Obrazy na stronie
PDF
ePub

fidunt in Domino, mutabunt fortitudinem suam, assu- ▲ (Luc. xxIII, 31)? Lignum ergo secus decursus aqua

ment pennas ut aquila, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient (Isai. XL, 31). Mutant quippe fortitudinem, quia fortes student esse in spiritali opere, qui dudum fuerant fortes in carne. Assumunt autem pennas ut aquilæ, quia contemplando volant. Currunt et non laborant, quia velocibus magna celeritate prædicant. Ambulant et non deficiunt, quia intellectus sui velocitatem retinent, ut tardioribus condescendant. In cunctis vero bona quæ accipiunt quanto aliis libenter accommodant, tanto ipsi incommutabiles in novitate perdurant; et qui tenues a radice inchoationis exeunt, fortes in culminis perfectione convalescunt. Dicat itaque beatus Job ex persona sua, dicat ex voce sanctæ Ecclesiæ pro his quos pacis tempore ad se conversos habuerat, atque B in bonis moribus perseveraturos credebat: Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. 2 Quasi enim palma multiplicare se dies credidit, quæ mentes fidelium ad extremum usque robustiores exsurgere putabat. Cum enim multorum corda persecutionibus cœperint lassata mollescere, dolet jam in se quasi ad debilitatem tendere, quos mirabatur fortia proposuisse. Et quia mente semper spiritali scientiæ intendit, recte subjungitur.

3

CAPUT XXVIII.

4

1

VERS. 19. Radix mea aperta est secus aquas. 51. Spiritali scientiæ semper intendit Ecclesia. Juxta aquas enim radix aperitur, quando ad percipienda veritatis fluenta latenter cogitatio mentis ex- C panditur. Ut enim in superiori libro jam diximus (Lib. viii, n. 81), solet in sacro eloquio radicis nomine occulta cogitatio designari. Radicem igitur nostram secus aquas aperimus, cum infusioni intimæ cogitationem taciti cordis intendimus. [Vet. XXVII.] Quæ scilicet verba 5 si ad vocem sanctæ Ecclesiæ ducimus, radix illius ipsa debet incarnatio Redemptoris intelligi. Quæ juxta aquas aperta est, dum Deus invisibilis per assumptionem humanitatis suæ patuit aspectibus visionis nostræ. Creator quippe qui in divinitate videri 632 non poterat, assumpsit a nobis unde videretur a nobis. Radix ergo secus aquas aperitur, quia auctor humani generis per humanitatem suam hominibus demonstratur. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. 1, 3). Decursus quippe aquarum sunt quotidiani transitus deficientium populorum. Et de semetipsa Veritas dicit: Si in ligno viridi hæc faciunt, in arido quid fiet

[blocks in formation]

6

rum est, quia fructum et protectionem sui nobis umbraculi proferens, apparuit creator in carne, ut humanum genus per resurrectionem figeret, quod per defectum quotidie ibat in mortem. Sequitur : CAPUT XXIX.

IBID.

7

Et ros morabitur in messione mea. 52. Ejus messio rori gratiæ tribuenda. Subaudis, dicebam. Messio enim sanctæ Ecclesiæ non inconvenienter accipitur, cum perfectæ animæ a corporibus abstractæ, velut maturæ segetes a terra decisæ, ad cœlestia horrea demigrant; quod quia non nostra virtute, sed cœlesti gratia largiente agitur, bene ait: Et ros morabitur in messione mea. Ros namque desuper cadit, messis deorsum colligitur. Ergo ros moratur in messione, quia gratia desuper veniens agit ut digni simus qui de inferioribus colligamur. Ipsa quippe nos desuper infundente, fructum bonorum operum ferimus. Unde recte quoque per Paulum dicitur: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit (I Cor. xv, 10). Si enim quæratur quid sit res desuper veniens, ait : Gratia Dei sum id quod sum. Si intueamur messem sub rore creseentem, ait: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Sequitur :

8

VERS. 20.

CAPUT XXX.

Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.

53. Ecclesia deflet filios quos ad veterem vitam redire cognoscit.Subaudis dicebam. Superiori quippe sententiæ conjungitur quod locutione continua subinfertur, cum ait: Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Ac deinde subjungitur: Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Gloria mea semper innova, bitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Cunctis vera scientibus liquet quod ad vetustam vitam vitia pertinent, virtutes ad novam. Hinc enim Paulus dicit: Exuentes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum (Coloss. III, 9). Hinc rursus ait : Vetus homo noster simul crucifixus est (Rom. vi, 6). Hinc Psalmista ex typo humani generis loquens, inter malignos spiritus deprehensus dicit: Inveteravi D inter omnes inimicos meos (Psal. vi, 8). A fervore etenim mentis vel inter spiritales inimicos, vel inter carnales quosque proximos, ipso aliquo modo vivendi usu 10 veterascimus, et assumptæ novitatis speciem fuscamus. A qua tamen vetustate quotidie 11 si

7 Corb. Germ., et duo Laud., demigrantur.

8 Norm., quæratur vos desuper veniens, gratia. Corb. Germ. et Germ., si enim quæramus vos desuper veniens.

9 1 Laud., quoque.

10 Germ., Corb. Germ. et Laud., veterescimus. 11 Ita duo Laud., Corb. Germ., Bellovac., Norm., etc., quibus consentiunt vet. Ed. At recentioribus magis placuit lectio quam exhibet Germ., si studio circumspectionis invigilamus.

studia circumspectionis invigilent, orando, legendo, A quo arcu scilicet vasa mortis præparat, quia secun

bene vivendo renovamur, quia vita nostra dum lacrymis lavatur, bonis operibus exercetur, sanctis meditationibus tenditur, ad novitatem suam sine cessatione reparatur. Beatus igitur Job sic sua narrat, ut nostra significet, quia sancta Ecclesia cum fideles suos conspicit ad vitæ veteris 633 culpas redire, eos quos novitatem mentis intuetur perdere, cogitur plorare. Prædicator quippe egregius discipulis suis dicit: Quæ est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum (I Thess. II, 19)? Sancta ergo Ecclesia quasi amissam gloriam deplorat, cum fideles suos ad vitam veterem redire considerat. Ait enim : Dicebam: Gloria mea semper innovabitur, quia eos quos in se novæ vitæ militare credidit, vetustis desideriis servire cognoscit.

[Vet. XXVIII.] 54. Quot significentur in sacris Scripluris, arcus nomine. Arcus autem nomine in sacro eloquio aliquando malorum insidiæ, aliquando dies judicii, aliquando vero ipsa eadem sacra eloquia designantur. Per arcum quippe insidiæ figurantur, sicut per Psalmistam dicitur: Intenderunt arcum suum, rem amaram (Psal. LXIII, 4). Per arcum quoque dies extremi judicii designatur, sicut per eumdem rursum Psalmistam dicitur: Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis; dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus (Psal. LIX, 5). In arcu enim quanto longe trahitur chorda, tanto de eo districtior exit sagitta. Sic nimirum sic extremi judicii dies quanto longe differtur ut veniat, tanto cum venerit de illo districtior sententia procedit. Idcirco autem diversis nunc cladibus percutimur, ut his correcti paratiores tunc inveniri valeamus. Unde illic præmissum est: Ostendisti populo tuo dura, flagella videlicet sæculi, quæ secuturum gravius judicii diem præcurrent. Potasti nos vino compunctionis, ut terrena gaudia in lacrymas verterentur.Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Ac si aperte diceret: Hoc tempus misericordiæ est, illud tempus judicii erit. Per ista ergo hujus temporis flagella significas quomodo tunc percussurus es quando non parcens judicas, qui sic districte modo percutis quando parcis.

[blocks in formation]

dum eloquii sui sententiam eos qui nunc corrigi negligunt reprobos damnat. In quo etiam sagittas suas ardentibus effecit, quia in eos quos per terrorem corrigit, accensas verborum sententias emittit. De hoc prædicatorum arcu per Isaiam dicitur: Cum sagittis et arcu 2 ingrediuntur illuc (Isai. vII, 24), quia nimirum sancti apostoli ad feriendam gentilis vitæ duritiam cum districtis verborum spiculis venerunt. Quid igitur hoc in loco arcus nomine nisi sacrum eloquium debet intelligi? In chorda etenim Testamentum Novum, in cornu vero Testamentum Vetus accipitur. In arcu autem dum chorda trahitur, cornu curvatur; sic in hoc eodem sacro eloquio dum Testamentum Novum legitur, duritia Testamenti Veteris emollitur. Ad ejus namque spiritalia et B blanda præcepta illius 634 litteræ se rigor inclinat, quia Testamentum Novum, dum quasi quodam bonæ operationis brachio trahitur, in Testamento Veteri severitatis jura flectuntur. Nec indecenter dicimus chordam Testamento Novo congruere, quod de incarnatione dominica certum est exstitisse. Quasi ergo chorda trahitur, et cornua curvantur, quia dum in Testamento Novo incarnatio mediatoris agnoscitur, ad spiritalem intelligentiam rigor Testamenti Veteris inclinatur. Ait igitur sanctus vir: Dicebam : Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.

C

D

56. Hoc arcu recte utitur,qui divina eloquia intelligens, opere perficit. Arcus in manu est Scriptura sacra in operatione. In manu etenim arcum tenet qui divina eloquia quæ intellectu cognoscit operatione perficit. Instauratur ergo arcus in manu, dum quidquid de sacro eloquio studendo cognoscitur, vivendo completur. Hinc etiam Salomon dum fortes spiritalis pugnæ describeret bellatores, ait: Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi (Cant. 111, 8). Quid namque in divina Scriptura per gladium figuretur, Paulus aperuit, dicens: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. vi, 17). [Vet. XXIX.] Salomon autem non ait Omnes habentes gladios, sed tenentes, quia videlicet verbum Dei non est mirabile solummodo scire, sed facere. Habet quippe, sed non tenet gladium, qui divinum quidem eloquium novit, sed secundum illud vivere negligit. Et doctus esse ad bella jam non valet, qui spiritalem quem habet gladium minime exercet. Nam resistere tentationibus omnino non sufficit, qui hunc verbi Dei tenere gladium male vivendo postponit. Sancta itaque Ecclesia, quæ subsequenti persecutione deprimitur, malorum abundantiam et bonorum inopiam pensans, beati Job vocibus damna sua prænuntiet, dicens : Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma

4

5

nullique quorum copiam habuerimus favent Mss. Lectionem nostram exhibent Cod. Laud., Turon., Vindoc., Norm., Corb. Germ., necnon vet. Excusi. s Vindoc., tribulatione.

multiplicabo dies. Radix mea aperta est secus aquas, A dicationis gratiam restaurare. Quæ tamen tempora

2

1

et ros morabitur in messione mea. Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Quæ videlicet cuncta considerans, nequaquam spe cassa fallebatur. Nam perfecti quique multos nunc ejus conspiciunt adjutores, sed pensant procul dubio quod emergente persecutionis articulo, ex his plerique hostes illius fiunt, qui esse pacis tempore ejus cives videntur. Non autem de omnibus ita desperant, sed tamen plerumque contingit ut hi de quibus majorem fidei fiduciam habuerant, ipsi ejusdem fidei hostes atrociores fiant, ut eos tunc videant contra sacra eloquia agere, ex quorum se operatione crediderant hæc eadem sacra eloquia ad præ

3

11 Laud., neque se peccasse fallebatur.

2 Duo Laud., auditores; quod olim scriptum in Utic. Sic etiam habent vet. Ed.

3 Pratel., Gemet. et nonnulli, majorem spei fid.

B

jam nunc inchoasse ingemiscimus, cum multos intra Ecclesiam positos cernimus, qui aut nolunt operari quod intelligunt, aut hoc ipsum quoque sacrum eloquium intelligere ac nosse contemnunt. A veritate etenim avertentes auditum, ad fabulas convertuntur, dum omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi (Philip. 11, 21). Scripta Dei ubique reperta opponuntur oculis, sed hæc cognoscere homines dedignantur. Pene nullus quærit scire quod credidit. Multitudo ergo bonorum præcedentium arcum suum destrui dolet, quæ sacrum eloquium restaurari semper per studium subsequentium credebat.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Explicantur fusius quinque ulitmi versus cap. xxix lib. Job, cum integro cap. xxx, maxime de hæreticis et carnalibus Ecclesiam vexantibus.

CAPUT PRIMUM.

illos stillabat eloquium meum. Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant, quasi ad imbrem serotinum.

2. Fideles Ecclesiam docentem audiunt, ejus verba secuturi, non judicaturi. — Hanc etenim apud beatum C Job fuisse subjectorum reverentiam indubitanter credimus. Sed, sicut jam sæpe diximus, sancta Ecclesia, hæreticorum vel carnalium tribulationibus pressa præteritorum reminiscitur temporum, in quibus omne quod ab ea dicitur cum metu a fidelibus auditur, et advesariorum suorum proterviam deplorans, dicit: [Rec. II.] Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Ac si aperte dicat: Non ut hi proterviac tumidi, qui dum veritatis verba suscipere renuunt, prædicationis meæ sententia qasi docendo præcurrunt. Cujus nunc discipuli intenti ad ejus consilium tacent, quia verba ejus non audent impugnare, sed credere. Ut enim proficere ex ipsis possint, ea procul dubio non judicaturi, sed secuturi

6351. Scriptura sacra cæteris libris anteponenda.Quamvis omnem scientiam atque doctrinam Scriptura sacra sine aliqua comparatione transcendat, ut taceam quod vera prædicat, quod ad cœlestem patriam vocat; quod a terrenis desideriis ad superna amplectenda cor legentis immutat; quod dictis obscu rioribus exercet fortes, et parvulis humili sermone blanditur, quod nec sic clausa est ut pavesci debeat, nec sic patet ut vilescat, quod usu fastidium tollit, et tanto amplius diligitur quanto amplius meditatur; quod legentis animum humilibus verbis adjuvat, sublimibus sensibus levat, quod aliquo modo cum legentibus crescit, quod a rudibus lectoribus quasi recognoscitur, et tamen doctis semper nova reperitur; ut ergo de rerum pondere taceam, scientias tamen omnes atque doctrinas ipso etiam locutionis suæ more transcendit, quia uno eodemque sermone dum narrat textum, prodit mysterium, et sic scit præterita dicere, ut eo ipso noverit futura prædicare, et non immutato dicendi ordine, eisdem ipsis sermonibus D novit et anteacta describere, et agenda nuntiare, sicut hæc eadem beati Job verba sunt, qui dum sua dicit, nostra prædicit; dumque lamenta propria per sermonem indicat, sanctæ Ecclesiæ causas per intellectum sonat. Ait enim :

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

quam mensura sanctæ prædicationis accipitur? quia A buit, quia prædicari diebus ultimis incarnationis suæ oportet 636 ut exhortationis gratia si gulis juxta mysterium fecit. Quod quia sancta Ecclesia quotidie capacitatem ingenii conferatur. Per hoc ergo quod annuntiare non desinit, ora cordis audientium velut dicitur: Verbis meis addere nihil audebant, reverentia ex imbre serotino infundit. Sequitur : laudatur audientium. Per hoc vero quod subditur: CAPUT III [Rec. III]. Et super illos stillabat eloquium meum, indicatur dispensatio magistrorum. Debet enim subtiliter is qui docet perspicere, ne plus studeat quam ab audiente capitur prædicare. Debet enim ad infirmitatem audientium semetipsum contrahendo descendere, ne dum parvis sublimia, et idcirco non profutura loquitur, se magis curet ostendere quam auditoribus prodesse. [Vet. II.] Jubente autem Domino, non solum phialæ ad mensam tabernaculi, sed etiam cyathi præparantur (Exod. xxxvII, 16). Quid enim per phialas nisi larga prædicatio, quid vero per cyathos nisi minima et tenuis de Deo locutio designatur? In mensa igitur Domini et phialæ præparantur et cyathi, quia videlicet in doctrina sacri eloquii, non solum exhibenda sunt magna et arcana quæ debriant, sed etiam parva et subtilia quæ quasi per gustum notitiam præstant. Hujus ergo discretissimæ dispensationis suæ sancta Ecclesia extremis pressa temporibus reminiscatur, et dicat: Super illos stillabat eloquium meum.

5. Eorum doctrinæ tanquam pluvia serotinæ excipiendæ humiles os aperiunt. — Ubi apte quoque subjungitur: Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Verba quippe sanctæ prædicationis sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem nostri cordis agnoscimus, ut potu sanctæ prædicationis irrigemur. Unde Deo recte per Psalmistam dicitur: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). His doctrinæ fluentis infundi propheta nos admonet, dicens: Sitientes, venite ad aquas (Isai. Lv, 1). Qui dum in extrema parte jam sæculi verba sanctæ prædicationis accipimus, quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus. Nam si os in corde non esset, Psalmista non diceret: Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala (Psal ̧ XI, 3). Os igitur cordis quia verbis intendimus ultimæ prædicationis, hoc velut serotinis aperimus fluentis. Quæ nimirum prædicatio ex ejus ad nos sacrificio prodiit, qui per Psalmistam dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. cxL, 2). Quia enim Redemptor noster juxta mundi finem vim persequentium pertulit, semetipsum pro nobis sacrificium vespertinum dedit. De hoc imbre serotino alias scriptum est: Dabo vobis pluviam temporivam et serotinam (Jerem. v, 24). Temporivam quippe pluviam dedit, quia electis suis priori tempore legis intellectum contulit. Serotinam quoque pluviam tri

1

1 Licet barbara videatur hæc vox, ab ea tamen abstinendum esse non censuimus, quia in omnibus Mss. Corb. Germ., Norm., Laud., Turon., Vindoc., etc., reperitur; cujus loco in Germ. et in Ed. legitur, temporaneam, et in Ed. vet. Barthol. et Basil., temperaneam.

Turon., Ebroic. et alii Norm., rigorem, et infra, rigor jam inest.

PATROL, LXXVI.

B

VERS. 24. Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram. 637 6. Prælatus sic se gravem exhibeat, ut non sit odiosus; sic hilarem, ut vilis non sit. Hoc si juxta historiæ verba percipimus, credi necesse est quod vir sanctus talem se exhibuerit subditis, ut etiam ridens timeri potuisset. Sed cum superius patrem se pauperum, viduarum vero consolatorem fuisse perhibeat, magna valde discretione res indiget, quomodo in tanto terrore regiminis, tanta quoque affuerit lenitas, et mansuetudo pietatis. Sine magna enim benignitatis lenitate non fuit hoc, quod se patrem pauperum et viduarum consolatorem dicit. Sed rursum sine magna severitate non potuit etiam ridens timeri. Qua in re quid aliud docemur, nisi quod talis debet esse dispensatio regiminis, ut is qui præest ea se circa subditos mensura moderetur, quatenus et arridens timeri debeat, et iratus amari? ut eum nec nimia lætitia vilem reddat, nec immoderata severitas odiosum. Sæpe enim subjectos frangimus, dum plus justo vigorem justitiæ tenemus. Qui profecto vigor jam justitiæ non erit, si se sub justo moderamine non custodit. Et sæpe a disciplinæ metu resolvimus subditos, si nostro regimini hilaritatis frena laxamus, quia dum nos quasi licenter lætos aspiciunt, audacter cipsi ad illicita resolvuntur. [Vet. III.] Sed ut rectoris vultus etiam lætus debeat timeri, necesse est ut ipse vultum sui conditoris sine cessatione timeat. Illi etenim menti difficile de lætitia creditur, quæ quod se pro amore Domini continue affligat a subditis scitur. Qui enim incessanti æstu spiritalis desiderii superna appetit, valde de eo in dubium venit hoc, quod aliquando ante homines hilarescit. Unde et isdem beatus Job non longe post dicturus: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum (Job. XXXI, 23). Sic quippe metuebat judicem suum, * quasi subimminentes impetus fluctuum,jamjamque moriturus. Cujus ergo in mentem moeror divini timoris infuderat, recte hilaritati illius subditi non credebant, quia cogebantur ridenti non credere, cujus cor in timore conditoris noverant quam continua mœstitia D tenebat.

3

4

7. Lux nostra in terram cadit, cum terrena concupiscimus. Hoc quoque juxta historiam non inconvenienter accipitur, quod protinus subinfertur: Et lux vultus mei non cadebat in terram. [Rec. IV.] Scriptum quippe est: Oculi stultorum in finibus terræ (Prov.

3 Ita Gemet., Utic. et al. Mss. In Editis, valde de ea. In Corb. Germ., Quæ enim..... valde de ea.

Nonnulli Ed., quasi tumentes. Alii, quasi imminentes. Lectioni nostræ suffragantur quotquot nobis suppetunt Mss.

Germ., Corb. Germ. et Gemet., ita mentem

mæror.

XVII, 24). Rursumque per eumdem Salomonem dici- A Ne ergo nocturnus timor, id est occulta et repentina tur: Oculi sapientis in capite ejus (Eccle. 11, 14). Paulus quoque ait: Caput viri Christus (I Cor. x1, 3). Oculi ergo sapientis in capite ejus sunt, dum Redemptoris sui semper opera quæ imitari debeat, contemplatur. Lux ergo vultus ejus in terram non cecidit, quia ea quæ terrena sunt per concupiscentiam non aspexit.

8. Sancti nunquam securi sunt. Grave periculum est incauta securitas. Sed quia superficiem historiæ sub brevitate discussimus, quid in his de intellectu mystico lateat perpendamus. Unam esse personam Christum et Ecclesiam plerumque jam diximus, et sæpe vox capitis ad vocem corporis, sæpe vox corporis ad vocem capitis transit. Qui enim sunt in carne una, nil obstat ut conveniant B etiam in voce una. Dicat ergo ex voce capitis de electis suis, dicat Ecclesia: Si quando ridebam ad eos, non credebant. Ridere etenim Dei est sanctorum vias prosequenti favore prosperari, sicut de his quoque per usum dicitur, quos in hoc sæculo felicitatis 638 blandimenta comitantur: Arrisit illis tempus. Unde e contrario, ira appellatur Domini, a bonis actionibus infirmari, sicut scriptum est: Ne quando irascatur Dominus,et pereatis de via justa (Psal. 11,12). Si igitur irasci Dominus perhibetur, cum viam justi tiæ homines perdunt, recte arridere Dominus dicitur, cum bona nostra opera favor gratiæ supernæ comitatur. [Rec. V.] Sed electi quique quandiu in hac vita sunt, securitatis sibi confidentiam non promittunt. Horis enim omnibus contra tentamenta suspecti, occulti hostis insidias metuunt, 2 qui etiam tentatione cessante, vel sola graviter suspicione turbantur. Nam sæpe multis grave periculum incauta securitas fuit, ut callidi hostis insidias non tentati, sed jam prostrati cognoscerent. Vigilandum quippe semper est, ut mens continue sollicita nunquam relaxetur intentione superna, ne laboriosa deserens, in cogitationibus fluxis, quasi in quibusdam mollibus stramentis jacens, venienti corruptori diabolo mens se resoluta prostituat. Semper vero est ad certamen adversarii erigendus animus; semper contra occultas insidias cautela providenda. Hinc etenim Habacuc propheta ait: Super custodiam meam stabo (Hab. 11, 1). Hinc rursum scriptum est: Statue tibi speculam ; pone tibi amaritudines, qui evangelizas Sion (Jerem. XXXI, 21). Hinc per Salomonem dicitur: Beatus vir qui semper est pavidus; qui autem mentis est duræ, corruet in malum (Prov.xxvIII,14). Hinc iterum dicit: Uniuscujusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos (Cant. III, 8). Nocturni quippe timores sunt insidiæ tentationis occulta. Ensis autem super femur est custodia vigilans, carnis illecebras premens.

1 2 Laud., inquiramus, cui lectioni aliam addit, perpendamus.

2 Norm., qui etiam si tentationes cessant..... suspectione turbantur. Nostri Mss. ubique habent suspectio, suspectionem, pro suspicio, suspicionem. Verum quæ sanctus Gregorius hic docet de vigilantia, insinuat alibi, maxime 1. vi, epist. 22, juxta antiquum episto

3

tentatio subrepat, semper necesse est ut femur no-
strum superpositus custodia ensis premat. [Vet. IV.]
Sancti etenim viri sic de spe certi sunt, ut tamen
semper sint de tentatione suspecti; quippe quibus
dicitur:
Servite Domino in timore, et exsultate ei cum
tremore (Psal. 11, 11), ut et de spe exsultatio, et de
suspicione nascatur tremor. Quorum voce iterum
Psalmista dicit: Lætetur cor meum, ut timeat nomen
tuum (Psal. LXXxv, 11). 3 Qua in re notandum quod
non ait: Lætetur ut securum sit, sed, Lætetur ut
timeat. Meminerunt namque, quamvis eorum actio
prosperetur, quia adhuc in hac vita sunt; de qua
per eumdem Job dicitur: Tentatio est vita humana
super terram (Job. vii, 1). Meminerunt rursum quod
scriptum est: Corpus quod corrumpitur aggravat ani-
mam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa co-
gitantem (Sap. ix, 15). Meminerunt et metuunt, et
certitudinem sibi in se promittere non præsumunt;
sed positi inter gaudium spei, et tentationis metum,
confidunt, et timent; confortantur, et titubant;

certiorantur, et suspecti sunt. Bene ergo per vocem electi membri sub figura nostri capitis dicitur : Si quando ridebam ad eos, non credebant, quia Redemptori nostro quasi arridenti non credimus, dum multis jam ejus donis testantibus, et gratiam favoris ejus accipimus, et tamen adhuc sub ejus judicio de nostra infirmitate titubamus.

9. S. Paulus jam ad tertium cœlum raptus a timore liber non fuit.-Videamus qualiter Paulo et arridetur jam per supernam gratiam, et ipse adhuc quasi non C credit per suspicionis metum. Jam e cœlo illi Dominus 639 loquens, ejusque interius oculos aperiens, exterius claudens, potentiam suæ majestatis ostenderat (Act. IX, 4); jam de eo Ananiæ dixerat, Vas electionis mihi est (Ibid. 1x, 15), jam ad tertium cœlum super se raptus fuerat (II Cor. xii, 2); jam in paradisum ductus arcana verba quæ dicere non posset audierat; et tamen adhuc timidus dicit : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis prædicans ipse reprobus efficiar (I Cor. ix, 27). Ecce arridenti sibi divinæ gratiæ et jam credit per spem, et necdum tamen credit per securitatem. Nam quia bene hæc verba Redemptoris nostri vocibus congruunt, etiam subjuncta testantur, cum dicitur: Et lux vultus mei non cadebat in terram. Quid namque terra, nisi peccator vocatur, cui prima sententia dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19)? Lux ergo vultus Domini in terram nequaquam cadit, quia visionis ejus claritas peccatoribus. non apparet. Scriptum namque est : Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. xxvi, 10). Quasi enim lux in terram caderet, si in extremo judicio ve

D

larum ordinem.

3 Corb. Germ., Bellov., Germ. et Norm., qui no. tandum quod. 2 Laud., ubi notandum.

Germ., Turon., Vind., Corb. Germ., duo Laud., Val. Cl., omnes Norm. ita habent, non certificantur, ut legitur in Ed.

52 Laud., et servituti redigo.

« PoprzedniaDalej »