Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hæe certitudo prædestinationis nostræ per Christum, et fixa sententia Domini, quia decrevit apud se quod nobis impertiret boni, aut a Christo alienatis nobis eveniret mali, (et sic quidem ut nulla de causa commutari queat quin quod* statuit fuit, et quod non sit statutum non fuit,) alienum videtur nonnullis a recepta doctrina et orthodoxorum scriptis, ut ferri non queat. Verum qui præjudicatam non asserunt sententiam, longe aliud percipient ex iis quæ dixero, non tam quidem e cerebro meo, quam ex sacratissimis scripturarum penetralibus et patrum voluminibus.

A patribus, quod illorum auctoritas plus apud nonnullos poterit quam Spiritus Sancti majestas in seripturis suis: Gregorius, immensa bona illa descripturus, quæ nobis Pater per Filium communicavit, et non poenitendo consilio suo et immutabili sententia prædestinavit, in hæc verba prorumpit: “ Nulla quæ in hoc mundo fiunt, absque omnipotentis Dei eonsilio veniunt: nam euneta Deus sequutura præsciens ante secula decrevit, qualiter per secula disponantur. Statutum quippe jam est homini, vel quantum hunc mundi prosperitas sequatur, vel quantum adversitas feriat ; ne electos ejus aut immoderata prosperitas elevet aut nimia adversitas gravet. Statutum quoque est, quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivat: nam etsi annos quindecim Ezechiæ regi ad vitam addidit omnipotens Deus, cum eum mori permisit, tunc eum præscivit esse moriturum. * * * Per prophetam Dominus dixit, quo tempore mori merebatur: per misericordiam vero illo eum tempore ad mortem distulit, quod ante secula ipse præscivit. Nec propheta ergo fallax, quia tempus innotuit quo mori merebatur ; nec divina statuta convulsa sunt, quia ut ex largitate Dei anni vitæ crescerent, hoc quoque ante secula præfixum fuit, atque spatium vitæ, quod inopinate foris est additum, sine augmento in præscientia fuit intus statutum. * * Potest hoe quoque juxta spiritum intelligi ; quia nonnunquam in virtutibus proficere conamur, et quædam dona percipimus, a quibusdam vero repulsi in imis jacemus. Nullus enim est, qui tantum virtutis apprehendat, quantum desiderat, quia omnipotens Deus, interiora discernens, ipsis spiritalibus profectibus modum ponit, ut ex hoc quod homo apprehendere conatur et

[ocr errors]

non valet, in illis se non elevet quae valet. Unde Paulus, in tertium coelum raptus, post revelationem non valebat esse tranquillus et intentatus”,” ne extolleretur. Rursus de eo disputans, quod nullus possit mori nisi eo ipso momento quo moritur, plura asserit in eandem sententiam, quae et utilia et jucunda sunt lectu, ego tamen tempori consulens singula praetereo. Alibi sic quoque generaliter: “Quicquid foris futurum est in opere, intus jam factum est in praedestinatione”.” Advertite per Deum quod dicit, ha c sic statuta esse ante secula, quae nobis distribuit per tempora; tum quid boni et mali sequeretur singulos, tum etiam quamdiu in hoc ergastulo corporis viveretur, et postremo quantos progressus in virtutibus faceremus, quia haec dividit singulis Spiritus prout vult. Ettalia nono sunt dona Dei et vocatio, ut eum dedisse aut non dedisse poeniteat: sed sic omnia moderatur pro prudentia sua tam bene, ut melius quicquam excogitari non queat, nec aliter fieri quan sit hodie debebat. Eadem sunt quae docet Evangelista, quamvis non eisdem verbis: Passer non cadit in terram, Soc. Capilli capitis vestri numerati. Conjicite curam vestram in illum, quoniam est illi cura de vobis. Haec de misericordia. Quae de induratione dici debeant aut possint, eo videntur esse duriora, quia non credimus ea quae devoluntate Dei diximus esse vera. Putamus hoc esse tyrannicum, si Deus quae velit faciat: si non omnibus aequaliter dona sua dispartiat, acceptorem personarum fore clamamus: si non futura merita vel bona vel mala respiciat, et ideo vel misereatur vel induret, injustum esse pronunciamus. Si quempiam rejiciat qui nihil mali sit commeritus, statim culpam omnem in Deum rejicimus, et auctorem flagitiorum nostrorum contendimus; et quia quod Dominus decrevit facimus, placemus nobis in nostris vitiis, et peccata recte facta dici volumus. Potius de tanta majestate sie cogitare fas est. Deus est: quicquid cogitat bonum est; quod facit justum est: sapientiae ejus non est numerus: nihil ergo cogitari melius poterat. Nos tanquam lutum sumus in illius manu: injustus esse non potest, si te matulam et vas in con

[ocr errors]

tumeliam fecerit, quia figulus est. Causam ne quæras eur sic te fecerit, sed admirare tantam prudentiam, cujus consilii rationem in faciendis rebus perspicere non potes. Potius deplora cæcitatem tuam, quod in tantis tenebris versaris, quam illius justitiam culpes, cujus splendorem intueri non potes. Desine humano judicio divina consilia metiri: potius te intra tuos limites contine, et ne causam perquiras quod ita te fecerit, sed illum cole qui te ita fecerit. Nihil tibi debet : age perinde gratias, si quid dederit ; et ne obmurmures, si non tantum quantum alii acceperis: respondet enim tibi, Amice, non facio tibi injuriam ; nihil tibi debui, ne succenseas ergo quod plus aliis quam tibi dederim. Estne oculus tuus malus, quod ego bonus sum ? et annon licebit mihi facere de meis quod coluero, et quibus libuerit impartire, et quibus visum fuerit subtrahere? Tu, homo, quis es qui respondeas Deo ? Disce loqui de Deo et sentire, quemadmodum ipse in scripturis suis per Spiritum suum loquitur: ne time ; si sic loquaris, non errabis, nisi novos loquendi modos tibi fingas. Sic dicit Dominus de seipso: quod tradit in reprobum sensum; excæcat cor populi ne intelligant, et aures aggravat ne audiant ; inducit in tentationes ; indurat Pharaonem ; odit Esau prius quam natus, et boni quicquam aut mali fecisset ; facit vasa quædam in contumeliam ; praecepit Semei maledictis proscindere et lapidibus impetere David; seducit prophetas, errare facit, indurat cor nostrum, ne timeamus illum ; immittit spiritum malum in Saul ; abstulit omnia bona Job ; voluit occidere filios Heli ; projicit a facie sua, et Spiritum Sanctum aufert, obliviscitur nostri ; non est malum in civitate quod non facit ; immittit spiritum mendacem in prophetas Achab ; præparat vasa iræ, scindit regnum Israel, et dat Jeroboam impio: mors et vita, bona et mala a Domino ; mittit operationem erroris, ut credant mendacio. Hæc et multa similia eisdem verbis de seipso pronunciat Dominus. Cur ergo timebimus sic de illo loqui, quemadmodum ipse nos docuit et loqui voluit? Stulta est prudentia, qua Domino placere studemus, cum tristitiam istarum rerum sæpe lenitate verbi mitigare velimus. Non opus habet prudentia nostra ad tollenda quæ nobis videntur esse injusta. Injustus es, si illud ei surripis quod ille sibi vindicat: non est tam otiosus aut invidus, ut velit uspiam deesse suis et gubernationem suarum rerum aliis concredere, Ne nega hæc esse vera, quia ratione non potes capere cur sint' vera: satis tibi sit quod hæc dixerit, et sua dici voluit. Nimis negligens suarum rerum esset, si hæc in suo regno sine se fieri permitteret: omnia non poterat, si hæc depellere non poterat et voluerit: imbecillis esset, si hæc invito illo fierent: sapientissimus non haberetur, si hæc futura ignoraret, sed fortuito aut in ignominiam Creatoris cederent. Sed qui excitavit Pharaonem ut in eo ostenderet potentiam suam, et potest et vult ex summis flagitiis nostris summam sibi comparare gloriam: et quæ a te percipi non possunt, cur fierent, ab illo cur fiant pervidentur clarissime. Proinde cum nullus voluntati ejus resistere queat, quæcunque fiunt, eo volente fiant est necesse: et cum omnia quæ vivunt, moventur, et sunt, ab eo vivunt, moventur, et sunt, et in eo, ab ulla actione ille abesse non potest, sed omnibus agendi vires subministrat. Plura possem et vellem, sed plura non vellet tempus.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

GRATIA et pax. Gratulatorias tuas literas cum primas tum postremas grato quo decuit animo accepi, et magnas ob illas ago gratias. Perge porro in bonis literis, et cursum quem cepisti perfice. Dominus novit, qui has tibi dedit, in quem usum tibi subserviet. Otium tibi suppetit, ut Latine et Graece ad me scribas. Negotia mea non saepe, in initiis terminorum (quos vocant jurisconsulti) praesertim, vix amicos salutare, aut de rebus gravioribus pro dignitate cogitare sinunt. Da igitur veniam, si non quae velles aut ego exoptem scribam: nam defatigatus ad hacc pauca accedo.

Quod Cicero' de Hercule Prodico scribit, hoc tibi jam ego sic venire ex literis sororis tua intelligo. Ille cum in viam voluptatis amoenam et virtutis asperam incidisset, qua potissimum ingrederetur, dubitavit: tu num in contemptae theologiae an in splendida jurisconsultorum scientiae scholam te tradas, ignoras. At bono sis animo: fidelem habes ducem et consultorem, qui ad exoptatum suum propositum te deducet. Si cui vestrum desit sapientia, inquit Jacobus, petat ab eo qui dat, et dabitur. In veteri lege de rebus dubiis consulebant Dominum per sacerdotem: is indutus Urim et Thummim, (gemmis in veste sacerdotali,) si resplenduerint, aggrediendum confidenter responsa ferebat. Sic tu, Andrea, avòpige prostratus coram Domino, pete dpxtepéa Xplotov nué repov, pulsa, quare; benignus est Dominus, dabit, aperiet, invenies. In qua parte splendescentem Christum et mentem tuam magis illustratam videris, in illam inclina; si perturbatam et dejectam senseris, devita: nam pacis et consolationis Deus noster auctor est.

At me vis aliquid dicere? Vis enim certe, et in talibus non libenter respondere soleo. Non is sum e cujus consilio pendeas, neque per quem in aliquid certum vitae genus te con

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »