Obrazy na stronie
PDF
ePub

de quibus etiam fiet Officium, ut dictum est supra §. III. num. 1. et §. XXII. num. 8.

15. Festa Duplicia, et supra, transferenda sunt eo ordine, quo venerunt Excipiuntur Festum Annuntiationis, et Festa duodecim Apostolorum, ac Festa Sanctorum Ordinis nostri (non autem Festa Translationis, vel Commemorationis eorum, aut Beatorum Ordinis nostri) quæ præponuntur in celebratione omnibus aliis Festivitatibus: sed Festum Annuntiationis præponitur Festis Apostolorum, et hæc præponuntur Festis Sanctorum Ordinis nostri. Similiter Festum Totum Duplex habens Octavam (uti Festum S. Joseph) debet transferri prius, quam alia Festa Tota Duplicia, quæ non habent Octavas præter Festa Apostolorum, quæ, licet Octavas non habeant, omnibus aliis præponuntur, ctiam Sanctis Ordinis nostri, ut dictum est. Festum Annuntiationis beatæ Mariæ occurrens Feria sexta in Parasceve, vel Sabbato Sancto, transferri debet una cum præcepto audiendi Missam, et vacandi ab operibus, ad Feriam secundam post Dominicam in Albis, quocumque alio Festo etiam impeditam; ita ut prædicto casu eveniente, cadem Feria secunda pro die propria, el fixa, memorato Festo Annuntiationis assignata perpetuo intelligatur: translatis tamen ad aliam diem non impeditam, juxta Rubricas, omnibus aliis Festis eadem Feria occurrentibus. Ex Decreto S. Congregationis die 11 Martii 1690 Quod non fit, si Festum Annuntiationis inciderit in aliam Feriam Hebdomadæ sanctæ, vel in die Paschæ. 11. Festa Simplicia transferenda sunt etiam eo ordine, quo venerunt: sed post Duplicia, et supra. Si tamen Festum Simplex nou sit ulterius transferibile (non enim potest transferri ultra quindecim dies) tunc transferatur

prius, quam Festum Duplex, et supra.

Festa Duplicia, et supra, non habent tempus determinatum suæ translationis : quia in nullo casu est omittendum hujusmodi Officium. Festum vero Simplex, sicut et trium Lecticnum transferri possunt per quindecim dies exclusive a die ipsorum, in aliquam Feriam vacantem quod si infra hos dies non sit aliqua Feria vacans, omittitur illo anno eorum Officium, et solum fit Memoria de illis; nisi in diebus, in quibus etiam Memoria omittitur, exceptis supra in suis peculiaribus vel titulis.

16. Vocatur Feria Vacans non impedita, in quam transferri possunt Festa illa, in qua nou fit Officium de die Octava Simplici, aut de Festo Simplici, et supra; vel quæ non est destinata pro legenda Homilia, vel recitanda Historia Dominicali. In casu namque illo, quo transferetur Festum Duplex, aut majus (exceptis, quæ præponenda sunt, in celebratione, aliis Festivitatibus, de quibus dictum est supra num. 13) imo etiam, et Festum Simplex, in Feriam destinatam pro legenda Historia, vel Homilia Dominicali; prorogabitur ulterius translatio hujusmodi Festorum: Homilia vero, vel Historia Dominicalis, illa ipsa die recitabitur. Quod de Festo Simplici intelligendum est, si hujusmodi Festum ulterius transferri potest, infra tempus supra assignatum suæ translationis: si tamen non sit ulterius transferibile, fiat Officium de Festo Simplici; et Homilia, vel Historia Dominicalis vel ulterius transferatur, vel plane omittatur : sicut similiter Homilia Rogationum, Quatuor Temporum, et vigilia alicujus Sancti omittuntur, si in eam transferantur Festa, etiam Simplicia, dummodo hæc ulterius transferri non possint, ut de Homilia vigiliæ dicetur in

fra §. XXXV. num. 2. A proprio autem die Festum Simplex nullatenus transferri potest, solum ob Homiliam, vel Historiam Dominicalem recitandam.

17. De duabus Homiliis eadem die occurrentibus, dictum est S. VI. num. 7.

S. XXV.

De Concomitantia Festivitatum. 1. ONCOMITARI dicuntur Festi

Cvitates, cum una post aliam immediate celebratur, et præce dens Festum in secundis Vesperis, cum sequenti Festo, in primis Vesperis concurrit.

2. Si Festum minoris solem

nitatis, ante, vel post Festum majoris solemnitatis occurrerit; Festum majus duas integras Vesperas habebit, et de minori tantum fiet Memoria.

5. Si Festum Totum Duplex post aliud ejusdem qualitatis celebrari contigerit; imo si tria, vel plura Festa Tota Duplicia in celebratione sibi succedant : primum duas integras Vesperas habebit, secundum vero solam Memoriam in primis Vesperis: et sic de reliquis, quotquot successive celebranda venerint; ita tamen, quod quodlibet Festum Totum Duplex debet ad minus unas integras Vesperas habere. Excipitur festum Patrocinii S.Joseph, si celebretur propria die; nam tunc semper carebit secundis Vesperis, quamvis contingat carere primis, ne primis privetur festum S. Petri M. ex decreto Pii VII anni 1809.

4. Excipiuntur Festa Epiphaniæ, Ascensionis, Trinitatis, Corporis Christi, Purificationis, Assumptionis, et Rosarii Beatæ Mariæ; tum et beati Dominici P. N. et omnium Sanctorum ; item Patroni principalis loci de præcepto, Dedicationis Ecclesiæ, et Sancti Tituli principalis Ecclesiæ nostræ : quæ omnia Festa semper habebunt duas integras

Vesperas, sive ante, sive post quæcumque Festa ordinaria, etiam Ordinis nostri, celebrentur, et etiamsi secundo, aut tertio loco eveniant. Quare quando Festum Rosarii beatæ Mariæ celebratur immediate post Festum S. Hieronymi, habebit Festum S. Hieronymi primas Vesperas, cum Memoria S. Michaelis, et Festum Rosarii, licet tertio loco celebretur, habebit duas in casibus similibus, ut quodintegras Vesperas. Et idem fiat libet Totum Duplex habeat ad minus semel integras Vesperas, et Festum ex supra exceptis habeat duas integras.

5. Similiter Festa duodecim

Apostolorum, Sanctorum Ordinis nostri (non autem Translationis, et Commemorationis eo

Fum,

aut Beatorum Ordinis nostri) sive evenerint ante, sive post quodlibet aliud Festum Totum Duplex ordinarium, quod invenitur in Kalendario, habebunt duas integras Vesperas, et prioris Festi in secundis ejus Vesperis, aut subsequentis in primis, solum fiet Memoria. Inde Festa SS. Fabiani, et Sebastiani Martyrum; S. Agnetis Virginis, et Martyris; et sancti Vincentii Levitæ, et Martyris ; in celebratione immediate sibi succedentia, unumquodque illorum primas Vesperas integras habebit propter Festum S. Raymundi eis succedens, quod duas integras habebit.

6. Excipiuntur Festa Sanctorum Ordinis nostri, evenerint ante, vel post quodlibet Festum Apostolorum, quæ vel primis, vel secundis Vesperis carebunt, ut Festum Apostolorum duas integras habeat: sic contingit in Festis S. Petri Martyris, et S. Catharina Senensis, et Apostolorum Philippi, et Jacobi, sibi immediate succedentibus. Idem dicendum, si Festa Apostolorum, vel Sanctorum Ordinis nostri evenerint ante, vel post

aliquod Festum ex supra exceptis numer. 4. ut cum Festum S. Catharina Senensis celebrabitur immediate post Festum sanctissimæ Trinitatis; vel cum Festum Apostolorum Philippi, et Jacobi, aut Festum Sancti Antonini inciderint ante, vel post Festum Ascensionis : in quibus, et in aliis similibus casibus Festa Apostolorum, vel Sanctorum Ordinis primis, vel secundis Vesperis carebunt.

7. Si Festum Sancti Ordinis nostri post aliud ejusdem Ordinis occurrerit, servetur Regula generalis de duobus Festis Totis Duplicibus inter se concurrentibus. Excipiuntur Festa Translationis, vel Commemorationis eorumdem, quæ in concomitantia aliorum Festorum Sanctorum Ordinis, vel primis, vel secundis Vesperis carebunt.

8. Omnia Festa beatæ Mariæ, quæ sub ritu Totius Duplicis celebrabuntur, habebunt semper duas integras Vesperas, in concurrentia cujuscumque Festi Sanctorum, etiam Ordinis nostri. Excipitur Festum Nominis beatæ Mariæ, quando occurrerit celebrandum ante, vel post Festum Exaltationis sanctæ Crucis: quia tunc Festum Nominis B. Mariæ primis, vel secundis Vesperis carebit. Excipiuntur etiam Festa beatæ Mariæ de Monte Carmelo, et beatæ Mariæ de Mercede, si occurrerint cum Festis Apostolorum, aut Sanctorum Ordinis nostri. Aliæ autem exceptiones notabuntur in titulis de Festivitatibus extraordinariis.

9. Si Festum Duplex, aut Totum Duplex immediate succedat post Octavam diem Octavarum solemnissimarum, in primis Ves peris solam Memoriam habebit sine ulla alia solemnitate in choro. Exceptis Festis Annuntia tionis, et Visitationis beatæ Virginis; Apostolorum Philippi, et Jacobi; et Apostolorum Petri, et Pauli; Sanctorum Ordinis

nostri (non autem Beatorum Ordinis nostri) et sancti Joannis Baptistæ; item S. Patroni principalis loci de præcepto: Dedicationis Ecclesiæ ; et Sancti Tituli principalis Ecclesiæ nostræ : quæ Festa habebunt primas Vesperas integras cum memoria Oc. tavæ. Inde etiam quando post Octavam diem Octavarum Solemnissimarum immediate celebratur de Festo Toto Duplici non excepto, et post illud debeat fieri de Festo ex supra exceptis, tunc primum succedens Octavæ habebit primas Vesperas integras cum Memoria Octavæ, ut Festum postea subsequens habeat primas Vesperas integras, uti illas haberet, si immediate post Octavam celebraretur.

10. Si Festum Duplex post aliud Duplex evenerit, et primum non habuit primas Vesperas impeditas, in secundis Psalmi, et Antiphona erunt primi Festi, et incipiet Officium secundi Duplicis a Capitulo cum Memoria primi: si tamen secundum similiter secundas suas Vesperas impeditas non habeat. Idem fiet, cum primum habuit primas Vesperas impeditas, et sequens habiturum est secundas a majori solemnitate etiam impeditas. Quod si primum Festum Duplex habuit impeditas primas Vesperas, et sequens non habet impeditas secundas; primo Duplici debentur secundæ Vesperæ cum Memoria secundi, cujus postea suo die secundæ Vesperæ integræ erunt. Et similiter, si primum Duplex non habuit primas Vesperas impeditas, et sequens secundas impeditas habuerit; primum Duplex solum habebit memoriam in secundis Vesperis, quæ erunt integræ sequentis Duplicis; licet Psalmi erunt de primo Duplici, juxta Rubricam $. XV. num. 1. In concurrentia lamen trium, vel plurium Festorum Duplicium immediate sibi succedentium, servetur quan

tum fieri potest, ut primum Duplex utrasque Vesperas integras habeat; de reliquis vero disponatur secundum modum superius præscriptum in hoc num.

11. Si Festum Duplex inter duo Festa Tota Duplicia venerit, in utrisque Vesperis solam Memoriam habebit. Idem sentiendum de Festo Simplici incidente inter duo Festa Duplicia (extra tamen Octavas Solemnes, juxta infra dicenda n. 13.) et Tota Duplicia.

12. Si Festum Duplex, vel majus in quocumque Sabbato celebretur, integras Vesperas habebit in ipso Sabbato, cum memoria Dominicæ, etiamsi Dominica non sit habitura secundas Vesperas. Si vero Festum Duplex Dominicæ successerit, Officium Duplicis incipiet a Capitulo : et cum illud Duplex non haberet primas Vesperas integras, si occurrat aliud Duplex subsequens non habens secundas Vesperas impeditas, tunc præcedens habebit secundas Vesperas integras cum Memoria sequentis: si tamen hoc habuerit secundas Vesperas impeditas, ejus Officium in primis Vesperis incipiet a Capitulo. Quomodo autem Festa Duplicia celebranda sint in Octavis Solemnibus, dictum est supra §. XXII. n. 9.

15. Si Festum Duplex post Festum Simplex, vel infra Octavam, aut post Octavam diem Octavarum Simplicium evenerit: in primis Vesperis Psalmi erunt de Festo, vel Octava Simplici; Antiphona, Capitulum, et quæ sequuntur, erunt de Festo Duplici. Si vero successerit Festo, vel diei Octava Simplici, de quibus celebratum fuerit in l'ominica, vel infra Octavas Solemnes, tunc Officium Duplicis subsequentis incipiet a Capitulo; Psalmi vero, et Antiphona erunt Festi, vel Octave Simplicis, ut dictum est supra §. III. n. 2. et S. XXII. n. 9.

14. Si Festum Simplex post aliud Simplex occurrerit, idem ordo per omnia servetur, qui pro Duplicibus est notatus supra n. 10. idemque cum proportione servetur, si Festum Simplex antecedat, vel sequatur diem Octave Simplicis, in Vesperis, in quibus se contingunt Festum, et dies Octava Simplex.

15. Cum Festum Simplex celebratur in Sabbato, in secundis Vesperis incipiet Officium Dominica a Capitulo, Psalmi vero, et Antiphona erunt Festi Simplicis. Quod si habuerit primas Vesperas Feria sexta impeditas, in Sabbato habebit secundas integras, cum Memoria Dominice. Si tamen Responsorium Historiæ fuerit dicendum, tunc Psalmi, et Antiphona erunt Festi Simplicis, Capitulum vero, et reliqua erunt de Dominica. Si tandem Officio Dominicæ successerit Festum Simplex, in primis Vesperis solam Memoriam habebit.

S. XXVI.

De Festivitatibus extraordi-
nariis.

ESTIVITATES extraordinariæ vocantur, quæ non inveniuntur notatæ in nostro Kalendario, sed in aliquibus regnis, provinciis, civitatibus, seu oppidis, ex sanctæ Sedis privilegio, et approbata consuetudine solemniter celebrantur. Hujusmodi sunt Festum Sancti Patroni principalis; Festum Dedicationis Ecclesiæ; Festum Sancti Tituli principalis Ecclesiæ ; et Festum Sancti, cujus Corpus, vel insignes Reliquiæ asservantur in Ecclesiis nostris. Necnon aliæ Festivitates, quæ solemniter solent celebrari.

[blocks in formation]

:

sed sine Octava. Et celebrandum est suo die, nisi occurrerit Dominica prima Adventus, Feria quarta Cinerum, Dominica prima, seu quinta Quadragesimæ, Dominica in Ramis Palmarum, et usque ad Dominicam in Albis inclusive In Vigilia Nativitatis Domini, in Circumcisione, in die Octava Epiphaniæ, in Ascensione, a Vigilia Pentecostes usque ad Festum sanctissimæ Trinitatis inclusive, et in die Corporis Christi in Festo Assumptionis beatæ Mariæ, et in Festo omnium Sanctorum. Tunc enim transferatur Festum Sancti Patroni Principalis de præcepto juxta consuetudinem Ecclesiæ Matricis, cui in hujus Festivi

tatis celebratione debent Ecclesiæ nostræ conformari.

2. Si Festum Sancti Patroni Principalis de præcepto occurrerit Dominica prima Octobris, fiat Officium de Sancto Patrono, et Festum Rosarii beatæ Virginis cum sua Octava transferatur in proxime vacantem Feriam, sed quoad Officium tantum ; non vero quoad Solemnitatem Processionis, quæ tali die a Confratribus sanctissimi Rosarii pu

blice fieri consuevit. Si vero prænominatum Festum Patroni in die S. P. N. Dominici occurrerit, transferatur Festum Patroni.

3. Si Festum Patroni Principalis de præcepto celebretur ante, vel post Festa Apostolorum, Sanctorum Ordinis nostri, vel Dedicationis Ecclesiæ; habebit duas Vesperas integras, et Festa prædicta semel integras. Si vero eadem die evenerit, transferenda sunt Festa Dedicationis Ecclesiæ, Apostolorum et Sanctorum Ordinis nostri. Si autem concurrat cum Festivitatibus beatæ Virginis, aut aliis majoribus (ut sunt designatæ supra S. XXV. n. 4. pro duabus integris Vesperis habendis) servandus est mos Matricis Éccle

sia, tam in translatione, quam in concomitantia.

4. Quæ Rubricæ pariter observanda sunt in Festo Patroni Regni, aut Provinciæ, vel Civitatis dummodo Patroni Principales sint, et de præcepto ; necnon juxta Sedis Apostolicæ Decreta nominati, et instituti. De occursu vero, seu concursu Patroni Principalis Regni cum Patrono Principali Provinciæ, vel Civitatis, nihil statui potest; observetur tamen consuetudo Ecclesiæ Matricis.

5. Festum vero Patroni minus principalis, sive fuerit de præcepto, sive non, et alias celebratur ab omnibus, qui ad Horas Canonicas tenentur in illo loco, cujus est Patronus ; debet etiam a nobis celebrari ex generali concessione Apostolica, de qua infra S. XXXI. sub eo tamen ritu, qui dicto §. designatur.

6. De concursu vero cum aliis Festivitatibus observetur mos Ecclesiæ Matricis : nisi forte ob peculiarem Festivitatem illius Ecclesiæ propriam, debeat Festum Patroni non principalis Officium de Sancto Patrono transferri: nam tunc debet fieri proprio die. Si in die Sanctorum Ordinis nostri, occurrerit Festum Sancti Patroni minus principalis, si sit de præcepto, transferatur Festum Sancti Ordinis nostri; secus vero, si de præcepto non fuerit.

S. XXVIII.

De Festo Dedicationis Ecclesia
1.
TBI Ecclesiæ nostræ sunt

Uc
consecratæ, singulis annis
in Anniversario fiat Officium,
sicut in Toto Duplici et Octava
celebretur ad instar Octavarum
Simplicium ; præterquam in Ad-
ventu, et deinceps usque ad
Octavas Epiphaniæ, et in Sep-
tuagesima, et deinceps usque
ad Octavas Paschæ, et in diebus
Rogationum, et deinceps usque

« PoprzedniaDalej »