Obrazy na stronie
PDF
ePub

Find 525 A.D.

ANICII MANLII SEVERINI BOETII

COMMENTARII

IN LIBRUM ARISTOTELIS

ΠΕΡΙ ΕΡΜΗΝΕΙΑΣ

RECENSUIT

CAROLUS MEISER.

PARS PRIOR

VERSIONEM CONTINUAM ET PRIMAM EDITIONEM CONTINENS.

E

LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLXXVII.

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

!

Quinquaginta sunt hodie anni, ex quo Tu, egregie Aristotelis interpres, summos in philosophia honores adeptus es: hoc tam longo spatio nec ipse Aristoteli Tuo operam navare desiisti et alios ad studium summi philosophi excitasti. me vero cum et philosophiae amore imbutum et artis criticae studiosum videres, abhinc nonnullos annos monuisti, ut Boetii in libros Aristotelis commentarios, qui per trecentos iam annos neglecti iacerent, quoad possem in integrum restituere conarer. nec dubitavi opus laboris ac taedii plenum aggredi et in eum scriptorem operam ac tempus impendere, qui ut quondam nimis celebratus ita nunc nimis contemptus esse videatur. nam quamvis multis rebus sit vituperandus et prolixitate sua fastidiosissimus, tamen vel ideo non spernendus est, quod, ut Martiani Rotae verbis utar, cum barbaros armis ab Italia prohibere consul non posset, barbariem ab Europa disciplinis eiicere doctus non dubitavit'. et profecto hodie quoque hic vir singularis admiratione dignus est: ultimus omnium, ut ait idem ille Martianus, qui ex antiquis Romanis aliquid literarum monumentis consecrarint, primus omnium, qui Aristotelicam disciplinam latinis literis illustrare coeperint, tantae apud posteros auctoritatis, ut ab eius sententiis nulla ferme. sit provocatio.' nec piget me laboris suscepti: nam ita veterum codicum auxilio maculis purgatus Boetii

243062

« PoprzedniaDalej »