quod arrogantes quidem de plerisque veraciter sentiunt, sed eo in elationis vitium corruunt, quo omnes quos præesse conspiciunt tales arbitrantur. 848 Neque enim debet plurimorum malum tendere in æstimationem cunctorum, quia etsi iniqui sunt quos cognoscentes dijudicant, nonnulli tamen sancti sunt quos ignorant. Trituræ quippe tempus est, 3 et adhuc grana sub paleis latent. Nullus ergo ex area fructus exspectabitur, si hoc solum in ea esse creditur, quod superficie tenus videtur. Igitur quia quos cernunt despiciunt, et in antiquorum patrum ordinibus hos quos norunt subrogari contemnunt,apte subjungitur: CAPUT XLII.

[merged small][ocr errors][merged small]

77. Nox Ecclesiæ est, cum doctorum et fortium loca indocti ac debiles obtinent. Ac si aperte arrogantes dicant Ignorantiæ tuæ obscuritate non agas, ut in loco fortium numerositatem subroges infirmorum.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

VERS. 21. 5 Ne declines ad iniquitatem; hane enim cæpisti sequi post miseriam.

Hoc profecto arrogantes Ecclesiæ miseriam vocant, quod despectam Deo ejus multitudinem suspicantur; et eo illam altiori elatione contemnunt, quo et despectam Deo funditus suspicantur.

His igitur figurata expositione transcursis, jam nunc inferenda sunt quæ moraliter sentiuntur, ut figura Ecclesiæ cognita, quam expressam generaliter credimus, audiamus etiam quid ex his verbis in singulis specialiter colligamus. Ait itaque :

CAPUT XLIII [Vet. XXXVI].

CAP. XXXVI, VERS. 18.-Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas.

[ocr errors]

78. SENSUS MORALIS.-In facienda correctione, subesse debet ira, non præesse. Omnis per que:n necesse est aliena vitia corrigi semetipsum prius debet solerter intueri, ne dum aliorum culpas ulciscitur, Cipse ulciscendi furore superetur. Plerumque enim mentem sub obtentu justitiæ iræ immanitas vastat, et dum quasi sævit zelo rectitudinis, rabiem explet furoris, justeque se facere æstimat, quidquid ira nequiter dictat. Unde et modum sæpe ulciscendi transgreditur, quia mensura justitiæ non frenatur. Dignum quippe est ut cum aliena corrigimus prius nostra metiamur, ut prius mens a sua accensione deferveat, prius intra semetipsam zeli sui impetum tranquilla æquitate componat, ne si ad animadvertenda vitia. abrupto furore trahimur, peccatum corrigendo peccemus, et qui culpam dijudicando insequimur, immoderate feriendo faciamus. Non autem jam correctio delinquentis, sed magis oppressio sequitur, si in ultione ira ultra quam culpa meretur extenditur. In D correptione quippe vitiorum subesse menti debet iracundia, non præesse, ut exsecutionem justitiæ non dominando præveniat, sed famulando subsequatur, et notum judicium 849 possessa impleat, non possidens præcurrat. Bene itaque dicitur: Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas. Quia videlicet si is qui corrigere nititur ira superatur, opprimit ante

[blocks in formation]

quam corrigat. Nam dum plus quam debet accendi- A tur, sub justæ ultionis obtentu ad immanitatem crudelitatis effrenatur. Quod plerumque idcirco evenit, quia corda rectorum minus amori sunt solius creatoris intenta. Nam dum multa in hac vita appetunt,' innumeris cogitationibus disperguntur; et cum subito subditorum culpas reperiunt,digne cum Deo eas judicare nequeunt, quia corda sua in curis transitoriis sparsa 2 ad districtionis culmen colligere repente non possunt. Commoti ergo tanto minus ad ulciscenda peccata libram æquitatis inveniunt, quanto eam tranquillitatis suæ tempore non requirunt. Unde cum Eliu diceret Non te superet ira, ut aliquem opprimas, quatenus easdem causas injustitiæ et iræ superantis exprimeret, illico adjunxit:

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

[Vet. XXXVII.] 80. Sancti adhærendo Deo, huic anxietati medentur. 3 Sancti autem viri causa se observatione custodiunt, ne ab intentione sua mulabiliter dissolvantur, et quia idem esse appetunt, ad cogitationem qua Deum diligunt se solerter astringunt. In contemplatione namque creatoris hoc accepturi sunt, ut una semper mentis stabilitate perfruantur. 850 Nulla eos tunc mutabilitas dissipat, quia scilicet eorum cogitatio sibimetipsi semper indissimilis perseverat. Hoc ergo cum labore nunc conantes imitantur, quod post in munere gaudentes accipiunt.Cui se Propheta immutabilitati virtute amoris astrinxerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requirrm, ut inhabitem in domo Domini (Psal. XXVI, 4). Huic Paulus unitati intentione adhæserat, B dicens: Unum autem, quæ retro sunt oblitus, ad ea quæ ante sunt extentus, sequor ad palmam supernæ vocationis Dei in Christo (Philip. 1, 13, 14). Nam si quid in eorum corde humanitus diffluit, mox hoc discussio severa restringit; et cum quasi pueriliter cogitatio labitur, juvenili mox coercitione refrenatur. Unde fit ut sparsam mentem continuo colligant, et in una quantum prævalent cogitatione componant. Quia igitur status mentis cogitationum mutabilitate curvatur, recte ab Eliu dicitur: Nec multitudo locorum inclinet te.

C

79. Ex originali peccato inquieta hominis mutabilitas oritur. Cum qualitate rerum non possit, varietate saltem quærit satiari. —In tot quippe locis inclina. mur in quot supervacuis curis extendimur. Nam sicut locus est corporis spatium corporale, ita locus est mentis unaquæque intentio cogitationis. Quæ dum huc illucque impellitur, si delectatione aliqua cogitationis suæ libenter occupatur, velut in quodam loco ponitur ut quiescat. Nam quoties victi tædio a cogitatione in cogitationem ducimur, quasi fessa mente de loco ad locum migramus. Tot itaque loca culmen mentis inclinant, quot subortæ cogitationes unitatem bonæ intentionis dissipant. Recta etenim mens staret, si uni cui debuerat cogitationi semper inhæreret. Recta mens staret, si non se innumeris motibus fluxa mutabilitate prosterneret. Sed dum nunc ista pertractat, nunc ad alia dilabitur, quasi per locorum multitudinem a statu suæ rectitudinis inclinatur; et dum per plura se tendit, ab una, cui adhærere debuit, intentione se dejicit. Qui tamen mutabilitatis usus ex primæ prævaricationis vitio jam quasi in naturam venit. Nam cum stare animus in semetipso nititur, a semetipso aliquo modo etiam nesciendo derivatur. Humana namque anima ab unaquaque re cui intenditur fastidio impellente removetur. Sed dum inhianter cogitanda appetit, et repente cogitata fastidit, docet quod aliunde pendet, quæ quolibet posita non requiescit. Ad illum quippe suspensa est a quo formata. Et quia ad Deum solum appetendum D facta est, omne autem quod infra appetit minus est, jure ei non sufficit quod Deus non est. Hinc est quod huc illucque spargitur, et ab unaquaque re, ut diximus, fastidio impellente removetur. Delectationis videlicet avida, quærit quo pauset, unum vero quem sufficienter habere poterat amisit. Unde nunc per multa ducitur, ut quia qualitate rerum non potest, saltem varietate satietur.

1 Pratel., in innumeris.

2 Baluz., Colb., Vindoc., Pratel., Utic. et alios Norm., hic sequimur, non Excusos, ubi legitur ad discretionis.

3 Editi, sancti autem viri quia cauta se observatione custodiunt. Redundat quia; omittiturque in Mss.

81. Deo ita vacantibus cavenda elatio. Sed sæpe dum viri justi animus in ipsa intentionis suæ arce consistit, dum ab omni mutabilitatis se sparsione colligit, dum quidquid in se superflue oboritur premit; ipsa suæ rectitudinis gloria tangitur, et in tumore propriæ præsumptionis elevatur. Qui enim magna agit, quamvis de se humilia sentiat, scit tamen magna esse quæ agit. Nam si magna esse nescit, ea procul dubio minime custodit. Quæ dum custodire negligit, aut in eis minus proficit, aut ea funditus amittit. Dum ergo bona nostra opera scire necesse est ut custodiamus, ex ipsa eorum scientia elationis aditus panditur, et ad operantis cor culpæ manus admittitur, qua vastante rapiantur. Mira autem dispensatione agitur, ut conditor noster sublevatum prosperis animum subita concuti tentatione permittat, quatenus semetipsum in infirmitate verius videat, et ab eo quem de virtutibus sumpserat, jam seipso melior elationis fastu descendat. Unde et bene nunc subditur:

5

CAPUT XLV.

VERS. 19. Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.

82. Ne de nobis præsumamus, Deus tentatione nos pulsari permittit.—Robusti quippe sunt motus cordis, cum nulla nisi quæ virtutis sunt sentiunt. Sed magnitudinem et robustos motus deponimus, quando pulsante vitio cogimur pensare quid sumus. Robu

Pratel., Utic. et aliis. Baluz. et Colb. habent casta se.

Pratel. et Utic., supernæ vocationis Christi. Conveniunt cum Baluz. et Colb.

• Deest semetipsum in Ebroic. et aliis Norm.

stos motus deponimus, quando jam non de virtute A mine steterat meminit; modo in quo vitiorum proattollimur, sed in culpa consentiendo obrui de ipsa

1

fundo per delectationem jaceat attendit; modo ad resumendas vires se reparat; modo se eas posse resumere quasi victus jam fractusque desperat.

qua quantimur infirmitate formidamus. Multum namque de se animus confidit quando sibi ad votum vires suppetere conspicit. Jam sibi fiduciam sanctitatis arrogat, jam se idoneum etiam ad cuncta virtutum culmina quæ sola cogitatione conceperit putat. Sed cum hunc tentatio subito oborta transverberat, eas quæ natæ de virtutibus fuerant, elatas cogitationes funditus turbat. Quasi securam quippe urbem inopinatus hostis ingreditur, et repentino gladio superborum civium colla feriuntur. Nihil ergo tunc nisi continuus luctus agitur, 2 dum capta urbs animi a magnatum suorum gloria cæde interveniente vacuatur. Unde nunc dicitur : Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robutos fortitudine. Ac B tum rapiant, sed rationi subditæ a corde humiliter

si aperte diceretur: Omne quod intrinsecus de bona actione 3 intumueras 851 reprime, et cordis motus quos ex recto opere robustos habueras depone, quia jam in ipsa adversitatis tentatione consideras quam frustra prius de te magna elatus æstimabas. Quæ videlicet magnitudo idcirco absque tribulatione deponenda dicitur, quia nimirum cum per tentationem humilitas proficit, prospera est ipsa adversitas quæ mentem ab elatione custodit. [Vet. XXXVIII.] Sed tamen sine magna tribulatione non agitur, cum tranquilla mens irruente tentatione quasi repentino hoste turbatur. Ipsa namque tentationis adversitas dum se menti inserit, quasdam in illa tenebras gignit, eamque obscuritate suæ amaritudinis turbat, quæ apud se dudum virtutum dulcedine irradiante claruerat. Unde et apte subjungitur :

[blocks in formation]

83. Tentatio tenebras gignit, et procellas excitat. Nox quippe protrahitur cum suborta de tentatione tristitia consolatione concita non finitur. Nox protrahitur quia moror animi confusis cogitationibus elongatur. Nam dum mens posita in tentatione considerat quod a virtutis suæ pristina soliditate repellitur, superductis mœroribus, quasi quibusdam tenebris cæcatur, atque ab omni luce gaudii ejus oculus clauditur, dum sollicita trepidat ne hoc quod esse dudum cœperat funditus amittat. Unde et bene dicitur quod in hac nocte pro robustis populi ascendunt, quia videlicet in hoc moerore tentationis pro robustis motibus indignæ cogitationes et multiplices in corde prosiliunt. Nam dum se in perturbatione conspicit jam pene amisisse quod fuerat, fluctus in se innumeros tumultusque coacervat, modo tranquillitatem suam quia perdidit dolet; modo ne usque ad prava opera corruat pertimescit; modo in quo cul

1 Pleræque Edit., quam patimur.

2 Turon. et Coib., dum capta urbs a nimia magnatorum. In Norm. legitur quoque magnatorum, hic aliquot versus omissi in Baluz.

3 Al., intumuerat, ut legitur in Pratell.

Longip., jam pene amisisse quod fuerat credens fluctus, etc.

C

D

84. Hac in nocte multiplices cogitationes quasi populi tumultuantes premunt. - Cum ergo super addictam mentem tam multiplices cogitationes prodeunt, hanc quasi in nocte populi consurgentes premunt. Quos nimirum populos non per se, sed per divinæ protectionis auxilium Propheta subigere se posse præsumpserat, cum dicebat: Protector meus, et in ipso sperabo, subjiciens populos sub me (Psal. CXLIII, 2). Sanctis quippe mentibus populi subiguntur, cum ab eis per districtæ severitatis præsentiam cogitationes stultæ dissiliunt, ut non per abrupta phantasma

conquiescant. Quia ergo positus in tentatione animus, qui de se in prosperis majora præsumebat, tumultus spei desperationisque tolerat, recte nunc dicitur Ne protrahas noclem, ut ascendant populi pro eis. Ac si aperte diceretur: In tentatione deprehensus, citius tenebras mororis incide, ne qui in tranquillitate 852 de te alta senseras, in perturbatione quoque deterius cogitationum te caligine confundas. Quod recte Elin diceret, si tamen cui diceret sciret. Nam hæc beato Job tanto minus congruunt, quanto ab illo omnia altius sciuntur. Quia vero, ut sæpe diximus, arrogantes, dum præsumunt docere quos non debent, usque ad contumeliosa increpationum verba dilabuntur, subditur.

6

CAPUT XLVII [Rec. XXIX]. VERS. 21. Cave ne declines ad iniquitatem; hanc enim cæpisti sequi post miseriam.

[ocr errors]

85. Tunc cavenda est impatientia, quæ in Job immerito impingitur. Iniquitatem post miseriam sequitur, qui post mala quæ pro correptione sustinet ferventi corde impatientiæ se facibus inflammat. Quod beatum Job perpetrasse Eliu credidit, qui eum inter flagella positum liberis effari vocibus audivit, videlicet nesciens, quia omne quod dixit, non hoc de iniquitate impatientiæ, sed de virtute veritatis protulit, qui ab interni judicis sententia nec cum se justificaret erravit. [Vet. XXXIX.] Sed considerandum valde est quomodo cum diceret: Ne declines ad iniquitatem, de eadem iniquitate protinus subdidit: Hanc enim cæpisti sequi post miseriam.

[blocks in formation]

profertur invectio districta verborum; et ante per A tibus ne vulnerentur. In quibus solerter intuendum sententiam percutitur, quam prodeat quod feriatur. 87. Sanctorum discretio in corripiendo.-Quamvis et justi viri plerumque pravis et occultis cogitationibus arguendo obviant; sed cum easdem cogitationes aliqua quæ præeunt opera demonstrant, plerumque ab auditorum suorum cordibus ea vitia quæ necdum prolata sunt manu correptionis eradicant, sed jam illa subsequi conspiciunt ex aliis quæ præcedunt. Sicut enim corporales medici quasdam ægritudines jam venisse inveniunt, quasdam vero ne veniant medentur, ita doctores sancti aliquando inventa vulnera saluti restituunt, aliquando vero agunt in men

1

est, quia sicut certa plerumque cum asperitate redarguunt, ita incertis vitiis et cum tranquillitate contradicunt; certa ferientes increpant, incerta præmunientes devitant. Quam quia arrogantes viri discretionis regulam nesciunt, seutentiarum suarum jaculis sicut nota, sic incognita; sicut certa, sic etiam incerta configunt. Unde nunc ab Eliu dicitur: Cave ne declines ad iniquitatem; hanc enim cæpisti sequi post miseriam. Quia vero ea quæ subnexa sunt longiori allegatione protrahuntur, istum libellum hoc fine constringimus, ne immoderatius extendatur.

1 Vindoc., Pratel. et alii, quibusdam vero ne veniant, medentur. Colb., ut ne veniant medentur.

[blocks in formation]

Duodecim ultimi versus capitis XXXVI exponuntur, cum integro capite XXXVII, ingeniose quæsitis ad astruendam, tum doctrinam, tum ethicen christianam sensibus.

CAPUT PRIMUM.

1

B milis conspicit, et eum prophetando prædicat, quem elatis moribus impugnat, dicens :

853 1. Ex superborum recte dictis sumendum quod prosit, respuendum quod noceat.-Quisquis de magnis dictis arrogantium sumere scientiam nititur, providere solerter debet, ne hoc quod eorum scientia altum tumet, imitetur, ne cum virtutum verbis morum vitia colligat, et in eo quod loquendi notitiam assequitur, vivendi se imperitia transfigat. Hos namque cum fortia dicere audimus, sed tamen de dictis fortibus tumere conspicimus, quasi doctrinæ hortum ingressi, de spinis rosas attingimus. Discreta ergo nobis sollicitudine opus est, et carpere quod redolet, et cavere quod pungit, ne si fortasse improvide dictorum flos legitur, 2 incauta legentis manus morum spina laceretur. Eliu itaque doctus et arrogans profert aliquando quod redoleat, aliquando quod pun- C gat. Sic igitur sumendum est de ejus doctrina quod fragrat, ut tamen sollicite cavendum sit deelatione quod vulnerat. Qui multa quidem superius moraliter intulit, sed in verbis sequentibus ad sola se prophetiæ arcana sustulit. 3 Ima enim moralitatis deserit, et ad prophetiæ summa conscendit.

2. Superbi spiritu prophetice aliquando repleti. Nec mirandum quod vir arrogans impleri prophetico spiritu potuit, cum Saul etiam in numero prophetarum fuit (I Reg. x, 6). Sed hoc de Saule cur dicimus, cum ex visione angeli accepisse verba rationabilia et asinam noverimus (Num. XXII, 28)? Sed sicut irrationale animal rationis verba edidit, nec tamen ad permutationem naturæ rationalis accessit, ita sæpe quilibet indignus sancta verba per prophetiæ spiritum accipit, sed tamen ad promerendam sanctitatis gloriam non pertingit, ut et supra se loquendo emineat, et infra se vivendo torpescat. Unde nunc Elin Redemptoris nostri adventum humilem non hu

1 Vetus Edit. Basil., Gilot., Gussanv. et plur., ne cum virtutum flore. Pro flore legitur, verbis, in omnibus Mss. nostris, et in vet. Edit. Paris.

2 Al., incautis legentibus, ut est in Gilot., Gussanvil., et plur. Edit. Lectio nostra est Mss. Turon.,

D

CAPUT II.

--

CAP. XXXVI, VERS. 22. Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. 3. Christus simul humilis in infirmitate et excelsus in fortitudine cæteros legislatores longe antecellit. Ac si aperte dicat: Qui humilis videbitur in infirmitate, excelsus manet in fortitudine, Paulo hoc etiam attestante, qui ait: Quia et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. xIII, 4). De quo recte subjungitur: Nullus et similis in legislatoribus. Legislator Moyses, legislator Josue, legislatores etiam prophetæ; legislatores cunctos dicere possumus, quos ex lege admonuisse recta populum scimus. Sed huic Mediatori in legislatoribus similis nullus est, quia isti gratuito vocati ex peccatis ad innocentiam redeunt, et ab his quæ in semetipsis ex perti sunt prædicando alios reducunt. Redemptor autem noster homo sine peccato est, filius sine adoptione nec perpetravit unquam quod redarguit, et sic mundo ex humanitate loquitur, ut tamen 854 eidem mundo ante secula ex divinitate dominetur. Hunc Mediatorem Dei et hominum quidam legislatoribus similem fuisse crediderunt. Nam requirenti: Quem dicunt homines esse Filium hominis? responderunt discipuli, dicentes: Alii Joannem Baptistam alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex prophetis (Matth. xvi, 13). * Sed nimirum Petro quam excelsus in fortitudine esset aperuit, cum eum veraciter intuens, a legislatorum æqualitate discrevit, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16). Unde recte de illo sponsa in Canticis canticorum dicit: In lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea, quæsivi illum, et non inveni (Cant. III, 1). Et paulo post : Invenerunt me

Colb., Longip., Ebroic., aliorumque Norm. et vet. Edit. Paris. et Basil.

3

Longip., ad se arcana sustollit; legitur etiam sustollit in Pratel. et aliis.

* Corruptissime in Edit. Gilot., Gussanvill, et non

« PoprzedniaDalej »