Obrazy na stronie
PDF
ePub

16. [Blasphemia in spiritum sanctum.

Blasphemia in Spiritum Sanctum est, cum quis Verborum Dei manifestè perceptam veritatem, ex malitia et obfirmatione animi, convitiis insectatur, et hostiliter insequitur. Atque hujusmodi, quia maledicto sunt obnoxii, gravissimo sese ad- 5 stringunt sceleri. Unde peccati hoc genus Irremissibile à Domino appellatur, et affirmatur.]

17. De prædestinatione et electione.

Prædestinatio ad vitam est æternum Dei propositum, quo ante jacta mundi fundamenta suo consilio, nobis 10 quidem occulto, constanter decrevit eos quos * elegit ex hominum genere, à maledicto et exitio liberare, atque ut vasa in honorem efficta, per Christum ad æternam salutem adducere: unde qui tam præclaro Dei beneficio sunt donati, illi spiritu ejus opportuno tempore operante, 15 secundum propositum ejus vocantur: vocationi per gratiam parent: justificantur gratis: adoptantur in filios: unigeniti JESU CHRISTI imagini efficiuntur conformes: in bonis operibus sancte ambulant et demum ex Dei misericordia pertingunt ad sempiternam felicitatem.

20

Quemadmodum prædestinationis et electionis nostræ in Christo pia consideratio, dulcis, suavis, et ineffabilis consolationis plena est vere piis, et his qui sentiunt in se vim spiritus CHRISTI, facta carnis, et membra quæ adhuc sunt super terram mortificantem, animumque ad cœlestia 25 et superna rapientem, tum quia fidem nostram de æterna salute consequenda per Christum, plurimum stabilit atque confirmat, tum quia amorem nostrum in Deum vehementer accendit: Ita hominibus curiosis, carnalibus, et spiritu CHRISTI destitutis, ob oculos perpetuo versari præ-30 destinationis Dei sententiam, perniciosissimum est præcipitium, unde illos diabolus pertrudit vel in desperationem, vel in æque perniciosam impurissimæ vitæ securitatem. Deinde [licet prædestinationis decreta sunt nobis ignota,] pro

missiones [tamen] divinas sic amplecti oportet, ut nobis in sacris literis generaliter propositæ sunt: et Dei voluntas in nostris actionibus ea sequenda est, quam in Verbo Dei habemus diserte revelatam.

18.

Tantum in nomine Christi speranda est æterna salus.5 Sunt et illi anathematizandi qui dicere audent, unumquemque in lege aut secta quam profitetur esse servandum, modò juxta illam et lumen naturæ accurate vixerit : cum sacræ literæ tantum JESU CHRISTI nomen prædicent, in quo salvos fieri homines oporteat.

19. [Omnes obligantur ad moralia legis præcepta servanda.

10

Lex à Deo data per Mosen, licet quòad Cæremonias et ritus Christianos non astringat, neque civilia ejus præcepta in aliqua Repub. necessario recipi debeant, nihilominus ab obedientia mandatorum quæ Moralia vocantur, nullus quantumvis Chri- 15 stianus est solutus: quare illi non sunt audiendi, qui sacras literas tantum infirmis datas esse perhibent, et spiritum perpetuò jactant, à quo sibi quæ prædicant, suggeri asserunt, quanquam cum Sacris literis apertissime pugnent.]

20. De Ecclesia.

Ecclesia CHRISTI visibilis, est cœtus fidelium, in quo verbum Dei purum prædicatur, et Sacramenta quoad ea quæ necessario exiguntur, juxta Christi institutum recte administrantur.

20

Sicut erravit Ecclesia Hierosolymitana, Alexandrina, 25 et Antiochena, ita et erravit Ecclesia Romana, non solum quoad agenda et cæremoniarum ritus, verum in his etiam quæ credenda sunt.

21. De Ecclesiæ authoritate.

Ecclesiæ non licet quicquam instituere, quod verbo 30 Dei scripto adversetur: neque unum Scripturæ locum

sic exponere potest, ut alteri contradicat: quare licet Ecclesia sit divinorum librorum testis et conservatrix, attamen ut adversus eos nihil decernere, ita præter illos nihil credendum de necessitate salutis debet obtrudere.

5

22. De authoritate conciliorum generalium. Generalia Concilia sine jussu et voluntate Principum congregari non possunt: et ubi convenerint, quia ex hominibus constant qui non omnes spiritu et "verbis" Dei reguntur, et errare possunt et interdum errârunt, etiam in his quæ ad normam pietatis pertinent ideo 10 quæ ab illis constituuntur, ut ad salutem necessaria, neque robur habent neque authoritatem, nisi ostendi possunt è sacris literis esse desumpta.

23. De purgatorio.

"Scholasticorum" doctrina de Purgatorio, de Indul-15 gentiis, de veneratione et adoratione tum Imaginum tum reliquiarum, nec non de invocatione sanctorum, res est futilis, inaniter conficta, et nullis Scripturarum testimoniis innititur, immo verbo Dei [perniciose] contradicit.

24. Nemo in Ecclesia ministret nisi vocatus.

20

Non licet cuiquam sumere sibi munus publice prædicandi, aut administrandi Sacramenta in Ecclesia, nisi prius fuerit ad hæc obeunda legitime vocatus et missus. Atque illos legitime vocatos et missos existimare debemus, qui per homines, quibus potestas vocandi ministros 25 atque mittendi in vineam Domini publice concessa est in Ecclesia, cooptati fuerint et asciti in hoc opus.

25. Agendum est in ecclesia lingua quæ sit populo nota. "Decentissimum est et verbo Dei maxime congruit,

"ut nihil in Ecclesia publice legatur aut recitetur lingua

66

66

populo ignota, Idque Paulus fieri vetuit, nisi adesset qui interpretaretur."

26. De Sacramentis.

[Dominus noster Jesus CHRISTUS Sacramentis numero paucis- 5 simis, observatu facillimis, significatione præstantissimis, societatem novi populi colligavit, sicuti est Baptismus et Cœna Domini.]

Sacramenta non instituta sunt à Christo ut spectarentur aut circumferrentur, sed ut rite illis uteremur: et in his 10 duntaxat qui digne percipiunt, salutarem habent effectum, [idque non ex opere (ut quidam loquuntur) operato, quæ vox ut peregrina est et sacris literis ignota, sic parit sensum minime pium, sed admodum superstitiosum :] qui vero indigne percipiunt damnationem (ut inquit Paulus) sibi ipsis acquirunt.

[Sacramenta "per verbum Dei" instituta, non tantum sunt notæ professionis Christianorum, sed certa quædam potius testimonia et efficacia signa gratiæ atque bonæ in nos voluntatis Dei, per quæ invisibiliter ipse in nobis operatur, nostramque fidem in se non solum excitat, verum etiam confirmat.]

27. Ministrorum malitia non tollit efficatiam institutionum divinarum.

15

20

Quamvis in ecclesia visibili, bonis mali sint semper admixti, atque interdum ministerio verbi et sacramentorum administrationi præsint, tamen cum non suo sed 25 Christi nomine agant, ejusque mandato et authoritate ministrent, illorum ministerio uti licet, cum in verbo Dei audiendo, tum in Sacramentis percipiendis: neque per illorum malitiam effectus institutorum Christi tollitur, aut gratia donorum Dei minuitur quoad eos, qui fide et 30 ritè sibi oblata percipiunt, quæ propter institutionem CHRISTI et promissionem efficatia sunt, licet per malos administrentur.

Ad Ecclesiæ tamen disciplinam pertinet, ut in "eos"

inquiratur, accusenturque ab iis, qui eorum flagitia noverint, atque tandem justo convicti judicio, deponantur.

28. De Baptismo.

Baptismus, non est tantum signum professionis ac discriminis nota, qua Christiani à non Christianis discer-5 nuntur, sed etiam est signum regenerationis, per quod tanquam per instrumentum recte Baptismum suscipientes, Ecclesiæ inseruntur, promissiones de remissione peccatorum atque adoptione nostra in filios Dei per Spiritum Sanctum visibiliter obsignantur, fides confirmatur, et vi 10 divinæ invocationis, gratia augetur. "Mos Ecclesiæ baptizandi parvulos et laudandus est, et omnino in "Ecclesia retinendus."

66

29. De Coena Domini.

Coena Domini non est tantum signum mutuæ benevo-15 lentiæ Christianorum inter sese, verum potius est Sacramentum nostræ per mortem Christi redemptionis. Atque adeò ritè, dignè et cum fide sumentibus, panis quem frangimus est communicatio corporis Christi: similiter poculum benedictionis, est communicatio sanguinis CHRISTI.

Panis et vini transubstantiatio in Eucharistia, ex sacris literis probari non potest, sed apertis Scripturæ verbis adversatur *** et multarum superstitionum dedit occasionem.

20

[Quum naturæ humanæ veritas requirat, ut unius ejusdemque 25 hominis corpus in multis locis simul esse non posset, sed in uno aliquo et definito loco esse oporteat, idcirco CHRISTI corpus, in multis et diversis locis eodem tempore, præsens esse non potest. Et quoniam, ut tradunt Sacræ literæ, CHRISTUS in Cœlum fuit sublatus, et ibi usque ad finem seculi est permansurus, non 30 debet quisquam fidelium carnis ejus et sanguinis Realem et Corporalem (ut loquuntur) præsentiam in Eucharistia vel credere vel profiteri.]

« PoprzedniaDalej »