Obrazy na stronie
PDF
ePub

tuorum vitam conspicere, et nostra vestigia a peccati A ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ.

vulnere custodire. Tenentes baculos in manibus (Ibid.).
Quid lex per baculum nisi pastoralem custodiam
designat? Et notandum quod prius præcipimur re-
nes accingere, postmodum baculos 1537 tenere,
quia illi debent curam pastoralem suscipere,qui jam
in suo corpore sciunt fluxa luxuriæ edomare,ut cum
aliis fortia prædicant, ipsi desideriis mollibus ener-
viter non succumbant. Bene autem subditur: Et
comedetis festinantes (Ibid.). Notate, charissimi fra-
tres, notate quod dicitur, festinantes. Mandata Dei,
mysteria Redemptoris, cœlestis patriæ gaudia, cum
festinatione cognoscite, et præcepta vitæ cum festi-
natione implere curate. Quia enim adhuc hodie licet
bene agere scimus, utrum cras liceat ignoramus.
Festinantes ergo pascha comedite, id est ad solem- B
nitatem patriæ cœlestis anhelate. Nemo in hujus
vitæ itinere torpeat, ne in patria locum perdat. Ne-
mo moras ad appetenda studia innectat, sed cœ-
pta perficiat, ne minime liceat implere 3 quod in-
choat.Si ad amorem Dei pigri non sumus, adjuvant
ipse quem amamus, Jesus Christus Dominus noster,
4 qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus
sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

5 HOMILIA XXIII.

Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli, 6 in crastino Pascha.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. xxiv, 13-35. In illo tempore, duo ex discipulis Jesu ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta a Jerusalem, nomine Emmaus, et ipsi loqueban- C tur adinvicem de his omnibus quæ acciderant. Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis. Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Etait ad illos : Qui sunt hi sermones quos confertis adinvicem ambulantes, et estis tristes ? Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovistis que facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quæ ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo ; et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse essel redempturus Israel. Et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie 8 quod hae facta sunt. Sed et mulieres quædam ex nostris lerruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore ejus,venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum,et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt,ipsum vero non invenerunt. Et ipse dixit ad illos: O stulti et tardi corde

1 Duo priores Gemet.,pastoralem curam.

2 Duo priores Gemet., ad appetenda bona studia. 3 C. Germ., duo priores Gemet. ac Bigot., quod male inchoat.

Duo priores Gemet., cui cum Patre et Spiritu sancto honor et imp. per omnia, etc.

Est decima quinta in Later.,decima nona in Cod.

D

10 Nonne hæc oportuit pati Christum,et intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis que de ipso erant. Et appropinquaverunt castello, quo ibant. Et ipse finxit se longius ire. Et coegerunt illum,dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem, el benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum, et ipse evanuit ab oculis eorum. Et dixerunt adinvicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via el aperiret nobis Scripturas? Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem, et invenerunt congregalos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes: Quia surrexil Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

1538 1. In quotidiana vobis solemnitate laborantibus pauca loquenda sunt ; et fortasse hæc utilius proderunt, quia sæpe et alimenta quæ minus sufficiunt avidius sumuntur. Lectionis ergo evangelicæ summatim sensum statui non per singula verba discutere, ne dilectionem vestram valeat sermo pro lixior expositionis onerare. Ecce audistis, fratres charissimi, quia duobus discipulis ambulantibus in via, non quidem credentibus, sed tamen de se loquentibus Dominus apparuit, sed eis speciem quam recognoscerent non ostendit. Hoc ergo egit foris Dominus in oculis corporis quod apud ipsos agebatur intus in oculis cordis. Ipsi namque apud semetipsos intus et amabant et dubitabant, eis autem Dominus foris et præsens aderat,et quis esset non ostendebat. De se ergo loquentibus præsentiam exhibuit, sed de se dubitantibus cognitionis suæ speciem abscondit. Verba quidem contulit, duritiam intellectus increpavit; sacræ Scripturæ mysteria quæ de seipso erant aperuit, et tamen quia adhuc in eorum cordibus peregrinus erat a fide, se ire longius finxit. Fingere namque componere dicimus; unde et compositores luti figulos vocamus. Nihil ergo simplex Veritas per duplicitatem fecit, sed talem se eis exhibuit in corpore qualis apud illos erat in mente. Probandi autem erant, si hi qui eum etsi necdum ut Deum diligerent, saltem ut peregrinum amare potuissent. Sed quia esse extranei a charitate non poterant hicum quibus Veritas gradiebatur, eum ad hospitium quasi peregrinum vocant. Cur autem dicimus, vocant, cum illic scriptum sit Et coegerunt eum? Ex quo nimirum exemplo colligitur quia peregrini ad hospitium non solum invitandi sunt, sed etiam trahendi. Mensam ponunt, cibos offerunt, et Deum quem in Scripturæ

[blocks in formation]

1

7

sacræ expositione non cognoverant, in panis frac- A illa nocte nihil prendiderunt. Mane autem facto, tione cognoscunt. stetit Jesus in littore, non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. Dicit ergo eis Jesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. Et dixit eis: Mittite in dexteram navigir rete,et invenietis. Miserunt ergo, et jam non valebant illud trahere præmultitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro: Dominus est. Simon ergo Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt(non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanli essent, non est scissum rete. Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum Tu quis es? scientes quia Dominus est. Et venit Jesus, et accepit panem, et dedit eis, et piscem similiter. Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis.

2. Audiendo ergo præcepta Dei illuminati non suut, 1539 faciendo illuminati sunt, quia scriptum est: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II, 13). Quisquis ergo vult audita intelligere, festinet ea quæ 1 jam intelligere potuit opere implere. Ecce Dominus non est cognitus dum loqueretur, et dignatus est cognosci dum pascitur. Hospitalitatem ergo, fratres charissimi, diligite, charitatis opera amate.Hinc enim per Paulum dicitur: Charitas fraternitatis maneat in vc■ bis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis ( Hebr. XIII,1,2).Hinc Petrus ait: Hospitales invicem 2 sine murmuratione (I Petr. Iv, 9). Hinc ipsa Veritas di- B cit: Hospes fui, et suscepistis me (Matth. xxv, 35). Opinata res est valde, et seniorum nostrorum nobis relatione tradita. Quidam paterfamilias cum tota domo sua magno hospitalitatis studio serviebat; cum que quotidie ad mensam suam peregrinos susciperet, quodam die peregrinus quidam inter alios venit, ad mensam ductus est. Dumque paterfamilias ex humiHitatis consuetudine aquam vellet in ejus manibus fundere, conversus urceum accepit, sed repente eum in cujus manibus aquam fundere voluerat non invenit. Cumque hoc factum secum ipse miraretur, eadem nocte ei Dominus per visionem dixit : Cæteris diebus me in membris meis, hesterno autem die me in memetipso suscepisti. Ecce in judicium veniens,

1540 1. Lectio sancti Evangelii quæ modo in auribus vestris lecta est, fratres mei, quæstione animum pulsat, sed pulsatione sua vim discretionis indicat. Quæri etenim potest cur Petrus, qui piscator ante conversionem fuit, post conversionem ad piscationem rediit; et cum Veritas dicat: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et aspiciens retro,aptus est

dicet: Quod uni ex minimis meis fecistis,mihi fecistis C regno Dei (Luc. IX, 62), cur repetiit quod dereliquit

(Matth. xxv, 10). Ecce ante judicium cum per mem-
bra sua suscipitur, susceptores suos etiam per se-
metipsum requirit; et tamen nos ad hospitalitatis
gratiam pigri sumus. Pensate, fratres, quanta hospi-
talitatis virtus sit. Ad mensas vestras Christum sus-
cipite, ut vos ab eo suscipi ad convivia æterna va-
leatis. Præbete modo peregrino Christo hospitium,
ut vos in judicio non quasi peregrinos nesciat,sed*
ut proprios recipiat ad regnum, ipso adjuvante qui
vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.
5 HOMILIA XXIV.
Habita ad populum in basilica beati Laurentii marty-
ris, foris muros Urbis, Feria quarta Paschæ.
LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XXI, 1-14.

In illo tempore, manifestavit se iterum Jesus disci- D pulis suis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic. Erant simul Simon Petrus, et Thomas qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilæa, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscar. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim, et

[blocks in formation]

Sed si virtus discretionis inspicitur, citius videtur quia nimirum negotium quod ante conversionem sine peccato exstitit, hoc etiam post conversionem repetere culpa non fuit. Nam piscatorem Petrum, Matthæum vero ad piscationem Petrus rediit, Matthæus vero ad telonei negotium non resedit (De pænit., dist. 5, cap. 7),quia aliud est victum per piscationem quærere, aliud autem telonei lucris pecunias augere. Sunt enim pleraque negotia, quæ sine peccatis exhiberi aut vix aut nullatenus possunt.Quæ ergo ad peccatum implicant, ad hæc necesse est ut post conversionem animus non recurrat.

2. Quæri etiam potest cur, discipulis in mari laborantibus, post resurrectionem suam Dominus in littore stetit, qui ante resurrectionem suam coram discipulis in fluctibus maris ambulavit (Matth. XIV, 25). Cujus rei ratio festine cognoscitur, si ipsa quæ tunc inerat causa pensetur. Quid enim mare nisi præsens sæculum signat,quod se causarum tumultibus et undis vitæ corruptibilis illidit ? Quid per

duo posteriores Gemet.

9

7 Belvac. et C. Germ., nihil ceperunt. Et paulo infra, ubi legitur quos prendidistis, laudati Codices habent quos nunc cepistis.

8 lidem Mss., quia Dominus esset.

9 In Ed., casuum, quod in nostris Mss.non legitur. Sanctus Gregorius solet negotiorum tumultum causarum nomine significare.

soliditatem littoris 1541 nisi illa perpetuitas quie- A plenum piscibus Petrus ad terram ducat. Ipse enim tis æternæ figuratur ? Quia ergo discipuli adhuc fluctibus mortalis vitæ inerant, in mari laborabant. Quia autem Redemptor noster jam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat. Ac si ipsum resurrectionis suæ mysterium rebus discipulis loqueretur, dicens : Jam vobis in mari non appareo, quia vobiscum in perturbationis fluctibus non sum. Hinc est quod alio in loco post resurrectionem suam eisdem discipulis dicit: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV, 44). Neque enim cum ipsis non erat quibus præsens corporaliter apparebat, sed tamen jam se esse cum ipsis denegat, a quorum mortali corpore carnis immortalitate distabat.Quod illic cum ipsis positus, fatetur non se esse cum ipsis, hoc B quoque hic situ corporis indicat, cum, adhuc eis navigantibus, esse se jam in littore demonstrat.

3. Facta est autem discipulis piscationis magna difficultas, ut magistro veniente fieret admirationis magna sublimitas. Qui protinus dixit: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Bis in sancto Evangelio legitur, quia Dominus jussit ut ad piscandum retia mitterentur, ante passionem videlicet, et post resurrectionem. Sed priusquam Redemptor noster pateretur et resurgeret, mitti quidem rete ad piscandum jubet, sed utrum in dexteram, an in sinistram mitti debuisset,non jubet; post resurrectionem vero discipulis apparens, mitti 1542 rete in dexteram jubet. In illa piscatione tanti capti sunt, ut retia rumperentur; in ista autem et multi capti sunt, et retia rupta non sunt. Quis vero nesciat bonos dextera, et malos sinistra figurari? Illa ergo piscatio, in qua specialiter in quam partem mitti rete debeat non jubetur, præsentem Ecclesiam designat, quæ bonos simul ac malos colligit, nec eligit quos trahat, quia et quos eligere possit ignorat. Hæc autem piscatio post Domini resurrectionem facta,in solam dexteram missa est, quia ad videndam claritatis ejus gloriam sola electorum Ecclesia pertingit, quæ de sinistro opere nihil habebit. In illa piscatione præ multitudine piscium rete rumpitur, quia nunc ad confessionem fidei etiam cum electis reprobi tanti intrant qui ipsam quoque Ecclesiam hæresibus scindant. In ista vero piscatione et multi pisces et magni capiuntur, et rete non rumpitur, quia sancta electorum Ecclesia, in continua auctoris sui pace requiescens, nullis jam dissensionibus dilaniatur.

4. Captis autem tam magnis piscibus, Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram. Jam credo quod vestra charitas advertat quid est quod Petrus rete ad terram trahit. Ipsi quippe sancta Ecclesia est commissa, ipsi specialiter dicitur: Simon Joannis amas me? Pasce oves meas (Joan. xxi, 15, 16). Quod ergo postmodum aperitur in voce, hoc nunc signatur in opere. Quia ergo prædicator Ecclesiæ nos a mundi hujus fluctibus separat, nimirum necesse est ut rete

1 Primus Carn., gratiam operationis.

2 Belvac., veniunt quinquaginta; duo priores Ge

C

D

1

pisces ad soliditatem littoris pertrahit, quia sanctæ prædicationis voce stabilitatem æternæ patriæ fidelibus ostendit. Hoc egit verbis, hoc Epistolis, hoc agit quotidie miraculorum signis. Quoties per eum ad amorem quietis æternæ convertimur, quoties a terrenarum rerum tumultibus separamur, quid aliud quam missi intra rete fidei pisces ad littus trahimur? Sed cum rete magnis piscibus plenum dicitur, additur et quantis, scilicet centum quinquaginta tribus. A magno mysterio numerus non vacat, sed intentos vos tanti mysterii profunditas exspectat. Neque enim quantitatis sunimam solerter evangelista exprimeret, nisi hanc sacramento plenam esse judicasset. Scitis namque quod in Veteri Testamento omnis operatio per Decalogi mandata præcipitur, in Novo autem ejusdem operationis virtus per septiformem gratiam sancti Spiritus multiplicatis fidelibus datur. Quem propheta denuntians, dicit: Spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. x1, 2). Sed ille in hoc Spiritu operationem percipit, qui fidem Trinitatis agnoscit, ut et Patrem et Filium et eumdem Spiritum sanctum unius virtutis credat, unius substantiæ esse fateatur. Quia ergo septem quæ superius diximus, per Novum Testamentum latius data sunt, decem vero per Vetus præcepta, omnis nostra virtus et operatio per decem et septem potest plene comprehendi. Ducamus ergo per trigonum decem et septem, 2 et veniunt ad quinquaginta unum. Qui profecto numerus a magno mysterio non vacat, quia in Testamento Veteri legimus quod annus quinquagesimus jubilæus vocari jussus est (Lev. xxv, 11), in quo videlicet cunctus populus ab omni operatione 1543 quiesceret. Sed vera requies in unitate est. Dividi quippe unum non potest; ubi enim scissura divisionis est, vera requies non est. Ducamus ergo per trigonum quinquaginta et unum. ut fiant centum quinquaginta tres. Quia ergo omnis nostra operatio in fide Trinitatis exhibita ad requiem tendit, decem et septem ter ducimus, ut ad quinquaginta et unum venire debeamus. Et vera nostra requies tunc est, cum ipsam jam claritatem Trinitatis agnoscimus, quam in unitate divinitatis esse certum tenemus. Quinquaginta et unum ter ducimus, et electorum summam in superna patria quasi centum quinquaginta trium piscium numerum tenemus. Post resurrectionem ergo Domini missum rete dignum fuit ut tot pisces caperet, quot solummodo electos cives supernæ patriæ designarent.

5. Inter hæc vero et hesterna sancti Evangelii lectio et hodierna nos admonet, ut vigilanter debeamus inspicere cur Dominus et Redemptor noster post resurrectionem suam piscem assum legitur comedisse. Non enim vacat a mysterio quod iteratur in facto. In hac etenim lectione panem et assum piscem, in illa vero quæ hesterno die lecta est (Luc.

met., fiunt quinquaginta.

XXIV, 42, seq.) cum asso pisce etiam favum mellis A contemplationis veniunt, non ad Agni prandium, sed comedit. Quid autem signare piscem assum credimus, nisi ipsum Mediatorem Dei et hominum passum? Ipse enim latere dignatus est in aquis generis humani, capi voluit, laqueo mortis nostræ, et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suæ. Sed qui piscis assus fieri dignatus est in passione, favus mellis nobis exstitit in resurrectione. An qui in pisce asso figurare voluit tribulationem passionis suæ, in favo mellis utramque naturam exprimere voluit personæ suæ ? Favus quippe mel in cera est, mel vero in cera est divinitas in humanitate. Quod ab hac quoque lectione non discrepat, nam piscem comedit et panem. Qui enim assari ut piscis potuit ex humanitate, pane nos reficit ex divinitate, qui ait: Ego sum panis vivus qui de cælo descendi (Joan. vI, B 41, 52). Assum ergo piscem comedit et panem, ut ipso suo cibo nobis ostenderet quia et passionem ex nostra humanitate pertulit, et 2 refectionem nostram ex sua divinitate procuravit. Quod si vigilanter inspicimus, nobis quoque qualiter ad imitandum congruat videmus. Sic enim sua Redemptor indicat, ut imitationis viam nobis sequentibus sternat. Ecce in cibo suo Dominus noster pisci asso conjungere favum voluit, quia videlicet illos in suo corpore ad æternam quietem suscipit, qui cum hic tribulationes pro Domino sentiunt, ab amore internæ dulcedinis non recedunt. Cum asso pisce favus sumitur, quia qui hic afflictionem pro veritate suscipiunt, illic dulcedine vera satiantur.

C

ad coenam vocantur. Quæ videlicet coena hoc ultimo convivio exprimitur, cui septem discipuli adesse memorantur, quia illos, ut diximus, tunc interna refectio reparat, qui pleni nunc septiformi gratia in amore Spiritus anhelant. Hæc ergo vobiscum, fratres, agite, hujus spiritus repleri præsentia desiderate. Quid vos sequi in futurum possit ex præsenti perpendite. Pensate si hoc spiritu pleni estis, nostis si ad illuc convivium pervenire valeatis. Quisquis namque ille est quem nunc spiritus iste non reparat, profecto ab illa æterni convivii refectione jejunat. Mementote quid de eodem spiritu Paulus dicat: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Quasi quidam titulus divinæ possessionis est iste spiritus amoris. Nunquidnam spiritum Christi 1545 habet is cujus mentem odia dissipant, elatio inflat, ira usque ad divisionem mentis exasperat, avaritia cruciat, luxuria enervat? Pensate quis sit spiritus Christi. Profecto ille qui facit amicos et inimicos diligi, terrena despici, pro cœlestibus æstuari, carnem propter vitia conteri, mentem a concupiscentiis frenari. Si ergo vultis cognoscere jus possessionis Dei, personam perpendite possessoris vestri. Ecce enim quod diximus, voce veridica Paulus clamat: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. vIII, 1x). Ac si aperte dicat: Qui nunc Deo inhabitante non regitur de divinæ claritatis specie postmodum non lætatur. Sed nos tamen ad hæc quæ dicta sunt infirmamur, necdum culmen perfectionis attingimus, in via Dei quotidie sancti desiderii gressus ponamus. Consolatur nos Veritas quæ per Psalmistam dicit: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16). Non omnino erit nobis noxia nostra imperfectio, si, in Dei itinere constituti, et ad transacta non respicimus, et ad ea quæ restant transire festinamus. Nam qui imperfectorum desideria dignanter inflammat, hæc quandoque ad perfectionem roborat, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

6. Notandum quoque quod ultimum convivium Dominus cum septem discipulis habuisse describitur; Petrus namque et Thomas, Nathanael, filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo, in eo fuisse memorantur. Cur cum septem discipulis ultimum convivium celebrat, nisi quod eos tantummodo qui septiformi gratia sancti Spiritus pleni sunt futuros secum 3 in æterna refectione denuntiat? Septem quoque diebus omne hoc tempus evolvitur, et sæpe septenario numero perfectio designatur. 1544 Illi ergo ultimo convivio de præsentia veritatis epulantur, qui nunc perfectionis studio terrena transcendunt, quos mundi hujus amor non ligat, quibus etsi utcunque per tentamenta obstrepit, cœpta tamen eorum desideria non retundit. De hoc extremo convivio alias per Joannem dicitur: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni Ɗ vocali sunt (Apoc. XIX, 9). Idcirco enim non ad prandium, sed ad cœnam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est. Qui ergo, finito præsentis vitæ tempore, ad refectionem superna

1 Ita Corb. Germ., et potiores Mss. In Gussanv., et qui in pisce asso figurari voluit tribulatione.

2 Duo priores Gemet. ac prior. Carn., et resurrectionem nostram.

3 Primus Carn., in æterna resurrectione.

4 Longip., ad refectionis superne contemplationem. Primus Carn, divinæ passionis.

• Idem Codex, odia superant.

7 Ita Mss. et vet. Ed. In recent. legitur cognoscere possessiones Dei.

8 Longip., duo priores Gemet. ac Bigot., hic

10 HOMILIA XXV.

7

[blocks in formation]

monumentum ; et vidit duos angelos in albis, sedentes, A Quæsivit ergo prius, et minime invenit; persevera.

unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat
corpus Jesu. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras?
Dicit eis, Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi
posuerunt eum. Hæc cum dixisset, conversa est retror-
sum, et vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesum
est. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? Quem quœ-
ris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei:
Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti
eum, el ego eum tollam. Dicit ei Jesus: Maria. Con-
versa illa, dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister.
Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi
ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic
eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum,Deum
meum et Deum vestrum. Venit Maria Magdalene annun
tians discipulis Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi. B
1544 1. Maria Magdalene, quæ fuerat in civitate
peccatrix, amando veritatem, lavit lacrymis maculas
criminis et vox Veritatis impletur, quia dicitur: Di-
missa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum
(Luc. VII, 47). Quæ enim prius frigida peccando re-
manserat, postmodum amando fortiter ardebat. Nam
postquam venit ad monumentum, ibique corpus do
minicum non invenit, sublatum credidit, atque dis.
cipulis nuntiavit. Qui venientes 1545 viderunt,
atque ita esse ut mulier dixerat crediderunt. Et de
eis protinus scriptum est: Abierunt ergo discipuli ad
semetipsos. Ac deinde subjungitur: Maria autem
stabal ad monumentum foris plorans (Joan. xx, 10).
Qua in re pensandum est hujus mulieris mentem
quanta vis amoris accenderat, quæ a monumento
Domini, etiam discipulis recedentibus, non recede-
bat. Exquirebat quem non invenerat, flebat inqui-
rendo, et amoris sui igne succensa, 1546 ejus
quem ablatum credidit ardebat desiderio. Unde con-
tigit ut eum sola tunc videret, quæ remansit ut
quæreret, quia nimirum virtus boni operis perse-
verantia est, et voce Veritatis dicitur: Qui autem
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth.
x, 12; xxiv, 13). Et præcepto legis cauda hostiæ in
sacrificio jubetur offerri (Levit. II, 9). In cauda
quippe finis est corporis; et ille bene immolat, qui
sacrificium boni operis usque ad finem debitæ per-
ducit actionis. Hinc Joseph inter reliquos fratres
talarem tunicam habuisse describitur (Genes. XXXVII,
3). Tunica quippe usque ad talum est opus bonum
usque ad consummationem.

1

2. Sed Maria, cum fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum. Certe jam monumentum vacuum viderat, janr sublatum 2 Dominum nuntiaverat; quid est quod se iterum inclinat, iterum videre desiderat? Sed amanti semel aspexisse non sufficit, quia vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis.

1 Eodem sensu locus hic usurpatur lib. 1 Moral., num. 56, olim cap. 20. Ad quem locum alludens quoque Bernardus in epist. 78, ad Sugerium abbatem, scribit: Hostiæ caudam junge capiti, ac tum cum Dei gratia jam polymitam cura facere et talarem. 2 Belvac., Dominum discipulis nuntiaverat: 3 Tres Gemet. ac Bigot., dilexit.

[ocr errors]
[ocr errors]

vit ut quæreret, unde et contigit ut inveniret, actumque est ut desideria dilata crescerent, et crescentia caperent quod invenissent. Hinc est enim quod de eodem sponso Ecclesia in Canticis canticorum dicit: In lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea ; quæsivi illum, et non inveni. Surgam, et circuibo civitatem, per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea (Cant. 1, 2). Quæ defectum quoque inventionis ingeminat, dicens: Quæsivi illum, et non inveni (Ibid.). Sed quia diu inventio se non elongat, si inquisitio non desistat, adjungit: Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem 3 diligit anima mea, vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea (Ibid., 3, 4). Dilectum namque in lectulo quærimus, quando in præsentis vitæ aliquantula requie Redemptoris nostri desiderio suspiramus. Per noctem quærimus, quia etsi jam in illo mens vigilat, tamen adhuc oculus caligat. Sed qui dilectum suum non invenit, restat ut surgat, et civitatem circumeat, id est sanctam electorum Ecclesiam mente et inquisitione percurrat; per vicos eum et plateas quærat, id est per angusta et lata gradientes aspiciat, ut si qua in eis valeat invenire ejus vestigia exquirat, quia sunt nonnulli, etiam vitæ sæcularis, qui imitandum aliquid habeant de actione virtutis. Quærentes autem nos vigiles inveniunt qui custodiunt civitatem, quia sancti patres, qui Ecclesiæ statum custodiunt, bonis nostris studiis occurrunt, ut suo vel verbo, vel scripto nos doceant. Quos cum paululum pertransimus, invenimus quem diligimus, quia Redemptor noster etsi humilitate homo inter homines, divinitate tamen super homines fuit. Cum ergo 5 transeuntur vigiles, dilectus invenitur, quia cum prophetas et apostolos infra ipsum esse conspicimus, illum qui natura Deus est esse supra homines consideramus. Prius ergo non inveniendus quæritur, ut post inventus strictius teneatur. Sancta enim desideria, ut prædiximus, dilatione crescunt. Si autem dilatione deficiunt, desideria non fuerunt. Hoc amore arsit, quisquis ad veritatem pertingere potuit. Hinc namque David ait: Silivit anima mea 1547 ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI, 3.) Hine nos admonet, dicens: Quærite faciem ejus semper (Psal. civ, 4). Hinc propheta ait : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te (Isai. XXVI, 9). Ilinc iterum Ecclesia in Canticis canticorum dicit: Vulnerata charitate ego sum (Cant. IV, 9). Justum quippe est ut ex visione medici pertingat ad salutem, quæ per æstum ejus desiderij vulnus amoris portat in pectore. Ilinc rursus ait •

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »