Obrazy na stronie
PDF
ePub

IN

SCRIPTURAM SACRAM

R. P. CORNELII A LAPIDE,

E SOCIETATE JESU,

SAN CTR SORIPTURÆ OLIM LOVANII, POSTEA ROMÆ PROFESSORIS,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][ocr errors][merged small]

L313c 1866 vil

REVERENDISSIMO AC ILLUSTRISSIMO

DOMINO

HENR. FRANC. VANDER BURCH,

ARCHIEPISCOPO ET DUCI CAMERACENSI,

S. R. I. PRINCIPI, COMITI CAMERACESII.

o

Opportune, Deo ita disponente, accidit, Ilustrissime Domine, ut quo tempore Archiepiscopus, et S. R. Imperii princeps Cameraci inauguraris, Moses hic mcus tibi a primo sui conceptu destinatus, multisque nominibus debitus, in lucem ederetur.

Sciunt omnes quam arcta inter nos a multis annis fuerit animorum conjunctio, quam naturæ et affectionum, ac studiorum similium sympathia conciliavit, familiaritas auxit, Dci gratia in simili pene vitæ utriusque instituto firmavit, et perfecit. Quocirca Mechliniam a te ad Metropolitanam Ecclesiam, cui Decanus præsidebas, tanquam pænitentiarius solemnioribus anni festis evocatus per multos annos tuo semper hospitio et convictu familiariter et liberaliter sum usus, donec Societas nostra in ea urbe et Novitiatum et Collegium collocavit. Verum quod dixit S. Joannes Baptista de Christo : «Illum oportet crescere, me autem minui,» boc ego

de tua Illustrissima D. et me ab olim, esto non sim vates, præsagii; quod omnes evenisse reipsa cernimus, et gratulamur.

Cui vero aptius Moses hic conveniat quam Illustrissima D. T. qui Dei populo præes ut Dux Ecclesiasticus simul et sæcularis, ut Antistes simul et Princeps; pariter ac Moses qui llebræo- Pontifex. rum Ecclesiam æque ac Rempublicam formavit, rexit, direxit, atque ex Ægypto per avia deserta, perque innumeros hostes, incolumes imo victores ad terram promissam deduxit. Ecclesiam enim cæremonialibus, Rempublicam judicialibus, utramque moralibus decalogi præceptis a Deo acceptis instituit et gubernavit. In Mose ergo æque ac in Melchisedech, Abraham, Isaac, Jacob, aliisque priscis patribus utraque summa potestas, nimirum principalus et sacerdotii conjuncta stetit, ut quasi Princeps civilia, quasi sacerdos, Pontisex, et hicrarcha sacra administraret; donec alterum, nimirum sacerdotium in fratrem Aaronem transtulit, eumque Pontificem consecravit. Quocirca Moses pastor fuit, primo ovium, deinde hominum, quos virga sua pastorali tot miraculorum operatrice, et a Pharaone vindicavit, et sanctissimis legibus utriusque fori moderatus est; non minus enim Rex et Princeps quam sacerdos et Pontifex pastor sit oportet, instar Mosis : qua de causa prudenter Ilomerus Aga

Moses dux

S. Basi

lics

Christia

Dus.

Mosis et
Basilii

memnonem regem vocat Totueva Lawr, pastorem populorum , quod eos, ut pastor oves, non deglubere, sed pasccre debcat.

Ergo, Illustrissime Domine, nobis Moses Belgicus esto, et Mosen hunc nostrum inspice, ac, uti facis, moribus magis magisque exprime; ita populum Dei non in terram Chananæorum Judæis promissam, sed in terram viventium et in cælis triumphantium deduces, imo perduces, quod Moses faccre non potuit.

Fuit S. Basilius sui ævi Moses, inquit illi compar B. Gregorius Nazianzenus, orat. De Laud. Moses S. Basilii, et a Mose Mosen agere didicit. Fatetur id ipsemet S. Basilius, epist. 146 ad Liba

nium Sophistam : « Nos quidem, inquit, o præclare vir, cum Mose et Elia, similibusque beatis viris versamur, qui nobis barbarica voce doctrinam suam tradunt, et nos, quæ ab illis audivimus, loquimur sensu quidem vera, verbis autem rudia. » Quam Mosen triverit S. Basilius, docent vel soli libri Hexameron, quos ipse in Genesim Mosis ita elucubravit, ut eos transtulerit S. Ambrosius, atque non tam suum quam S. Basilii fætum latinis auribus dederit in tract. De Opere sex dierum.

Testatur Ruffinus S. Basilium cum S. Gregorio Nazianzeno postquam Athenis eloquentiæ et studium. philosophiæ studuissent, ipsos tredecim annos Mosi cf sacris Litteris volvendis et meditandis

opcram dedisse. Norunt omnes quam impense, Illustrissime Domine, Mose et Sacra Scriptura delecteris, quam studiose, cum per occupationes licet, eam legere, volvere et perscrutari soleas : meministi quam multus de ea inter nos in mensa, cum tuo uterer hospitio, consueverit esse sermo : meministi nos uno prandio decem aut duodecim capita Geneseos lectitasse : atque plurimas tum difficiles circa ea quæstiones mihi proposuisti, quas ego ex tempore quantum ferebat memoria, resolvi : verum illas in hoc opere ab ovo et longo examine ac continuo

filo diductas, explicatas et pertractatas videbis. Prosapia Fuit Moses nobili Patriarcharum stirpe prognatus, et Abrahæ abnepos. Abraham enim

genuit Isaac, hic Jacob, hic Levi, hic Caath, hic Amram, hic Mosen.

Fuit et S. Basilius oriundus parentibus tam pietate quam genere illustribus, Basilio et Emmelia, quæ et filium in eremum secedentem secuta est. Tuam prosapiam, Illustrissime Domine, virtute non minus , quam sanguine conspicuam tui cives suspiciunt. Avum habuisti Præsidem Concilii Flandriæ, qui eo honore magna sua laude, et Reipublicæ gratulatione perfunctus est. Parens summi judicii, et dexteritatis vir Præses fuit primum magni Parlamenti Mechliniensis, deinde Concilii privati, qui in fide sui Principis in miris et magnis hisce Belgii fluctibus et turbinibus stetit immotus et inconcussus, eamque ob causam Regi Catholico Philippo II, gloriosæ memoriæ, extitit charissimus. Atque maximis hisce honoribus et officiis plurimis annis perfunctus, quibus ingentes opes congerere potuisset , rem tamen familiarem non auxit, semper in bonum publicum intentus, ut sua privata negligere videretur.

Idem præstitit inclytus ille Angliæ Cancellarius et martyr B. Thomas Morus, qui in Repumas Sta- blica quinquaginta annos versatus summosque gerens magistratus, annuum tamen censum Vita Mo- non auxit ad septuaginta aureos. Quinimo parens tuus res suas imminuit, et gravia fortunacap. viii. rum damna subiit, eo quod in obsequio Principis sui fidelis et firmus consisteret. Anno enim

1572, hærcticis ex improviso Mechliniam occupantibus, in carcerem infamem conjectus est, et multis molestiis affectus, gravem quoque fortunarum jacturam pertulit: et nisi subito Dux Albanus cum exercitu supervenisset, jam erat morti destinatus. Anno vero 1580, cum eadem urbs iterum ab hæreticis occupata fuisset , domus ejus rursus spoliata , omnisque supellex

et nobiLitas.

Testis est Tho.

« PoprzedniaDalej »