Obrazy na stronie
PDF
ePub

tur. Nos tamen de tellure tantum agimus. Cæterum, imago illa nil triste repræsentat, sed potius magnificum quoddam, nec lætitiæ minus quam majestatis plenum spectaculum. Innocens enim incendium illud erat, quod non modo nil damni afferebat, sed et aquam et alia futuris viventibus utilia aut necessaria progignebat.

Ait nec semel S. Ephrem (1), potuisse Deum stirpes non solum creare, sed etiam facere ut crescerent et fructificarent sine aqua; verum, quoniam terræ fœcunditatem aquæ committere decreverat, ideo, inquit, voluit ut aquæ etiam ad primam earum formationem, uti et lux, cooperarentur; ideo et aquas et lucem ante plantas herbasque produxit. Ita dicere nobis licebit, potuisse Deum ab initio aquam creare; verum quoniam statuerat eam non aliter sæculorum decursu progignendam esse, nisi ex suorum copulatione elementorum, ita hæc præexistere voluit et prima aquæ proprie dicta formationi inservire. Quod pariter et de aliis mixtis inorganicis dicere possumus; imo magis de his quam de plantis, quæ sola aqua et luce sine præexistente semine non fiunt.

Quibusdam dicentibus, primam « lucem fuisse quamdam nubem lucidam, quæ postmodum facto sole, in materiam præjacentem rediit,» opponit S. Thomas : « Scriptura in principio Genesis commemorat institutionem naturæ quæ postmodum perseverat: unde non debet dici quod aliquid tunc factum fuerit, quod postmodum esse desierit (2). » Id nostræ explicationi opponi posse videtur. Sed facilis responsio esset, si quis istud opponeret. Nos enim substantiam nullam dicimus primo die factam, quæ postea desierit. Tantum in nostra sententia Dei lex de luce a chymicis combinationibus producenda, eo tempore, ut ita dicam, promulgata fuit; quæ lex perseverat adhuc, ejusque vi semper progignitur lux. Præterea valde probabiliter lux in prima illa periodo non in tellure modo, sed et in sole accensa est, fortasse et in stellis fixis, et in his perseverat. E vero substantiæ quas tunc ex illa luce sive igne factas arbitramur, ut puta, aqua et terræ, nequaquam postmodum esse desierunt.

XXXV. Vidit Deus lucem quod esset bona. Bona certe et pulchra est lux (bonum et pulchrum significat hebraice 10); at sensus hujus sententiæ melius, ni fallor, percipitur, si juxta expositam doctrinam, lux illa consideratur ut quæ tot nobis utilia, aquam præsertim, generavit. At laudem hanc cum et luci et suis aliis operibus tribuerit Deus, vers, 10, 12, 18, 21, 25, non illam tamen traditur toti corporea substantiæ, quum eam in principio ex nihilo produxit, tribuisse. Cur hoc? Respondet Mazzocchius (3) : « Id quia Ipse per se

(1) In Genes., lib. I, cap. I.

(2) I part., Quæst. LXVII, art. 4, ad 2, (8) Spicileg. biblic.

molitus est, nulla approbatio sequitur. Præparata deinde materia universa, singula pene opera creaturis facienda locasse, hie et in sequentibus scribitur ut Germinet terra... item alibi: Producant aquæ reptile... et rursum alibi: Producat terra jumenta et reptilia. Non mirum ergo si eadem opera, postquam fuere facta, ad artis suæ, id est divinæ sapientiæ regulas exegisse, ac demum probavisse dicatur supremus artifex. » Ita confirmari videtur, productionem illam cœli et terræ, vers. 1, veram fuisse creationem, non vero sic productionem lucis hac prima die.

Divisit lucem a tenebris, Vulg.; Separavit inter lucem et inter tenebras, Hebr. Haec hucusque dictis minime opponuntur. Non enim narrat Moses, lucem in una cœli plaga ortam, in oppositam occidisse post horas duodecim. Qui hæc dicunt, non ea certe hauserunt ex Genesi, sed ex illa propensione mentis nostræ qua sæpe de rebus remotis et sensui ignotis ex præsentibus et cognitis judicamus. Sententia Mosis generalis est : « fuit lux:>> quæ nec ad Judæam refertur, neque ad Ægyptum magis quam ad Mexicum aut ad Marylandiam, præsertim cum nulla tunc regio, nulla insula aut continens terra haberetur. Basilius, Nyssenus, § 34, Ephrem et Procopius Gazæus lucem illam ubique diffusam putaverunt. « Illustrabatur aer, ait Basilius (4), imo permixtam sibi lucem habebat totam in se tota, celeres fulgoris distributiones ad suos ipsius terminos quaquaversus transmittens; sursum enim, ad ipsum usque æthera et usque ad cœlum pervenit, in latitudine omnes mundi partes, tum aquilonares tum australes, tum orientales tum occidentales, in brevi temporis momento illuminabat. » Consentit Ambrosius. « Resplenduit subito aer, et expaverunt tenebræ novi luminis claritatem; repressit eas et quasi in abyssos demersit repente per universa mundi fulgor lucis infusus. » Joannes Damascenus idem sentire se ostendit; nam cum Basilio credit diei ac noctis distinctionem eo tempore factam «<effusione lucis et contractione,» seu, ut exponit Eustachius, Basilii interpres, « diffusione principalis luminis modo se subducentis, modo denuo reducentis. >> Ita Justini nomine vulgata fidei expositio, « contracta et collecta luce,» noctem esse factam asserit. Hanc opinionem commemorat Augustinus, lib. I De Gen. ad lit., cap. xvi: «Emissionem vero contractionemque lucis illius, si velimus diem noctemque intelligere, nec causam videmus cur ita fieret : non enim jam erant animalia, quibus hæc vicissitudo salubriter exhiberetur. » Idem hanc sententiam refert ut non improbabilem, lib. IV, cap. I. Basilius (et cum eo Procopius) illud divisit lucem... interpretatur : « hoc est, utrarumque naturam mixturæ cujuscumque incapacem, et alteram alteri ex adverso oppositam Deus reddidit. » Cum tenebræ sint lucis defectus, repugnat

(4) Homil. 2 in Hexaem., tom. I, p. 19 edit. Maurin.

utraque simul existere : nunquam in eodem loco et tempore lucis ac tenebrarum societas possibilis est, adeoque essentia ipsa sua divisæ sunt. Deus præterea voluit, ut neque perpetuo, neque in omni loco sive lux sive tenebræ dominarentur, sed sua regna utrisque divisit.

XXXVI. Deus lucem (seu lucis tempus) appellavit diem et tenebras (tenebrarum tempus) noctum, vers. 5. Latini aliquando e converso diem ipsum lucem vocant, cujusmodi est illud Tullii: « Centesima lux hæc est ab interitu P. Clodii. »> Sane simplex esset qui crederet Deum tunc has voces, quanquam nemo audiret, protulisse, nimirum per vacua spatia resonare fecisse. « Nondum de nominibus agebatur, ait Augustinus; postea adhibita sunt vocabula et dies et nox. >> Appellavit, metonymia est: voluit Deus ut aliquo tempore lux regnaret et id efficeret quod dicitur dies, aliquo vero tempore regnarent tenebræ per quas (id est ex lucis defectu) ille rerum status producitur, quem dicimus noctem. « Intelligitur, docet S. Thomas (1), ubique per hoc, quod dicitur vocavit, id est dedit naturam et proprietatem ut possit sic vocari. » Præterea, nomina imponere, signum dominii est : mos enim apud orientales gentes obtinebat, ut qui alterius dominio subjiceretur, nomen ab ipso acciperet, IV Regum XXIII, 34; xxiv, 17; Dan. 1, 6, 7. Quum Adæ dominium in animalia conceditur, primus ejus dominii actus nominum impositio est, II Genes. XIX. Pari modo, hac nominum impositione, supremum Dei dominium in diem et noctem, quod est in omne tempus, hic indicari videtur, uti paulo post, vers. 8, 10, dominium Dei in cœlos, terram et maria, quod est in omnia quæcumque existunt in spatio, imposita ab Ipso nomina « cœlum, terra et maria» commonstrant. «Tuus est dies, et tua est nox,»> Psal. LXXIII, 16. « Tui sunt cœli, et tua est terra. Mare tu creasti... » Psal. LXXXVIII, 12.

Mirum est et apud profanos memoriam de nominibus diei noctisque divinitus impositis reperiri. Proclus enim ait, diem noctemque deos esse, << quorum nomina a diis ipsis accepimus. » Putat Mazzocchius, ex hoc loco Geneseos id hausisse Proclum, vel eum certe a quo id Proclus accepit. Proclo antiquiorem Frontonem, M. Aurelii præceptorem, epist. 3 de feriis Alsiensibus, videre Mazzocchio non licuit: adhuc enim Frontonis scripta in Ambrosiana bibliotheca latebant (2). En ejus verba ad rem nostram : « Jovem patrem ferunt, cum res humanas a primordio conderet, ævum vi medium uno ictu percussum in duas partes undique pares diffidisse: partem alteram luce, alteram tenebris amicisse: diem noctemque appellasse: noctique otium, diei negotium tradidisse. »

(1) I part., Quæst. LXIII, art. 2, in fine.

(2) Unde multa Frontonis traxit et edidit clar. Angel. Mai, S. R. E. Cardinalis, vir de re litteraria optime_meritus.

Factumque et vespere et mane, (et fuit vespera et fuit mane, hebr.) dies unus Quod primus hic dies, non primus sed unus nominetur, mysticum nescio quid et arcanum redolere visum est Philoni, Origeni, Basilio, Cæsario, Procopio aliisque; at perspicuum videtur tribuendum hoc potius cuidam Hebraicæ linguæ proprietati qua fit, ut cardinales numeri pro ordinalibus frequenter usurpentur, ut Gen. vIII, 5, Num. 1, 1, hebr. In Novo Testamento quam Matthæus, cap. xxviii,1, vocat « primam Sabbati, » Joannes, cap. xx, 1, nominat « unam Sabbati. >>

Hoc vers. 5, putant plurimi vocabulum dies duplicem sensum habere (appellavit diem lucem.... dies unus), nempe primum temporis lucis, et secundum diei civilis ex die et nocte conflati. Versio Syriaca duabus diversis vocibus utitur, quam rem, diligentiam scriptoris laudans, notat L. Hirzel (3). Sed vere hoc mihi non videtur necessarium: potius illud probabilius credam; cum Moses immediate ante hæc verba dixerit, appellatam a Deo lucem diem, quod est verum diem esse ipsum lucis tempus (4): potius, dico, credam, diem primum appellari ab eo tempus illud, quantumcumque demum fuerit, quod inter primitivæ lucis initium ejusque finem comprehenditur quodque tenebræ præcesserunt. « Principium diei vox Dei est : fiat lux, » ait Ambrosius. Et Basilius scribit : « Qui status fuit in mundo ante lucis generationem, is non erat nox, sed tenebræ. » Et Augustinus (5) : « Illæ tenebræ nondum erant nox, nondum enim præcesserat dies: divisit quippe Deus inter lucem et tenebras, et prius lucem vocavit diem, deinde tenebras noctem, et, facta luce, usque ad alterum mane commemoratus est dies unus: manifestum est, illos dies a luce cœpisse et transacta luce usque ad mane singulos terminatos. » Ita sentiunt complures, inter quos Chrysostomus, Joan. Philoponus qui Theodorum Mopsuestenum contraria docentem refellere conatur, et Victorinus, qui libellum de hac quæstione scripsit editum cum aliis opusculis a P. Sirmondo. Non multum roboris habet ad probandum dies istos incipere a vespera, id quod afferunt, videlicet, diem apud Hebræos a vespera duxisse initium; præsertim cum dies illi judaici a vespera ad vesperam extenderentur, dies vero Mosaici, si a vespera incepere, quia vespera prius nominatur, iidem cum mane terminasse dicendi essent: quod et valde distat ab Hebræorum consuetudine, et ridiculum est, quia esset dies idem ac nox.

De vocibus vespera et mane multa superius diximus, § 11 et 12. Credendum videretur, primo die mane fuisse, quando lux illa incepit, et vesperam, quando deficiebat et languidior evaserat : neque enim verisimile est, illam ad summum splendoris

(3) De Pentateuch., vers. Syriac. Lipsiæ, 1825, p. 63. (4) Tempus lucis etiam a Censorino dicitur naturalis et verus dies. De die natali ̧ cap. xxшu. (5) Serm. 79 De divers.

gradum statim pervenisse, aut momento extinctam esse, sed magis credibile videtur, eam gradatim et paulatim usque ad maximum splendorem crevisse, et post certum tempus per gradus defecisse, et tandem omnino fuisse extinctam. Ast hoc asserere non audeo, quia phrasis illa, fuit vespera, præmittitur alteri phrasi, et fuit mane. Itaque alterutrum ex his duobus teneri potest: vel quod primus dies, a prima lucis adparitione ducens initium, tum vesperam habuerit, quum lux illa cœpit deficere; mane autem ibi memoratum fuerit ut initium et veluti aurora secundi diei; quod cum Augustini doctrina, § 9 et 11, optime convenit: vel quod ita Mosis verba explicanda sint : « et fuit obscuritas, (quæ non erat dies, nec diei pars, sed diei anteibat), et fuit mane (lucescebat, et tunc factus est dies primus. >>

YY

Hanc vero interpretationem probabiliorem esse in sequentibus adparebit. Si vero placeret secundum vocum origines (§ 11) voces illas y (vesperam) et p (mane) interpretari; ita Mosis verba explicari possent: et fuit commixtio, et fuit mano seu adaperitio; vel ita : et fuerat commixtio, et fuit mane, adaperitio nempe et prima navitas, seu partus primus. Revera, uti tenebræ quæ in principio fuerunt, minus proprie videntur appellari vespera, quæ latinis est imperfecta obscuritas post lucem et diem: ita optime eis convenit appellatio commixtionis, non modo quia in tenebris nihil distinctum apparet, nulla figura, color nullus, sed præcipue quia primo illo tempore nulli rei sua forma manebat, et aer lucis egens, et omnes elementares substantiæ commixtæ erant et confusæ, illæ quoque quæ ad efformanda prima mixta corpora erant destinatæ. Commixtio illa et omnimoda obscuritas non sunt proprie diei pars, sed ideo memorantur, quia diei initium illas anteisse supponit; ex earum enim cessatione fit dies. Primam vero lucem decuit appellari mane etiam antonomastice, atque adaperitionem et partum primum, quia, veluti aperta abysso, ex tenebrosa illa alvo lux prodidit, qua corporeus mundus tunc primum adparuit et in lucem est editus, et primogenita inter compositas substantias tum primitus producta sunt.

XXXVII. Temporis spatium, quo luminosus ille calor perduravit, sive dum globus terrestris formaretur, sive postquam jam satis esset hic constitutus, determinare certe non valeo. Divinare tamen possumus, incendium illud omnium maximum non adeo celeriter deferbuisse. Putandum enim est, hunc recens natum terrarum orbem totum fuisse ignitum, saltem a superficie ad certam usque profunditatem, tum ex corporum combinationibus quæ ibi fiebant, tum ob ignita corpuscula e superiori regione decidentia quibus globi ipsius moles concrescebat. Præterea hæc superior circumstans regio et ipsa ignita cum esset, maximum calorem globi conservabat. Si vero confla

gratio ultra sublunaria spatia, et ad alia cœlestia corpora protendebatur, immensa illa radiationis vis ex omnibus cœli partibus tellurem versus convergens, diu sane refrigerationem ipsius telluris, quæ ex proprii caloris radiatione fieri potuisset, impedire ac differre debuit. Placet hic cursim animadvertere, non potuisse hominem, si tunc adfuisset, hoc tempus ignitionis ac lucis metiri; luce enim ubicumque ac semper fulgente, deerant vices illæ, quibus tempus metimur, obscuritatis et lucis. Amisit tandem superficies terrestris temperiem illam luminosi caloris (et citius quoque eam amisit circumstans spatium, quod moleculis variarum specierum occupabatur): sed non illico putandum videtur, diei secundæ opus fuisse inchoatum. Hoc enim supponit veram et proprie dictam, seu liquidam aquam super faciem terræ existentem, vers. 6, 7: aqua vero, statim ac splendor lucis desierat, immo adhuc longe postea, tantum debuit retinere caloris, ut diu liquidum statum obtinere non posset, esto probabile sit, gradum illum temperiei, quo aqua ebullit, ob majorem atmosphæræ pressionem, aliquanto magis per id tempus fuisse elevatum. Igitur hoc secundum temporis spatium constituere potuit vesperam, quæ secundam diem vel periodum antecessit. Cui hoc non arridet, potest hoc, de quo loquimur, obscuritatis tempus ita considerare, ut intervallum aliquod inter primum ac secundum diem interjectum : neque enim necesse est, Mosaicos istos dies immediate, nullo interposito temporis spatio, alterum alteri successisse, § 11.

Animadverte, magnopere me commendare sapientiam, quæ in verbis Mosis elucet, verum de ejus naturalium rerum scientia nihil asserere. An ipse intelligeret physicas veritates eas, quæ sub verborum suorum cortice latebant, quasque sui temporis sapientes æque ac posteriorum sæculorum ignorabant; an vero, hæc et ipse ignorans, scriberet tantum quæ vel ex immediata Dei revelatione vel ex traditione majorum divinitus acceperat ; de hac re nihil definitum volo. Hebræi certe illius ævi hujusmodi veritates intelligere non poterant, sed nec erat necesse : satis erat ut crederent. Quoad opus exempli gratia primi diei, sufficiebat illis credere, post rerum creationem, lucem seu ignem, Deo volente, fulsisse; neque hanc lucem Deum, quod docuisse videntur Ægyptii (1), sed tantummodo Dei opus fuisse.

Si qui naturales primitive lucis explicationes rejiciendas et ad supernaturalia tantum hac in re confugiendum putarent, vellem equidem ut sibi in memoriam revocarent doctrinam Aquinatis, qui in articulo ultimo circa opus primi diei (2), loquens de posita a Basilio « emissione et contrac

(1) Vide, si placet, citatum opusculum sulla Cosmog. Egiziana. (2) I part., Quæst. LXVII, art. 4, ad s.

utraque simul existere : nunquam in eodem loco et tempore lucis ac tenebrarum societas possibilis est, adeoque essentia ipsa sua divisa sunt. Deus præterea voluit, ut neque perpetuo, neque in omni loco sive lux sive tenebræ dominarentur, sed sua regna utrisque divisit.

Factumq et fuit m dies, no nescio q loni, 0 que; at

tius cu ut car

usurr Novo

VOCO
non

pli

di

CI

r

XXXVI. Deus lucem (seu lucis tempus) appellavit diem et tenebras (tenebrarum tempus) noctum, vers. 5. Latini aliquando e converso diem ipsum lucem vocant, cujusmodi est illud Tullii : « Centesima lux hæc est ab interitu P. Clodii. >> Sane simplex esset qui crederet Deum tunc has voces, quanquam nemo audiret, protulisse, nimirum per vacua spatia resonare fecisse. « Nondum de nominibus agebatur, ait Augustinus; postea adhibita sunt vocabula et dies et nox. >> Appellavit, metonymia est: voluit Deus ut aliquo s tempore lux regnaret et id efficeret quod dicitur dies, aliquo vero tempore regnarent tenebræ per quas (id est ex lucis defectu) ille rerum status producitur, quem dicimus noctem. « Intelligitur, docet S. Thomas (1), ubique per hoc, quod dicitur vocavit, id est dedit naturam et proprietatem ut possit sic vocari. » Præterea, nomina imponere, signum dominii est : mos enim apud orien tales gentes obtinebat, ut qui alterius domin subjiceretur, nomen ab ipso acciperet, IV Regu XXIII, 34; xxiv, 17; Dan. 1, 6, 7. Quum Adæ ¿ minium in animalia conceditur, primus ejus minii actus nominum impositio est, II Genes. Pari modo, hac nominum impositione, supren Dei dominium in diem et noctem, quod es omne tempus, hic indicari videtur, uti paulo vers. 8, 10, dominium Dei in cœlos, terram e ria, quod est in omnia quæcumque existunt ir tio, imposita ab Ipso nomina « cœlum, terra ria» commonstrant. «Tuus est dies, et tua est Psal. LXXIII, 16. « Tui sunt cœli, et tua es Mare tu creasti... » Psal. LXxxviii, 12.

miura rerum habeat, ut Augustinus

DIEL.

superiores ab inferioribus dirimit. facilius hoc videtur ad explicandum, s primæ diei.

Atque hac in re simplicissima omnino : la mihi videtur expositio, Firmamentum , sive extensionem hanc esse aerem sive beram, aut eam partem ipsius quæ non um elevata est ac tenuis, sed quæ est interrisque vicina, ubi nubes subsistunt, per naves volitant, et homo etiam globis aeross adjutus nonnunquam ascendit. Hæc certe osphæræ portio vocatur cœlum (quod idem se ac firmamentum decet Moses) et in Scriptuset in vulgari sermone, a quo scriptores sacri n abhorrent: ita enim legimus (2): « Qui ope:: cœlum nubibus; » et (3) « triste et rubicundum elum;» sunt et ista vulgata: volucres cæli, et similia. Paulo infra audiemus Mosen dicentem a volatilem volare super faciem firmamenti cœli,» 1 vers. 20 in hebr. S. Thomas (4) ait : « Potest intelligi ut per firmamentum, quod legitur secundo die 1 factum, non intelligatur firmamentum illud in quo fixæ sunt stellæ, sed illa pars aeris in qua condensantur nubes... Unde Augustinus secundo, a super Genes. ad lit., hanc expositionem commendans dicit: Hanc considerationem laude dignissimam judico: quod enim dixit, neque est contra fidem, et in promptu posito documento credi potest. ante Mazzocchius scribit hanc sententiam quam ipse signi sequitur, Patrum et Theologorum consensu niti. Rest(1): vera ei assentiuntur Rupertus, Eugubinus, Pereaeguæ rius, Gregorius de Valentia, Petavius et alii multi. Nec ab ea, quibusdam in locis, alieni videntur , ut vo- Basilius, Ambrosius, Olympiodorus, ap. Nicetam ... 6; vix Cat. in Job cap. xxxvIII, et alii veteres. Basilius eos As; sic-refellit (5) « qui per speciem anagogici sensus ac tum est sublimiorum quorumdam nominum ad allegoReos vo- rias confugerunt, asserentes, spiritales nescio 4. usurpare quas virtutes corporis expertes figurate in aquis At, 26: Inter adumbrari: e quibus præstantiores aiunt in loco superiore constitisse supra firmamentum: infra autem in terræ citimis et materialibus locis de

Mirum est et apud profanos memoriar minibus diei noctisque divinitus impo riri. Proclus enim ait, diem noctemque « quorum nomina a diis ipsis accepim Mazzocchius, ex hoc loco Geneseos Proclum, vel eum certe a quo id Pro Proclo antiquiorem Frontonem, M. ceptorem, epist. 3 de feriis Alsie: Mazzocchio non licuit: adhuc er scripta in Ambrosiana bibliothec En ejus verba ad rem nostram : « ferunt, cum res humanas a prim ævum vi medium uno ictu pe partes undique pares diffidisse luce, alteram tenebris amicisse appellasse: noctique otium, didisse. »

(1) I part., Quæst. LXIII, art. 2 (2) Unde multa Frontonis traxi Mai, S, R. E. Cardinalis, vir de ritus.

338

m

versio

en ra

atum est,

pd Moses si sundo, quid scripsisse Pe sta narratione pas diei secunda quod inter aquas

teriores subsedisse.» Non tamen nego alibi firmamentum, aut firmamentum cœli ampliori sensu donari, et ad ipsa spatia, ubi sunt astra, denotanda extendi vers. 14, 15 et 16. Ita cœlum ali

(2) Psalm. CILVI.

(8) Matth. XVI.

(4) I part., Quæst. LXVIII, art. 1, in corp.
(6) Homil. 3 in Hez sam.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

→stiori sensu accipitur, et sensus primitivus

evocavit Deus

culum; » alibi et aliquando ticatione accipiDeus beatis Spiriit communis, ita amaim (1) quod siare confirmat quod e vocem significasse unde pluvia decidit; , si licet Lucretii ver

de firmamento diximus, percœlestes non alias esse, saqueos, quorum congloquosque concretos, visibiles physici vocant. Alia Scriptu anc expositionem confirmare 1, in quo lyricis coloribus sex ribitur, exhibetur primo Deus is et amictus lumine sicut vestice tibi opus primæ diei: succedit r. « Extendens cœlum sicut pellem : qui tegis aquis superiora ejus. bem ascensum (currum) tuum, qui aper pennas ventorum. » Vides hic i in secundi diei opere memorari nisi aera. In lib. Job (3) legimus, quod Deus laudit) aquas in nubibus suis;» et apud (4): «Qui fecit terram in fortitudine sua... dentia sua extendit cœlos. Ad vocem suam multitudinem aquarum in cœlo, et elevat neas ab extremitatibus terræ. Fulgura in pluviam facit. Hic in cœlo quod extendit Deus, memorat multitudinem aquarum: verum hujusmodi aquæ cujusmodi sint, vides: eæ sunt quæ Dei legibus elevantur a terra in vaporis statu, concrescunt in nubes, et in pluviam decidunt. Prov. VIII, 28, legitur in Vulgata : «Quando æthera firmabat sursum et librabat fontes aquarum: »>

(1) Vid. A Lapide in h. 1.

(2) Sequitur vers. 4 : Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem; quod de ventis deque igne cœlesti intelligendum videtur. Putat Petavius locum hunc ex hebræo probabiliter ad procellas et fulgura referri. ( De Angelis, lib. II, cap. v, § 4, 6) (a). Tamen cum Paulus (Hebr. 1) de Angelis hunc ipsum locum exponat, non dubito et de Angelis hic esse sermonem, saltem sensu spiritali. Aptissime ea verba explicari possunt in hunc modum : Qui facis Angelos ministros veloces ut ventos, et efficaces ut ignem. Ita Theodoretus et S. Thomas (In Epist. ad Hebr.); estque expositio satis apta, ait Suarius, ut Genebrardus, Bellarminus et alii ibi tradunt (De Angel. lib. I, cap. vi).

(3) Cap. XXVI, 8. (4) Cap. x, 12, 13.

(a) L. Bern. De Rossi ex hebræo vertit: Egli fa suoi messaggi i venti; ha per ministri un fuoco che arde ( I Salmi di Duvid, trad. dal testo originale. Parma 1808).

notatque Pererius, vocem quæ redditur æthera, proprie nubes significare.

Igitur erat tunc circa tellurem in edita aeris regione quasi quædam nubium fornix: Deus autem mediante hac aeria expansione, quam atmospheram appellamus, eas divisit, seu, quod idem est, per aerem fecit ut ex dividerentur ab aquis, quæ erant sub atmosphæra, nimirum ab aquis faciem terræ tegentibus. Nec improprie atmosphæra firmamentum dicitur. Hæc enim suo pondere et pressione terrestres aquas continet, ne nimium evaporando (quod etiam in ordinaria temperie accideret multoque magis accidisset in hac periodo, cum esset temperies magis elevata) ad regionem nubium ascendant, et cum iis confundantur: pondere item et pressione sua nubes retinet in alto suspensas quæ, remoto hoc obstaculo, in terras deciderent. Revera nubes, vaporesque ex quibus illæ constant, eo magis ascendunt, quo major est aeris pressio, quam hydrargyri columella in barometris indicat. Ita Moses hoc phanomenon explicat, facile illud quidem, at quod Hebræorum admirationem excitare poterat, non minus ac Plinii scribentis: « Quid esse mirabilius potest aquis in cœlo stantibus (5) ? »

His præjactis, jam seriem totam eventuum qui secunda hac die sibi successerunt, exponere pronum est. Sic igitur res videtur mihi concipienda. Statim ac in tellure et in circumstante spatio primum illud incendium resedit, descendente infra gradum luminosi caloris temperie, obscuritas fortasse perfecta terram rursus occupavit. Etsi enim valde probabiliter sol tunc erat radios evibrans, quibus lux propagatur, uti non pauci dixerunt, § 30; tamen, quod et S. Ephrem advertit, a densissimo vapore opacisque per spatium disseminatis corpusculis radiorum solarium iter obstruebatur, nec ii ad tellurem usque, nisi forte paucissimi ac debiles, pertingebant. Et revera maxima illa aquæ copia, quæ recens genita fuerat, quæque ob temperiem nimis adhuc elatam super terræ superficie consistere non poterat, cingebat undequaque terram densissima nebula vaporis, ut dicunt, vesiculosi, cui probabiliter innumeræ aliæ opacæ particulae, sive metallicæ, sive aliarum specierum, commiscebantur ac vere « ponebant nubem vestimentum ejus (terra), et caligine illam, quasi pannis infantiæ, obvolvebant (6). » At paulatim opaca corpuscula præcipitabant, et quando temperies satis depressa id permisit, maxima etiam vis aquæ decidebat et globo terrestri superextendebatur. Interim multæ terrestres substantiæ in ea solvebantur, et caligo illa gradatim dissipabatur. Post tot præcipitationes, magna illa corpuscularis sphæra, quæ globum terrestrem cingebat, satis diaphana evasit. Vapor tamen aqueus concretus, et ille quidem copio

(5) Hist. natur., lib. XXXI.

(6) Job. xxxviii, 9.

« PoprzedniaDalej »