Obrazy na stronie
PDF
ePub

gukan.

eines nicht vsllig ausgebildeten dichtrischen Genies beurs theilen; und in dieser Rücksicht verdient es immer sehr viel Lob, wenn es gleich weit unter der Virgilischen Heneide ift. Sehr treffend wird der Charakter dieses Dichters vom Quintilian geschildert. Lucanus ardens 'et concitatus, et sententiis clarissiinus, et, ut dicain quod fentio, magis oratoribus quam poetis adnumerandus.“ Denn wirklich ges hören die häufig eingewebten Neden und Gespräche der han: delnden Personen, des Casar, Pompejus, Cato, Bru: tus, Afranius, Vultejus, der miarcia, Kornelia, u. a. m. und ihre Charakterisirungen, zu den vorzüglichsten

Schönheiten dieses Gedichts. Umständlicher hat es Herr - Hofr. !Mieusel in zwei gelehrten Abhandlungen de Lucani

Pharsalia ; Hal. 1769. 4. beurtheilt. S. auch Dusch’s Briefe %. Bild. des Geschm. B. V. S. 199 ff. = Um glücklichsten ist er in der Beschreibung der Verwirrungen in Xom bei der Ankunft Carar's, zu Ende des erften, und im Anfange des zweiten Buchs; der Seeschlacht zwischen beiden Pars theien, zu Ende des dritten; des Ungewitters, welches Cåsar erlitt, im fünften Buche: des, hier als Beispiel mitgetheilten, Abschiedes des pompejus von der Kornelia, u. r. f.

(Pharsal. L. VIII. v. 1 - 158.)

Iam fuper Herculeas fauces, nemorofaque Tempe,
Haemoniae deserta petens dispendia sylvae,
Cornipedem exhaustum cursu, stimulisque negan-

tem

Magnus agens, incerta fugae vestigia turbat,
Implicitasque errore vias. Pavet ille fragorem
Motorum ventis nemorum, comitumque fuorum,
Qui poft terga venit, trepidum, laterique timen.

tem
Exanimat. Quamvis fummo de culmine lapfus,
Nondum vile sui pretium fcit fanguinis esse,
Seque, memor fati, tantae mercedis habere
Credit adhuc jugulum, quantum pro Caefaris ipfe
Avulsa cervice daret. Deferta fequentem
Non patitur tutis fatum celare latebris

Clara

Luean.

Clara viri facies. Multi Pharfalica castra
Cum peterent, nondum fama prodente ruinas,
Occursu stupuere ducis, vertigine rerum
Attoniti: cladisque fuae vix ipfe fidelis
Auctor erat. Gravis est Magno, quicunque malo-

rum

Testis adeft. cunctis ignotus gentibus effe
Mallet, et obscuro tutus transire per orbem
Nomine: fed longi poenas Fortuna favoris
Exigit a mifero, quae tanto pondere famae
Res premit adversas, fatisque prioribus urget.
Nunc feftinatos nimium fibi sentit honores,
Actaque lauriferae damnat Syllana juventae.
Nunc et Corycias classes, et Pontica figna
Dejectum meminiffe piget. Sic longius aevum
Deftruit ingentes animos, et vita fuperftes
Imperio, nifi fumma dies cum fine bonorum
Adfuit, et celeri praevertit tristia leto,
Dedecori est fortuna prior. quisquamne fecundis
Tradere se fatis audet, nisi morte parata?
Littora contigerat, per quae Peneïus amnis
Emathia jam clade rubens exibat in aequor.
Inde ratis trepidum, ventis, et Auctibus impar,
Flumineis vix tuta vadis, evexit in altum;
Cujus adhuc remis quatitur Corcyra, finusque
Leucadii: Cilicum dominus, terraeque Liburnae,
Exiguam vector pavidus correplit in alnum.
Conscia curarum fecretae in littora Lesbi
Flectere vela jubes, qua tum tellure latebas,
Moestior, in mediis quam si, Cornelia, campis
Emathiae stares. tristes praelagia curas
Exagitant; trepida quatitur formidine fomnus,
Theffaliam nox omnis habet, tenebrisque remotis
Rupis in abruptae fcopulos extremaque currens
Littora, profpiciens fluctus, nutantia longe
Semper prima vides venientis vela carinae,
Quaerere nec quicquam de fato conjugis audes.
En ratis, ad vestros quae tendit carbala portus,
Quid ferat ignoras : fed nunc tibi fumma pavoris
Nuntius armorum triftis, rumorque finister,
Victus adeft conjux. quid perdis tempora luctus?

Cum

[merged small][ocr errors]

Cum poslis jam flere, times. Tunc puppe propin.

qua
Profiluit, crimenque deum crudele notavit,
Deformem pallore ducem, vultusque prementem
Canitie, atque atro squalentes pulvere veftes.
Obvia nox miserae coelum, lucemque tencbris
Abftulit, atque animanı clausit dolor: omnia ner-

vis
Membra relicta labant: riguerunt corda diuque
Spe mortis decepta jacet. jam fune ligato
Littoribus, lustrat vacuas Pompejus arenas.
Quem poftquam propius famulae videre fideles,
Non ultra gemitus tacitos inceffere fatum
Permisere libi, fruftraque attollere terra
Semianimem conantur herain: quam pectore Ma.

gnus
Ambit, et adstrictos refovet complexibus artus.
Coeperat in fummum revocato fanguine corpus
Pompeji fentire manus, moestamque mariti
Posle pati faciem: prohibet succumbere fatis
Magnus, et immodicos castigat voce dolores.
Nobile cur robur Fortunae vulnere primo,
Femina, tantorum titulis infignis avorum,
Frangis? Habes aditum mansurae in faecula famae.
Laudis in hoc sexu, non legum jura, nec arma, -
Unica materia est conjux miser. erige mentem,
Et tua cum fatis pietas decertet, et ipsum,
Quod fum viétus, ama; nunc sum tibi gloria major,
A me quod fasces, et quod pia turba Senatus,
Tantaque discellit regum manus: incipe magnum
Sola sequi. Deformis adhuc vivente marito,
Summus, et augeri vetitus dolor: ultima debet
Effe fides, lugere virum. tu nulla tulisti
Bello damna meo. vivit poft proelia Magnus,
Sed Fortuna perit: quod defles, illud amatti.

Vocibus his correpta viri, vix aegra levavit
Membra folo, tales gemitu rumpente querelas:
O utinam in thalamos invisi Caesaris issem
Infelix conjux, et nulli laeta marito !,
Bis nocui mundo: me pronuba duxit Erinnys,
Crasforumque umbrae, devotaque manibus illis

Allyrios

1

(

[ocr errors]

Lukan.

Affyrios in castra tuli civilia cafus:
Praecipitesque dedi populos, cunctosque fugavi
A causa meliore Deos, O maxime conjux,
Othalamis indigne meis, hoc juris habebat
In tantum fortuna caput! cur impia nupsi,
Si miferum factura fui? nunc accipe poenas,
Sed quas fponte luam. quo fit tibi mollius aequor,
Certa fides regum, totusque paratior orbis,
Sparge mari comitem mallem felicibus armis
Dependisse caput: nunc clades denique lustra
Magne, tuas, ubicunque jaces, civilibus armis
Noitros ulta toros, ades huc, atque exige poenas,
Julia, crudeles, placataque pellice caesa
Magno porce tuo. fic fata, iterumque refusa
Conjugis in gremium, cunétorum lumina folvit
In lacrimas. Duri Aectuntur pectora Magni,
Siccaque Thessaliae confudit lumina Lesbos
Tunc Mitylenaeum pleno jam littore vulgus
Affatur Magnum: Si maxima gloria nobis
Semper erit tanti pignus servasse mariti,
Tu quoque devotos sacro tibi foedere muros,
Oramus, fociosque lares dignare vel una
Nocte: tuum fac, Magne, locum, quem cuncta revi-

sant
Secula; quem veniens hospes Romanus adoret.
Nulla tibi fubeunda magis sunt moenia victo.
Omnia victoris possunt sperare favorem:
Haec jam crimen habent. quid, quod jacet insula

ponto,
ratibus? Procerum pars magna

coibit
Certa loci. noto reparandum eft littore fatum.
Accipe templorum cultus aurumque Deorum
Accipe: fi terris, fi puppibus ifta juventus
Aptior eft, tota, quantum valet, utere Lesbo.
(Accipe, ne Caesar rapiat, tu vietus habeto.)
Hoc folum crimen meritae bene detrahe terrae,
Ne noftram videare fidem felixque fecutus,
Et damnasse miser. tali pietate virorum
Laetus, in adverfis, et mundi nomine gaudens
Effe fidem, Nullum toto mihi, dixit, in orbe
Gratius esse folum, non parvo pignore vobis
Beisp. Sammi. 5. B. P

Oftendi.

Caelar eget

lukan.

1

Oftendi. tenuit noftros hac obfide Lesbos
Adfectus: hic facra domus, carique penates,
Hic mihi Roma fuit. non ulla in littora puppim
Ante dedi fugiens, faevi cum Caefaris iram
Iam fcirem meritam, fervata conjuge, Lesbon,
Non veritus tantam veniae committere vobis
Materiam. fed jam satis est fecifle nocentes :
Fata mihi totum mea sunt agitanda per orbem.
Heu nimium felix aeterno nomine Lesbos!.
Sive doces populos, Regesque admittere Magnum,
Seu praeftas mihi fola fidem. nam quaerere certum

eft
Fas quibus in terris, ubi fit fcelus. accipe, numen,
Si quod adhuc mecum est, votorum extrema meorum:
Da fimiles Lesbo populos, qui Marte fubactum
Non intrare fuos, infeíto Caesare, portus,
Non exire vetent. dixit, moeftamque carinae
Imposuit comitem. cunétos mutare putares
Tellurem, patriaeque folum ; fic littore toto
Plangitur, infestee tenduntur in aethera dextrae:
Pompejumque minus, cujus Fortuna dolorem
Moverat, ast-illam, quam toto tempore belli
Ut civem videre suam, discedere cernens
Ingemuit populus: quamvis fi caftra mariti
Victoris peterent;' ficcis dimittere matres
Iam poterant oculis : tanto devinxit amore
Hos pudor, hos probitas, castique modestia vultus,
Quod fubmiffa nimis, nulli gravis hospita turbae
Stantis adhuc fati vixit quafi conjuge victo.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »