Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

P. J. HANICO, SUMMI PONTIFICIS, S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA
FIDE ET ARCHIEP, MECHL. TYPOGRAPHUS.

M D. CGC. L

TAN

V

CLEMENS PAPA XII.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

XPONI Nobis nuper fecit dilectus filius Thomas Ripoll Magister E Generalis totius Ordinis Fratrum Prædicatorum, quod alias emanarunt a felicis recordationis Innocentio Papa XI, Prædecessore nostro ad instantiam tunc in humanis agentis Antonini Cloche ejusdem Ordinis, dum viveret, Magistri itidem Generalis, litteræ in simili forma Brevis, tenoris, qui sequitur, videlicet: Innocentius PP. XI. Ad perpetuam rei memoriam. Cum, sicut dilectus filius Antoninus Cloche Magister Generalis Ordinis Prædicatorum Nobis nuper exponi fecit ipse Missale, Breviarium, Diurnum, Martyrologium, Rubricarium, Processionale, Psalterium, Officium beatæ Mariæ Virginis, Kalendarium perpetuum, et reliquos Libros Chorales, quibus personæ utriusque sexus dicti Ordinis utuntur, in alma Urbe nostra, prævia debita approbatione, propediem typis mandare intendat vereatur autem, ne alii eosdem libros postea, nec ea, qua decet sedulitate, et castigatione edi curent; Nobis propterea Lumiliter supplicari fecit, quatenus in præmissis opportune providere, et ut infra indulgere, de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur specialem ipsi Antonino Magistro Generali gratiam facere volentes, eumque a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et pœnis, a jure, vel ab homine, quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum præsentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati: Universis, et singulis utriusque sexus Christifidelibus, præsertim vero typographis, librorum impressoribus, et bibliopolis ubilibet existentibus, sub excommunicationis latæ sententiæ, in nostra vero temporali ditione commorantibus etiam quingentorum ducatorum aurí de Camera, ac amissionis typorum, et librorum omnium eidem Cameræ applicandorum absque aliqua declaratione incurrendis, et exigendis pœnis, interdicimus, et inhibemus, ne Missale, Breviarium, Diurnum, Martyrologium, Rubricarium, Processionale, Psalterium, Officium beatæ Mariæ Virginis, Kalendarium perpetuum, aliosque Libros Chorales præfatos, vel eorum aliquos, aliquamve partem, posthac in perpetuum absque expressa, et in scriptis accepta dicti Antonini moderni, et pro tempore existentis Magistri Generalis dicti Ordinis facultate, cujus exemplum in principio, vel fine cujusque librorum hujusmodi impressum una cum præsentibus nostris Litteris semper addendum erit, imprimere, aut ab aliis impressa vendere, seu venalia habere, vel proponere quovis modo audeant, vel præsumant. Mandantes universis, et singulis Venerabilibus Fratribus, Archiepiscopis, Episcopis, et altis locorum Ordinariis, eorumque Vicariis in spiritualibus generalibus, seu Officialibus, ac in Statu nostro ecclesiastico Legatis, Vice-Legatis, Gubernatoribus, Potestatibus, et aliis Officialibus, calerisque, ad quos quomodolibet spectat, et spectare poterit,

« PoprzedniaDalej »