Obrazy na stronie
PDF
ePub

9

8

quam obliviscitur ; et nullatenus recordatur malo- A pertulit, et nunc in cœli penetralibus ab ejus oculis rum, quos tamen per judicium semper intuetur. Quasi enim redit ad bonorum memoriam, quam tamen nunquam deseruit; et quasi nequaquam malos respicit, quorum tamen facta considerat, sed super hæc damnationis judicium in ultimis servat. Hinc enim scriptum est: Oculi Domini contemplantur bonos el malos (Prov. xv, 3). Hinc per Psalmistam dicitur: 1 Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. xxxIII, 17). Considerat igitur quos puniat, sed eosdem ipsos ante non vidit, quos nescit. Nam quibusdam in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis; discedite a me omnes operarii iniquitatis (Matth. vII, 23; Luc. XIII, 27). Miro igitur modo pravorum vitam et intuetur, et obliviscitur, quia quos 2 per districtionem sententiæ judicat, quantum est ad memoriam misericordiæ ignorat.

3. Qui tanquam infructuosum lignum conterentur. -Qui quoniam in ejus recordationem non veniunt, quasi infructuosum lignum ex cujus judicio conteruntur. Terra quippe eos temporali sumptu aluit, prædicationis desuper pluvia infudit. Sed quia eorum vita nequaquam fructum boni operis protulit, iratus hanc agricola 3 abscidit, ut juxta Veritatis sententiam locum non occupet quem tenere alius ad fructum valet (Luc. XIII, 7). De hoc infructuoso ligno per Joannem dicitur: Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et en ignem mittetur (Matth. III, 10; Luc. III, 9). Hoc autem loco, ut æterna reprobi supplicia designentur, nequaquam lignum dicitur abscidi, sed conteri, quia videlicet reprobos mors quidem carnis abscindit, sed pœna subsequens conterit. Quasi enim hic inciditur, cum a præsenti vita separatur. Sed in gehenna conteritur, cum perpetua damnatione cruciatur. Vir autem sanctus,quia districtam perversi pœnam protulit, protinus ad culpam recurrit, ut ex injustitiæ immensftate edoceat quod tanta ejus damnatio non sit injusta. Sequitur : CAPUT III [Rec. III].

5

[blocks in formation]

B

C

D

occultus, quasi in parte alterius regionis vivit. [Vet. II.] Iniquus ergo sterilem pascit, et viduæ benefacere negligit, quia carnis desideriis serviens, curam animæ vitamque contemnit. Tota namque intentione omnique studio cogitat, quam sine ullis necessitatibus caro moritura subsistat, et curare animæ vitam despicit, quæ vel in morte vel in beatitudine procul dubio in perpetuum vivit. Recte autem cum diceretur: Pavit sterilem, protinus adjungitur: Et quæ non parit. Quasdam namque ex sacra historia feminas novimus 536 steriles exstitisse, sed tamen in tempore extremo peperisse. Caro autem non solum sterilis, sed etiam quæ non parit dicitur, quia suo sensu bonas cogitationes gignere nec in ultimis valet. A vigore enim jam proprio deficit, et tamen adhuc transitoria concupiscere non desistit, jamque a pristino 10 robore lassata, pene ab ipso quem diligit mundo repellitur, et tamen adhuc annisu improbo obtinere temporalia conatur. Agere jam perversa non sufficit, sed tamen cogitare vel quæ non agit nequaquam desistit. Recte ergo non solum sterilis, sed etiam non pariens dicitur, quæ suo sensu, ut diximus, ad bonæ cogitationis prolem, nec cum infirmata fuerit, fetatur.

5. Labores hæreticorum steriles. Quod tamen intelligi etiam de hæreticis prædicantibus potest. Unusquisque enim prædicator erroris, dum plebem extra unitatem Ecclesiæ positam docet, profecto sterilem, et eam quæ parere non valet, pascit, quia et ei usum sui laboris impendit, quæ spiritales fructus nequaquam reddit. Bene autem viduæ non facit, quia videlicet sanctæ universali Ecclesiæ, cujus vir adversa mortis pertulit, vivere ac deservire contemnit. Viduæ enim benefacere est in ejus quæ mortui viri sui amore conteritur11consolatione laborare. Unde et Psalmista voce hæc eadem vidua, scilicet sancta Ecclesia queritur, dicens: Consolantem me quæsivi, et non inveni (Psal. LXVIII, 21). Tunc solum quippe consolantem invenit, cum ex ea morte quam vir ejus pertulit multos intra semetipsam surgere ad vitam cernit. Sæpe autem prædicator erroris hujus. mundi divitibus jungitur, qui pro eo quod terrenis occupationibus incubant, dictorum deprehendere astutias ignorant; et cum potentes esse exterius ambiunt, perversæ prædicationis laqueo sine labore capiuntur. Unde et subditur : CAPUT IV.

[blocks in formation]

1

IN CAPUT XXIV B. JOB. dicitur: Infirma mundi elegit Deus, ut confunderet A ducit? Tu autem secundum fortia (I. Cor. 1, 27). Fortitudo autem perversi prædicatoris est elata scientia locutionis, qua inflatus, cæteros despicit, atque in contemptu omnium quasi singulariter apud se peritus intumescit. Qui magna de se sentiens, sed vera de Domino ignorans, longe a fidei cognitione disjungitur, et tamen videri fidei prædicator conatur. Unde adhuc subditur:

IBID.

CAPUT V [Vet. III].

Et cum steterit, 2 non credet vitæ suæ. 7. Omnis peccator incredulitatis reus. - Stat in hoc mundo perversus quisque prædicator, quousque terreno vivit in corpore. Sed vitæ suæ credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit. Vitæ enim suæ crederet, si de conditoris sui substantia recte sentiret. Hæc itaque superius de quolibet ini- B quo prolata dicebamus, sed repente ad erroris prædicatorem intellectum vertimus. Unde sciendum est quia sic ad speciem ducimur, ut nequaquam tamen a genere funditus evellamur. Nam perversus quisque etiam si rectam fidem in sinu universalis Ecclesiæ tenere videatur, stat, 537 et vitæ suæ non credit, quia recta quidem sunt quæ per fidem de conditore intelligit, sed tamen fidei opera tenere contemnit ; et incredulitatis redarguitur, quia ab eo quod se ostendit credere, vivendo reprobatur. Hinc enim per Joannem dicitur: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Hinc Paulus ait: Confitentur se nosse Deum, faetis autem negant (Tit. 1, 16). Hinc Jacobus dicit: Fides sine operibus mortua est (Jac. 11, 20, 26). Sed C inter hæc conditor mira dispensatione consilii et culpas respicit, et vivendi tempora impendit, ut lon, giora temporalis vitæ spatia aut converso fiant in adjutorium muneris, aut non converso ad augmentum damnationis. Unde adhuc subditur:

[blocks in formation]

11 Vindoc., ut fortia quæque confundat.

Secundus Laud., Utic. et alii Norm., non credit. 3 Post hoc verbum irrepsit in Edit., quo modo peccator diu toleratur. Quæ verba in nostris Mss. ignota, et aliunde minime antecedentibus et consequentibus cohærentia expunximus.

Vindoc., ut tamen a genere omnino non evellamus. Germ., ut tamen a re omnino.

Mss. Germ., Anglic., Norm., Laud., Vindoc., etc., hanc lect. exhibent. In poster. Edit. leg., in æquitate tolerat.

duritiam tuam et cor impænitens thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei (Rom. 11, 4, 5). Hinc Isaias ait: Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit (Isai. LXV, 20). Ac si aperte nos deterreat, dicens: Vita quidem pueri in longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur : sed si a peccati perpetratione nec temporis longinquitate compescitur, hæc ipsa vitæ longinquitas, quam per misericordiam accepit, ei ad cumulum maledictionis crescit. Unde necesse est ut cum nos diutius exspectari conspicimus, ipsa prorogatæ pietatis tempora quasi damnationis argumenta timeamus, ne ex clementia judicis crescat supplicium peccatoris; et unde quisque eripi a morte poterat, inde gravius ad mortem tendat. Quod idcirco plerumque agitur, quia nequaquam a præsentibus mentis oculus separatur. Considerare namque peccator Redemptoris vias negligit, et idcirco in suis itineribus sine cessatione veterascit. Unde et subditur:

[blocks in formation]

10

9. Peccator viis Domini relictis, in suis, hoc est in vitiis delectatur. — Vias enim suas peccator intuetur, quia sola cogitare, sola cernere nititur quæ sibi ad commodum temporale suffragentur. Hinc etenim Paulus dicit: Omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi (Philip. 11, 21). Via namque elati, superbia; via raptoris, avaritia; via est lubrici, concupiscentia carnalis. In viis ergo suis iniquus quisque oculos deprimit, quia solis vitiis, ut per hæc animo satisfaciat, intendit. Undè per Salomonem dicitur: Oculi stultorum in finibus terræ (Prov. XVII, 24), quia hoc solum tota cordis intentione conspiciunt, per quod ad finem terreni desiderii perducantur. Nequaquam vero suæ considerationis obtutum in terra peccator figeret, si 538 ad sancta sui Redemptoris itinera mentis oculos levaret. Unde per Salomonem rursum dicitur: Oculi sapientis in capite ejus (Eccle. 11, 14), quia videlicet sapiens quisque illum tota intentione considerat, cujus se membrum esse per fidem pensat. Has namque humanæ conversationis vias 11 videre contempserat, qui dicebat: In mandatis tuis me exercebo, et considerabo vias tuas (Psal. cxvIII, 15). Ac sic aperte spondeat, dicens : Quæ mea sunt, jam videre refugio, quia per imitationis tuæ viam pergere 13 conversationis gressibus inardesco. Qui enim præsenti jam mundo contradicit, amoris excitatione continua Redemptoris sui vias cordis oculis objicit, ut mens prospera fugiat, ad

12

[blocks in formation]

sed repente in nihilum tumescendo dissipatur. Sic ab infimis nebula densescendo se erigit; sed exortus hanc solis radius, ac si non fuerit, abstergit. Sic in herbarum superficie nocturni roris humor aspergitur, sed diurni luminis subito calore siccatur. Sic spumosæ aquarum bullæ inchoantibus pluviis excitatæ, ab intimis certatim prodeunt; sed eo celerius diruptæ depereunt, quo inflatæ altius extenduntur. Cumque excrescunt ut appareant, crescendo peragunt ne subsistant. De iniquis igitur temporalis gloriæ elatione tumentibus, sed tamen nulla in hac soliditate durantibus, dicatur recte: Elevati sunt ad modicum, et non subsistent. De quibus adhuc subditur :

adversa præparetur; nihil quod demulcet appetat, A ad ima revocatur. Sic ad nubila fumus attollitur, nihil quod deterrere creditur pertimescat; mororem gaudium deputet; præsentis vitæ gaudia damna moeroris penset; adjectionis detrimenta non timeat, sed per hæc manentis gloriæ locum quærat. Has etenim vias sequentium monstrabat oculis Veritas, cum dicebat: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. xII, 26). Ad has vias tumentia discipulorum corda revocabat, cum locum jam gloriæ quærerent, sed ejusdem gloriæ iter ignorarent, dicens : Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. xx, 22)?1 Confessionis quippe illius celsitudinem a dextris sinistrisque quæsierant, sed quanta ad hanc esset itineris angustia non videbant. Unde et eorum mox oculis imitandus passionis calix objicitur, ut videlicet si ad sublimitatis gaudia tenderent, prius viam humilitatis invenirent. Quia igitur considerare peccator vias Dei negligit, sed solis in quibus carnaliter delectetur intendit, recte nunc dicitur: Oculi enim ejus sunt in viis illius. Sequitur:

VERS. 24. sistent.

3

[ocr errors][merged small][merged small]

B

10. Inani gloria elatus ad modicum cadit. Iniquorum gloria cum plerumque in annorum multitudinem tenditur, ab infirmorum mentibus esse longa et quasi stabilis æstimatur. Sed cum repentinus hanc finis intercipit, brevem procul dubio fuisse redarguit, quoniam finis determinans innotescit, quia quod præterire potuit, modicum fuit. Elevantur ergo ad modicum, et minime subsistunt, quia eo ipso C quo videri alti appetunt, a vera Dei essentia longe per elationem fiunt. Subsistere etenim nequeunt, quia ab æternæ essentiæ soliditate dividuntur, atque hanc primam ruinam tolerant, quia per privatam gloriam in semetipsis cadunt. Hinc enim per Psalmistam dicitur: Dejecisti eos, cum allevarentur (Psal. LXXII, 18), quia eo intrinsecus corruunt, quo male extrinsecus surgunt. [Vet. V.] Hanc brevitatem gloriæ temporalis aspiciens, iterum dicit: Vidi impium superexallatum et elevatum sicut cedros Libani ; transivi, et ecce non erat (Psal. xxxvi, 35). Hinc iterum ait: Pusillum adhuc, 5 et non erit peccator (Ibid. 10). Hinc Jacobus dicit: Quæ est enim vita 6 vestra? rapor est ad modicum parens (Jac. iv, 15). Hinc propheta brevitatem gloriæ carnalis pensans, denuntiat, D dicens: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus sicut flos feni (Isaï. XL, 6). Iniquorum quippe potentia feni flori comparatur, quia nimirum carnalis gloria dum nitet, cadit; dum apud se extollitur, repentino intercepta fine 539 terminatur. Sic namque aurarum flatu in altum stipula rapitur, sed casu concito.

1 Vitiose irrepserat in Edit., confessionis, pro consessionis, quod legitur in Corb. Germ., in Laudun., Germ. et aliis Mss.

* Laud. et Corb. Germ., intercidit.

3 Addidimus finis, ex Mss. Norm., Anglic., etc., et ex antiq. Excusis; deerat in Edit. recent.

Ita Vindoc., Norm. et plerique, quibus consentiunt vet. Ed. In recent., super cedros.

CAPUT IX.

IBID. Et humiliabuntur sicut omnia, et auferen

tur.

[ocr errors]

7

11. Terra in essentia semper stabit, licet in imagine continuo transeat. - Sic provectus esse contemplationis debet, ut ex paucis ad multa, ad omnia consideranda rapiatur, quatenus gradatim educta proficiat, et transitoria omnia dijudicans, ipsa comprehendendo pene incomprehensibiliter excrescat. Unde sanctus vir cum pravorum gloriam defectumque discuteret, ad cuncta protinus mentis oculum tetendit, dicens : Humiliabuntur sicut omnia, et auferentur. Omnia profecto terrena. Ac si aperte dicat: Stare ullo modo nequeunt, quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur; dumqueftemporalia diligunt, cum his ex temporis volubilitate percurrunt. Sed quæri potest cum per Salomonem dicitur: Generatio præterit, et generatio advenit, terra vero in æternum stat (Eccle. 1, 4), cur beatus Job omnia humiliari asserat et auferri ? Quod tamen facile discutimus, si terra et cœlum vel qualiter transeat, vel qualiter maneat distinguamus. Utraque namque hæc per eam quam nunc habent imaginem transeunt, sed tamen per essentiam sine fine subsistunt. Hinc namque per Paulum dicitur: Præterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 31). Hinc per semetipsam Veritas dicit: Colum et terra transibunt, verba aulem mea non transibunt (Matth. XXIV, 35). 8 Hine ad Joannem angelica voce perhibetur: Erit cœlum novum, et terra nova (Apoc. XXI, 1). Quæ quidem non alia condenda sunt, sed hæc ipsa renovantur. Cœlum igitur et terra et transit et erit quia et ab ea, quam nunc habet, specie per ignem tergitur, et tamen in sua semper natura servatur. Unde per Psalmistam dicitur: Mutabis ea, et mutabuntur (Psal. cı, 27). Quam quidem ultimam commutationem suam ipsis nobis nunc vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter al

Duo Laudun., et non erat. 61 Laud., nostra.

7 Editi et nonnulli Mss., et omnia transitoria com prehendendo dijudicans, ipsa pene incomprehensibiliter excrescat. Quod vix potest intelligi. Locum hunc obscurum et vitiatum restituimus maxime ex duob. Laudun.

8 In recent. Ed., hinc per Joan., mendose.

ternant. Nam terra a sua specie hiemali ariditate A poterit esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?

deficit, vernali humore viridescit. Cœlum quotidie
caligine noctis obducitur, et diurna claritate renova-
tur. Hinc ergo hinc fidelis quisque colligat et interire
hæc, et tamen per innovationem refici, quæ constat
nunc assidue velut ex defectu reparari [Vet. et Rec.
VI]. Inter hæc igitur vir sanctus cum pravorum
cursum conspicit, quanta quandoque animadversione
deficiant innotescit, dum protinus subdit:
CAPUT X.

IBID. Et sicut summitates spicarum conterentur. 12. Mali divites etsi ad opprimendos justos concordes, ab invicem cupiditatibus sejuncti sunt. - Spicarum quippe summitates, aristæ sunt. Aristæ autem conjunctæ in spica prodeunt, sed crescendo paulisper, a se hirsutæ et rigidæ disjunguntur. 540 Sic nimirum B sic ad hujus mundi gloriam pravi divites surgunt. Naturæ enim sibi communione conjuncti sunt, sed contra se vicissim crescendo dividuntur. Alius quippe alium despicit, et alter in alterum invidiæ facibus ignescit. Qui ergo ex tumore mentis a charitatis unitate se separant, quasi aristarum more contra se rigidi stant. Quid ergo pravos hujus mundi divites dixerim, nisi aristas quasdam generis humani? Qui dum contra se superbiunt, sed bonorum vitam unanimiter affligunt, adversum se quidem divisi sunt, sed tamen concorditer grana deorsum premunt.

14. Justi si delinquant, ab improbis minime corripiendi. — Si ita non est ut loquitur, profecto de falsitate hunc omnes arguere possunt. Cur ergo dicitur: 5 Si non ita est, quis me arguere poterit esse mentitum, dum scilicet noverimus quod fallacem cuilibet reprehendere licet? Sed si loquentis sensum subtili interrogatione discutimus, quam sint recta quæ protulit citius invenimus. Justus namque etsi quid unquam delinquendo loquitur, dignum non est ut ab injustis et prave viventibus judicetur. Unde sanctus vir amicorum superbiam deprimens, non solum si ita est, verum etiam si ita non est ut protulit, nequaquam se reprehendi posse confidit, quia nimirum illi recte redarguere falsa possunt, qui falsa agere nesciunt. Nam correptionis ausum contra fallaciam perdunt, qui adhuc fallaciter vivunt. Ait ergo: Quod si ita non est, quis me poterit arguere esse mentitum? Ac si aperte dicat: Ita sunt cuncta ut protuli, quæ tamen si ita non essent, a vobis redargui nequaquam possem, quia dum adhuc propriæ succumbitis, alienam reprehendere fallaciam non valetis. 15. Judicia nostra coram supremo judice ponderanda. Ubi et apte subditur: Et ponere ante Deum verba mea. Quisquis enim dicta fallacia veraciter reprehendit, audita cogitans, atque hæc ex regula veritatis pensans, verba ante Deum ponit: quia 541 apud se in conspectu veritatis examinat, quid foris contra fallaciam decernat. Ante Deum quippe verba ponere est considerato intimo judice, exteriora dicta pensare. Vir igitur sanctus ab amicis superbientibus verba sua ante Deum poni posse non æstimat. Ac si aperte dicat: Idcirco quæ loquor ponere ante judicem non valetis, quia ejus vobis faciem peccantes absconditis. Quod tamen et ex typo sanctæ Ecclesiæ nil obstat intelligi, quæ cum de infirmis suis ab hæreticorum irrisione reprehenditur, ipsam irrisionis eorum astutiam dedignatur, quia tolerabilius Deo est ut in infirmitate quis atque ignorantia cum humilitate jaceat, quam cum elatione alta comprehendat. Sed quia sanctus vir multa contra eos protulit qui fugitiva potestate superbiunt, et ventosis honoribus intumescunt Baldad Suhites ex ejus correptione proficiens, apud quem vera sit potentia agnoscit, dicens:

13. Reprobi aristarum more nunc eriguntur ; electi ut grana latent. Nunc igitur aristæ ad alta 1 prosiliunt, grana latent, quia et reproborum potentia eminet, et electorum gloria non apparet. 2 Illi se C honorum fastibus ostendunt, isti in humilitate se deprimunt. Sed trituræ tempus adveniet, quod et aristarum rigiditatem frangat, et solida grana non conterat. Tunc quippe superbia iniquorum comminuitur, tunc electorum vita quanta integritate fulgeat declaratur, quia cum injusti deficiunt, ex hac ipsa aristarum contritione agitur ut grana appareant quæ latebant. Cumque arista franguntur, granorum candor ostenditur, quia iniquis in supplicia æterna cadentibus, sanctorum justitia quanta veritate candeat demonstratur. Unde recte quoque per Joannem dicitur: Cujus ventilabrum in manu sua est, et 3 permundabit aream suam; el triticum quidem recondet in horreo suo, paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. 1, 12; Luc. 11, 17). D Beatus igitur Job pravorum elatio quanta animadversione frangatur aspiciat, eosque aristis pereuntibus comparans dicat: Sicut spicarum summitates conterentur, quia nimirum rigiditas superborum trituræ ultimæ fortitudine frangitur, quæ nunc electorum vitam despiciens elevatur. Sequitur:

[blocks in formation]

-

6

CAPUT XII [Vet. VII, Rec. VIII]. CAP. XXV, VERS. 2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. 16. Deus solus potens et metuendus. Ac si aperte dicat: Solus corda mortalium veraciter terret, qui ex divinitatis suæ potentia veraciter hæc possidet. Humana enim potentia quem terrorem incutit, quæ jure ejusdem potentiæ quando careat nescit ? Recte autem dicitur: Qui facit concordiam in sublimiin horrea sua.

5 Laudun., Ebroic. et alii, si ita non est, mentitum me arguere quis potest?

61 Laud., dicta fallaciæ duo Ebroic. et Germ., dictam fallaciam.

bus suis, quia multa sibimet inferius dissident, sed A ditur, Græcorum sibi princeps adveniens apparet. ad concordem supernorum plenitudinem currunt ; Qua ex re innuitur quod adversum Græcos quoque et ex internæ pacis causa agitur, ut sæpe ea quæ aliquid Judæa commiserat, quorum profecto causa sunt exterius sine pace disponantur. Nam bonos om- ereptioni illius resistebat. Prophetæ igitur preces nipotens Deus ad meritum provehit, cum contra angelus exaudit, sed Persarum princeps resistit, quia corum vitam malos sævire permittit. Atque in con- etsi jam vita justi deprecantis ereptionem populi exicordia componuntur summa, dum confunduntur in- git, ejusdem tamen populi adhuc vita contradicit, ut fima, quia inde in cœlestibus electos suos angelo- quia necdum hi qui in captivitatem fuerant ducti rum choris sociat, unde in terrenis et infimis 1 re- plene purgati sunt, jure eis adhuc Persæ dominentur. proborum mores suis nutibus adversantes portat. Michael adjuvat, sed Græcorum princeps ad prælium venit, quia mereri quidem veniam tam longa oppressorum captivitas poterat, sed ereptionis eorum beneficio hoc quoque quod in Græcos deliquerant obviabat. Recte ergo dicitur quod contra se angeli veniunt, quia subjectarum sibi gentium vicissim merita contradicunt. Nam sublimes spiritus eisdem gentibus principantes nequaquam pro injuste agentibus decertant; sed eorum facta juste judicantes examinant. Cumque uniuscujusque gentis vel culpa vel justitia ad supernæ curiæ consilium ducitur, ejusdem gentis præpositus vel obtinuisse in certamine, vel non obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium una victoria est sui super se opificis voluntas summa, quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent nunquam volunt. Bene ergo dicitur: Qui facit concordiam in sublimibus suis. Sequitur: CAPUT XIII [Rec. IX].

D

C

17. Qui angeli summe concordes inter se confligere dicantur. Sed inter hæc libet inquirere si pax in sublimibus summa retinetur, quid est quod per angelum Danieli dicitur: Ego veni propter sermones tuos: princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus ; et ecce Michael, unus de principi- в bus primis, venit in adjutorium mihi (Dan. x, 13). Et paulo post: Nunc revertar ut prælier adversum 2 principem Persarum. Cum enim egrederer, apparuit princeps Græcorum adveniens (Ibid., 20). Quos itaque alios principes gentium, nisi angelos appellat, qui sibi resistere exeunti potuissent? Quæ ergo esse pax in sublimibus potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus præliandi certamen agitur, qui semper conspectui veritatis assistunt? Sed quia certa angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque gentibus sunt prælata, cum subjectorum mores adversum se vicissim præpositorum spirituum opem merentur, ipsi qui præsunt spiritus contra se venire referuntur. Is namque angelus qui Danieli loquebatur captivis Israelitici populi in Perside constitutis prælatus agnoscitur. Michael autem eorum qui ex eadem plebe in Judææ terra remanserant præpositus invenitur. Unde et ab hoc eodem angelo paulo post Danieli dicitur : Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester (Ibid., 21). De quo et hoc, quod præmisimus, dicit: Et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adjutorium mihi (Ibid., 13). Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adjutorium dicitur, 542 aperte ei populo prælatus agnoscitur, qui captivus in alia parte tenebatur. Quid est ergo angelum dicere: Ego veni propter sermones tuos, princeps autem regni Persarum restitit mihi (Ibid., 13), nisi sua subditis opera nuntiare? Ac si aperte dicat: Precum quidem tuarum merita exigunt ut Israeliticus populus a jugo suæ 3 captivitatis exuatur, sed est adhuc quod in eodem populo Persarum dominio purgari debeat, ut de ereptione illius Persarum princeps mihi 5 jure contradicat, quamvis preces tuas eorum quoque lacrymæ qui in Judæa relicti sunt adjuvent. Unde hoc quoque quod diximus subjungit: Michael princeps vester venit in adjutorium mihi. Cumque ut adversus principem Persarum prælietur egre

4

1 Recent. Ed., mentes, reluctantibus Mss. et vet. Exc. Paulo infra legimus, subjectorum mores..... præposit. sp. opem. mer.

32 Laud. et Bellovac., adversus principem terrarum. 3 Norm. plerique, servitutis.

Pratell. et alii Norm. ita habent, quod melius quidem legitur quam, unde ereptionem, ut habent

D

VERS. 3.

Nunquid est numerus militum ejus? 18. Angelorum numerus etsi Deo finitus, hominibus est infinitus.-In cognitione humanæ rationis supernorum spirituum numerus non est, quia quanta sit illa frequentia invisibilis exercitus nescit; de quo per Danielem dicitur: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Daniel, vii, 10). Supernorum civium numerus infinitus et definitus exprimitur, ut qui Deo est numerabilis, esse hominibus innumerabilis demonstretur. Quamvis aliud est assistere, aliud ministrare. Assistunt enim illæ procul dubio potestates, quæ ad quædam hominibus nuntianda non exeunt. Ministrant vero hi qui ad explenda officia nuntiorum veniunt, sed tamen ipsi quoque contemplatione ab intimis non recedunt. Et quia plures sunt qui ministrant, quam hi qui principaliter assistunt, assistentium numerus quasi defi nitus, 8 ministrantium vero indefinitus ostenditur [Vet. VIII.] 19. Dei milites cur dicantur.- Angeli cos vero spiritus recte Dei milites dicimus, quia decer tare eos contra potestates aereas non ignoramus. Quæ tamen certamina non labore, sed imperio peragunt, quia quidquid agendo contra immundos spiritus appetunt, ex adjutorio cuncta regentis possunt. De hac namque 543 militia, nascente rege nostro, scriptum est: Subito facta est cum angelo multitudo militiæ cœ

Editi poster.

5 Deest jure in 1 Laud.

61 Laud., spiritus nescit.

In 1 Laud. simpliciter, infinitus exprimitur.

8 Sic nostri Mss., non ut legitur in Vulgat., infi

nitus.

« PoprzedniaDalej »