Obrazy na stronie
PDF
ePub

jicias: sed quum dicendum est, ingenue quid sentio dicam. “ Dat Galenus opes, dat Justinianus honores;” quod vel pueri norunt: quid Christus? crucem et carceres. Elige jam : quid tibi videtur? Potes cum psalmista dicere, Elegi abjectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum ? Si potes, sequere: sin minus, ora ut possis; est enim Dominus exercituum et potens; non sinet suos milites labescere. Proponunt leges nostrae praemia quidem, at peritura; sed Christus coronam, non lauream nec auream, sed aeternamConsiliis principum intersunt jurisperiti; at theologi Dei patris mandata deferunt: imo non solum secreta illius intelligunt, sed et interpretes illius sunt, ac cum eo regnabunt, regesque ipsi erunt, modo prius fideliter serviant. Difficillima est haec deliberatio, fateor, de deligendo certo vitae genere; sed hac non e re ipsa nascitur dubitatio, sed ex teipso, vel iis quae in vita contingunt: nam si hac inter se conferas, iniqua est comparatio; et tantum hoc illi praeponderat, quantum coelum terrae, si dignitatem rei subjectae spectes. Divina oracula e coelo sunt delapsa, auctorem habent Deum ipsum: majestas eorum tanta, ut vel Satanam ipsum comprimant; veritas ac certitudo talis, ut nec fallere nec falli queant; usus tam necessarius in omnem eventum vitae, ut sine his beate vivi non possit. Mentem in coelum sublevant: doctorem et interpretem habent Spiritum veritatis: in adversis sunt solatio, in prosperis ornamento. Haec sola mentem perturbatam pacare possunt, mores formare, et inexhaustos fontes misericordiae miseris aperire': hacc ignaros docent, lapsos erigunt, robustos confirmant: ex his solum salus petenda, Deus invocandus; promissorum certitudo firmissima ad incitandum, minaeque gravissimae ad deterrendum proponuntur. Jura humana humi repunt, ab hominibus inventa: pro varietate loci varia, incerta, contentionum fomes: mentem perturbant, animum abducunt a meditatione rerum coelestium et saluti propinquiorum. Quid Cyprianus de sui temporis legislatoribus scripsito pete ex epistola 2. l. 11”. Confer cum nostris hac tempestate, et num illos superant, adverte. Non ha c dico quod leges condemnem aut earum studium, sed ut quantum inter has intersit appareat. Sunt quidem leges et earum interpretes in republica bene in

[ocr errors]

stituta adeo necessariæ, ut sine his constare nequeat neque pax publica conservari. Non ergo de dignitate rerum est aliqua dubitatio. De teipso dubitas: non satis instructus tibi videris; non bene jacta fundamenta, manus illotæ, lingua balbutiens, eloquentiæ carentia, animi juveniles, mysteria profunda; in reprehendendis principibus pericula, paupertas, exilium, ignes, equuleus, et malorum omnium tolerantia: hæc quidem sunt quæ plurimos deterrent, hæc causari solent. His moti Moses, Jeremias, Jonas legationem Domini detractabant ; at vide quid Dominus responderit: Qui finarit os, et illud aperiet. Si gloriam illius, non tuam quæras, dabit os et sapientiam, cui contradici nequit. Etiam nostra præmeditatio luculentum coenum humanæ eloquentiæ majus non mundat, sed coinquinat. In Hebraicis tantos progressus si feceris, quantos in Græcis et Latinis, multis non opus erit interpretibus. Timotheus in ipsa adolescentia fit episcopus; et quantumcunque sunt ardua mysteria, Spiritus veritatis omnem dabit intelligentiam. De ferenda cruce si dubites, non est servus supra Dominum : communis est hæc fors et omnium conditio, ut persecutionem patiantur qui pie volunt vivere. Quamprimum apostolos emisit, præmonuit, Mitto vos sicut oves in medio luporum. Ora Domimum, ut eætrudat in messem ; nam volens vix quisquam exit. Non te pigeat laboris in legibus perdiscendis impensi ; nam vellem et ego magna pecunia vel minimam partem cognitionis tuæ redimere. Magnam conciliat concionatori benevolentiam, si possit de jure respondere aut oppressis consilio adesse. Dominus concessit apostolis vim miraculorum edendorum, ut indocta plebs avidius eos audiret, et evangelium libentius in eorum animos influeret. Sic enim sunt affecti maxima ex parte omnes, ut facilius credant, faveant, ament, a quo beneficium expectant, vel quos sibi consilio aut auxilio profuturos sperant. Sic ergo tu pro sapientia tua hæc utraque conjunge, ut hæc praesit, illa prosit ; hæc sit velut domina, et illa ancilla : furtivis quibusdam horis sic stude, ut et illud quod hactenus imbibisti de legibus, retineas, adaugeas, et in usum pauperum qui consilio carent convertas; et maximum quod datur temporis in sacras literas impende. Quod si Dominus ut publice profitearis leges te vocat ad annum unum aut alterum, ne contemnas: potes enim interim in Hebraicis sic proficere, ut paratior

et instructior ad theologiam accedas ; et annorum accessio auctoritatem secum adferet. Etsi Dominus sæpe ** Væ” intonat legis peritis, Paulus tamen, ne vocatio rejicienda putaretur, virum Zenam bonum jurisperitum reperit quem commendet. Quæris adhuc, quos auctores et historiographos tibi legendos censeam. E veteribus maxime popularis S. Chrysostomus, et formando concionatori accommodatissimus. Contentiones illius ætatis acutissime tractavit Augustinus, e cujus epistolis velut compendium totius illius doctrinæ hauries. E recentioribus duo sunt clarissima lumina Calvinus et Martyr: sed ille exlex est et devius, attentum petens lectorem; hic facilitate sua fluit, et tamen pondus rerum subtiliter satis inquirit. Historiæ seriem ab Adam ad Christum et Jerusalem subversam deducit Josephus; post Christum ad papas* Eusebius; post Gregorium Magnum paparum tyrannidem succincte et satis luculenter descripsit dominus Barnes noster et Bate. Chronographorum infinitus est numerus; sed illis per otium poteris uti ; et interim contextum scripturæ potissimum, qua lingua conscribebatur, familiarem tibi facito: sic enim per omnes scriptores inoffenso pede pervagaberis; et quis dexterrime sit interpretatus, sine errore judicabis. Vides quomodo, quicquid in buccam venerit, calamus errando obliteravit: sed mallem apud te loquendo peccare, quam tacendo ingratus haberi. Saluta fratres tuos meosque adeo quam potes officiosissime: quod tibi in hac re dictum sit, et illis dictum esse puta: et quum tres unus sitis, his unis, qui et unus esse vobiscum velim, vos omnes compellari existimo. Commendatissimum me habe domino D. Humfrey et domino Sampsono, Bernardo, et omnibus qui Christo bene volunt.

James Pilkinton the bishop of Duresmes
lettre to his brother in law Andrew
Κingsmill, fellow of Allsoules
College, in Oxon. 1564.

[' MS. ad papas post Gregorium Magmum Eusebius; paparum. Eo.]

[merged small][merged small][ocr errors]

A modern writer, Mosheim, states the position of the question in the following terms:

Ex imperatoribus Tiberius Christum inter populi Romani deos eooptare voluisse, at senatu resistente haud potuisse, fertur. Quod licet multis hodie parum videatur probabile, sunt tamen egregii viri, qui, magnis ducti rationibus, licere sibi his accedere negant. Institutionum Historiæ Eccles. Sec. 1. cap. iv.

NoTE B. Page 142.

A full account of this circumstance is given by Hottinger:

Constantiæ vero documenta dedit [Zuinglius] luculentissima, quando nullis vel pontificum promissis, vel pontificiorum minis aut insidiis a proposito terreri potuit. Promissiones Pontificis liberalissimas fuisse, vel spem saltem non obscuram lautioris conditionis factam, probat Adriani VI. Breve, quod vocant, an. Chr. 1523. d. 23 Januarii ad Zuinglium scriptum. Archetypon in bibliotheca adhuc publica asservatur; eetypum ita sonat: “ Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem: Remittimus venerabilem fratrem, Ennium, episcopum Verulanum, Prælatum, domesticum nostrum et apostolicæ sedis nuntium, hominem prudentia et fide præstantem, ad istam invictam, nobisque et huic sanctæ sedi conjunctissimam nationem, ut de maximis rebus nos, eandem sedem, totamque christianam rempublicam concernentibus, cum illa* agat. Licet autem ei dederimus in mandatis, ut ea communiter cum omnibus et publice tractet; tamen cum de tua egregia virtute specialiter nobis sit cognitum, nosque devotionem tuam arctius amemus ac diligamus, ac peculiarem quandam in te fidem habeamus, mandavimus eidem episcopo, nuncio nostro, ut tibi separatim nostras literas redderet, nostramque erga te optimam voluntatem declararet. Hortamur itaque devotionem tuam in Domino, ut et illi ommem fidem habeas*; et quo mos animo ad honores tuos et commoda tendimus, eodem tu in nostris et dictæ sedis apostolicæ rebus procedas, de quo gratiam apud nos invenies non mediocrem. Datum Romæ, &c." Eadem epistola inserta est Trpoo-wTroypaq)ig Zuinglianæ, a Myconio editæ, et Epist. Zuing. et OEcolamp. præfixæ ; cui editor subjungit: “ Has literas propterea nolui nescires, ut constaret, si gratiam hominum quam gratiam Dei maluisset Zuinglius, quantusnam esse potuisset. Non enim ad hunc solum Papa scripserat, verum etiam ad eximium D. Franciscum Ziggium, ut sibi et sedi apostolicæ virum lucrifaceret. Dumque rogitarem a Francisco, quid pro illo pollicitus esset Papa, serio respondit, * Omnia certe præter sedem papalem'." Ipse etiam Zuinglius an. Chr. 1528. praeceptori suo, Thomæ Witenbachio, postquam dolorem suum expectorasset, quod præteritis aetatibus tempus suum non melioribus impendissent studiis, pauloque fusius suam de coena Domini mentem aperuisset; indicavit, “ Pontificem conatum esse se a proposito avocare, magnis oblatis pollicitationibus; se

[' Hottinger concernentem cum illo, Myconius concernentem cum illa. Ep.]
[* Hottinger habeatis, Myconius habeait. Ed.]

« PoprzedniaDalej »