Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quod si daremus, quod tamen plura ex dictis concedere non sinunt, omnia terrenorum, quæ tertiaria appellantur, fossilia diluvii noetici reliquias esse, non inde sequeretur pariter illi tribuenda antiquiora strata fossilifera, quin potius opposita legitime descenderet conclusio. Revera, nonne prodit diversam originem diversitas effectuum, naturæ scilicet, duritiei et inclinationis stratorum, nec non diversa copia et natura fossilium quæ in tertiariis terrenis, et præsertim in recentioribus, similiora hodiernis viventibus reperiuntur? Si epocha una fuit unaque origo terrenorum omnium fossiliferorum, cur quæ antiquiora sunt, pauca fossilia continent, abundant vero metallis, quæ ita deficiunt in stratis, uti hæc recentiora sunt? Cur quæ magis fossilibus scatent, ca nec multum elevari nec valde ab horizontali directione differre solent? Cur hisce illa semper subposita, nunquam vero superimposita videmus? Cur in his marina corpora melius conservata cernimus, et plerumque ipsam eorum testam non petrefactam, non vero vel unum illorum nucleum lapideum aut typolitum? Cur solummodo in recentioribus mammalia reliquerunt exuvias? Quibus interrogationibus sane haud ita facile responderi potest ab his qui hypothesim illam diluvianam tuentur.

Attamen dum negamus, terrena omnia fossilifera diluvio esse adscribenda, non inficiamur profecto illius certissimi eventus veritatem etiam naturalium scientiarum testimonio confirmari, qua profaman confirmatam traditione nullus dubitat sapiens. Verum de hoc alio tempore dicere me posse aliquid confido. Hæc quæ exposuimus, si quid video, sufficiunt ad eos refellendos qui terrena fossilifera omnia repetenda putarent a mari multas regiones vel eodem tempore vel successive occupante in ea annorum intercapedine quæ inter Adæ creationem et noeticum diluvium interposita est; quæ Gerdilii (1) et aliorum opinio strata omnia diluvio adscribit Mosaico, conciliari nequit cum enormi crassitie et infinitis pene subdivisionibus stratorum, neque cum seriebus multiplicibus et regularibus reliquiarum animalium et vegetalium quas continent, et quæ eo magis differunt a speciebus modo existentibus, quo major est stratorum e quibus effodiuntur, profunditas. (Geology and Mineralogy, vol. I, p. 16.)

(1) Loc. cit. « Si può supporre, che nella formazione

della terra l'asse del l'Equatore fosse perpendicolare al piano dell' eclittica, come hanno pensato molti filosofi: e qui in vece di supporre con questi che l'asse siasi tutto a un tratto inclinato, come è presentemente, non ripugna che quella inclinazione sia venuta a poco a poco nell' intervallo di 1656 anni dalla creazione fino al diluvio, e ciò anche con alternative oscillazioni, sinache siasi equilibrato nella posizione in cui si trova presentemente... Ciò posto, le acque del mare avrano potuto accumulare più facilimente strati su strati nel proprio seno, ed in questi avvolgere sostanze terrestri di ogni genere che la sorte avrà gittate in mare. Le acque, col loro moto progressivo inoltrandosi nelle terre, avranno lasciate scoperte quelle alture e quelle valli, ed in tal guisa si sarrano formate le montagne adiacenti ai monti primitivi. »

fuit. Quod quidem de quibusdam recentioribus sedimentis, non vero de terrenis fossiliferis generatim, concedi potest. Ut mittam, intervallum hoc breve Geologis videri, progressiva illa fossilium distributio de qua locuti sumus, esset in hac hypothesi effectus sine causa.

XX. At accedamus ad sacri textus explicationem quam, post tam multa quæ præmisimus, breviorem facilioremque futuram confido.

«Sex dierum illorum narrationem ac dispositionem omnem, ait Theophilus Antiochenus (2), nemo pro dignitate potest exponere, nec si infinita quidem ora infinitasque linguas habeat: sed neque si innumerabiles annos hac in vita transigat, idoneus erit ad ista, uti par est, explicanda. » Ego certe nec pro dignitate illam, neque ut par esset exponere valeo: attamen id conor facere pro modulo meo, quod suis temporibus Basilius Magnus, Ephrem Syrus, Joannes Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus aliique SS. PP. faciebant, quodque veteres Theologi, inter quos SS. Thomas et Bonaventura præstiterunt, nempe ut hodiernarum utens præsidiis scientiarum Mosis narrationem elucidem atque exponam; quæ narratio quamvis simplex sit nec ad fucum affectata, res tamen maximas et arduas continet, etiam juxta litteram accepta. Spiritales sensus qui litterali superadduntur non sunt quidem spernendi, imo sunt nonnunquam permagni æstimandi: verum de his agere non est hujus loci ubi sex dierum opificium juxta litteram exponendum sumpsi.

« Patrum sententias adferam (dicam cum cl. præsule Josepho Rossi), non eas tamen, quæ ad res physicas et astronomicas pertinent : nam Patrum ætate talium rerum cognitio rudis adhuc erat et inchoata: hæc postea cœpit perfici philosophorum solertia : perficitur in dies, et quo perficitur magis, eo hexaemeri scientia magis explicatur. Veniet tempus quo profunda naturæ patefiant; et posteri ea de nobis judicia ferent, quæ nos de veteribus, quos in scientia naturali quas pueros videmus: tunc profecto hexaemeri divinitas pleniori lumine clarescens, oculis etiam adversantium se ultro ingeret (3). »

Explodenda vero omnino est sententia, quæ docet, nihil crassum et corporeum narratione ista comprehendi, sed intelligibilia omnia proponi et a sensibus remota, quæ sensibilibus rebus, velut figuris, adumbrentur; totamque hanc mundi orientis historiam allegoricam esse. Tribuitur hic error Origeni, qui cum in aliis, simplici et litterali spreta vel damnata Scripturarum sententia, ad allegorias figuratosque sensus omnia transtulisse, tum mundi nascentis mosaicam historiam eadem ludificatione pervertisse accusatur.

Hanc Origenistarum insaniam ex professo refellere, hujus loci non est. Satis sit admonere,

(2) Lib. II ad Autolycum.

(3) Hexaemeron. Neapoli, 1777, p. 2.

illam esse contra omnes hermeneuticæ leges, et neminem qui sanæ sit mentis ita libros historicos interpretari; atque, quod caput est, illam a SS. PP. et ab Ecclesia rejici. Contra Origenem disputat Epiphanius, hær. LXIV, et uberius in Anchorato, et declamat in ejus asseclas Sophronius Hierosolymitanus (1). «Tantum absumus, ait Petavius, ab co ut quæ de cœli terræque creatione ac dierum singulorum opificio scripsit (Moses), spiritales ad nescio quas interpretationes transferri patiamur, nullam ut in tota illa narratione, cap. I, nisi cor

(1) Epist. ad Sergium C. Politanum.

porearum rerum mentionem putemus fieri : de Angelis vero cæterisque corpore carentibus Mosen omnino tacuisse. Nam, cum ad Judæos verba faceret, qui præsentibus perdite erant affixi, nec intelligibile quidquam imaginari poterant, ab sensibilibus illos interim ad universorum opificem provehit, ait Chrysostomus (2). Gregorius quoque Nyssemus, lib. in Hexaem., de rebus tantummodo corporeis disputare Mosen existimat, nec non Severianus, hom. 1, Procopius, et Cyrillus in II Cont. Jul. (3).»

(2) Homil. 2 in Genes.

(3) Petavius, De Oper. sex dierum. Proœm. § 4 et 5.

DE PRIORIBUS VERSIBUS GENESEOS.

XXI. Primus sacræ Scripturæ liber a Græcis dicitur réverts, quod sonat origo vel natalis, quia a narratione originis et nativitatis tum mundi tum humani generis exordium ducit. Non nemini placuit Genesim interpretari terræ originem; quod non videtur admittendum, quamvis verum sit magis de telluris nostræ natali, quam de rerum omnium origine agere hic Mosen. Hebræi a prima voce hunc librum vocant bereshith, pro recepta consuetudine, qua « voluminibus ex principiis corum nomina imponunt,» ut scribit Hieronymus (1).

« In principio creavit Deus. » Optime a creatione orditur Moses; nihil est enim quod Dei cum hominibus relationes, a Deo hominis dependentiam, ac Dei majestatem, omnipotentiam cæteraque cum illius notione connexa commendet æque ac creationis notio, et creati mundi aspectus. Quare a Deo creatore etiam symbola fidei exordium sumunt creatio vero ut primus fidei articulus, ita et primus historice eventus est. Dei, quem unum, verum ac bonum profitemur, existentiam, ex hoc aspectabili universo Tertullianus adstruit, lib. I Contra Marc., cujus fictum et commentitium Deum, quem diversum a Creatore et ignotum hactenus ille introducebat, hac potissimum exceptione removet : « Deum ex operibus cognosci debuisse alicujus proprii sui mundi et hominis et sæculi... Unam saltem cicerculam Deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut novus aliquis Triptolemus prædicaretur. » Hinc per Jeremiam, cap. x, 11, Spiritus Sanctus : « Dii qui cœlos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cœlo sunt.» «Ex creaturis, ait Hieronymus, intellexi Creatorem; et per singula quæ fecisti et quæ quotidie operaris in universo mundo, totus obstupui et, sensu humanitatis amisso, in sanctam amentiam sum conversus (2). »

<< In principio,» hoc est, « ab initio temporis,» uti

(1) Qurst. hebr. in Genes.

(2) In Habac. in.

habet Concilium Lateranense, sive « in principio temporis,» uti ait Augustinus, vel « in exordio mundi, fieri cœpit, quando,» ut loquitur Ambrosius, ante creaturas non erat tempus. « Simul cum tempore cœlum et terra creata sunt,» ait Aquinas (3). «Nullum autem, scribit Augustinus, posset esse præteritum tempus, quia nulla erat creatura, cujus mutabilibus motibus ageretur (4).» Ideo Ambrosius dixit : « In principio, id est, ante tempus (3). » Principium rei alicujus ipsi anterius est, uti primus pedis motus anterior ambulationi: quapropter melius mundus una cum tempore, quam in tempore creatus dicitur. Nec male, nisi vehementer fallor, aliquis dixit, Deum mundum creasse «in sua æternitate, extra tempus » (6), non ut æternum adstrueret mundum, sed ut anterius tempus excluderet. Acius ipse creationis eorum quæ in principio creata sunt, nullum intervallum temporis implevit. «Omnia, scripsit Gregorius Nyssenus, momento fuere et sine ullo temporis spatio principium non sinit ullum nos cogitare intervallum... Ut lineæ punctum, ita momentum est principium temporis. » Et S. Thomas: « Nihil est temporis, nisi nunc; unde nihil potest fieri, nisi secundum aliquod nunc; non quia in ipso primo nunc sit tempus, sed quia ab eo incipit tempus (7). »

[blocks in formation]

caput; unde Aquila (interpres qui non solum verba, sed etymologias quoque verborum transferre conatus est, ut de illo Hieronymus) (1) vocem illam reddidit hoc loco è zepaλzío. Hæc vox in bibliis id, quod primum est, constanter demonstrat: primum ico, sive tempore, ut Deut. xxxIII, 21, sive loco, pretio et dignitate, ut Num. XXIV, 20, sive etiam causa, ut Prov. XVII, 14, quo tamen sensu nunquam hanc vocem a Mose usurpatam scio. Quum primum tempore significat, aliquando ipsum indicat temporis initium, ut Deut. xi, 12, et sæpe primitias sive proventuum, Exod. XXIII, 19; Lev. ш, 12, xxш, 10; Num. xv, 21, xvi, 12, sive filiorum, id est primogenitos, quos jis nes primitias roboris, Hebræi solent appellare, Gen. XLIX, 3; Deut. xxi, 17. Ex his tribus notionibus, primam, quæ ordinem temporis significat, huic loco maxime congruere et maxime obviam esse nemo non videt. Eam idcirco interpretes omnes, quos novimus (excepto Hierosolymitano, qui vertit, in Sapientia) vel secuti sunt, ut Onkelos, Pseudo-Jonathas, Samaritanus, Arabs, Æthiops, Persicus et Vulgatus; vel secuti esse putari possunt, uti Aquila, Syrus, qui vocem hebræam retinuit, et Septuaginta, qui vertunt iv apz. Nec melius reddi potest illa vox, quam cum Vulgata, in principio. Quod cum absolute et indefinite proferatur, dicendum est significare principium cujuscumque temporis, seu momentum quo tempus cursum incœpit (2). « Initio tu, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt cœli (3). »

Si bene docuit Rabbi Maimonides (4), illud Mosi ab ipso narrationis exordio fuisse propositum, ut Sab eorum errorem mundo æternitatem tribuentium subverteret, certe a scopo illo aberrasset, si vocem bereshith non ea mente adhibuisset, ut primum temporis momentum significaret. SS. Patres satis communiter vocem illam hoc sensu accipiunt. Ita Basilius, ita Joannes Philoponus, ita Procopius (5). Ambrosii jam et Augustini verba recitavi. Hic Contra Advers. Legis et Prophet. scribit : « Ut principium sit ex quo esse cœperunt. Non enim Deo coæterna semper fuerunt, sed facta: initium ex quo esse inciperent acceperunt. » Tertullianus primam Geneseos vocem interpretatur a primordio, lib. I Contra Marc. cap. x; et Contra Hermog. cap. XIX, ait, « principium initium esse; et comperisse ita poni rebus incipientibus fieri... Ita principium sive initium, inceptionis esse verbum, non alicujus substantiae nomen » Cyrillus Alexandrinus docet, Mosen voluisse ostendere, non carere principio cœlum et terram, nec eadem cum Deo æternitate constare, sed in tempore

[blocks in formation]

potius in lucem prodiisse (6). Addo, Concilium Lateranense, IV, 2 (7), sanxisse, Deum ab initio temporis utramque de nihilo creaturam condidisse, angelicam videlicet et mundanam : in qua definitione, licet Genesis non citetur, tamen vix aut ne vix quidem dubium esse potest, quin Concilii Patres in ejus versum primum oculos intenderint.

XXII. Fatendum est, apud antiquos pervulgatam multumque communem opinionem fuisse, principii appellatione hoc loco Verbum significari, sive Filium, quamvis hanc interpretationem excludat Joannes Philoponus (8). Imo ita legi in hebræis codicibus aliqui, Hieronymo (9) teste, affirmabant, quos refellere vanum foret. Tamen opinio hæc et non contemnendis argumentis, et auctorum numero, et antiquitate se tuetur. Et primo, fateri debemus, posse hoc in loco voci illi hanc notionem subesse. Per ipsam enim causa quandoque significatur. Filium autem Dei, Verbum æternum, omnium creaturarum causam esse nos docent scripturæ, sive quum omnia per ipsum creata fuisse dicunt (10); sive quum ipsum nomine principii designant, Coloss. 1, 16, 17; Hebr. cap. 1, 2; 11, 10; adeoque et « principium creaturæ Dei,» vel « creationis,» Apoc. III, 14, operumque a Deo factorum, Prov. vIII, 22, vocant. Eccur itaque, inquiunt, hic Dei Filius, æternumque verbum nequiverit ita vocari initio Geneseos, ut vox bereshith idem heic valeat ac per principium, id est per Filium, per Verbum? Præpositio hanc quoque vim habet, uti et græca iv, et nonnunquam latina in (quibus interpretes usi sunt) non modo in scripturis sacris, sed et in profanis; quare Theophilus Antiochenus de primis verbis Gen. scripsit : « In principio..,» id est, « per principium » (11). Si autem omnia per ipsum (Verbum) « et in ipso creata sunt, » si ipsum est « principium creationis,» num id in historia creationis erat tacendum? Si alii bibliorum scriptores, ubi creationem commemorarunt, Verbum Dei non omisere, non ejus meminisse debuit Moses Cosmogoniæ historicus? Præsertim, testante ipso Christo: «< De me enim ille (Moses) scripsit, » Joan. v, 46; quod tamen effatum ad prima verba Geneseos non necessario refertur. Præterea docet Moses, Deo dicente seu ejus Verbo, cætera opera facta fuisse, quibus materiam a se creatam in varias rerum formas digessit : « Patre loquente, dicitur Verbum quod Filius est,» ait Augustinus (12): probabile igitur videtur, docuisse illum, etiam per Verbum materiam fuisse creatam.

[merged small][merged small][ocr errors]

Verbum in principio de Filio Dei dictum esse docuerunt, præter Origenem (1), Theophilus Antiochenus (2), Clemens Alexandrinus (3), Marius Victorinus Afer (4), Evagrius (5), Basilius (6), Augustinus (7), Ambrosius (8), necnon Beda, Eucherius et alii, quibus nec Tertullianus nec Hilarius repugnant, imo nec Hieronymus, qui in hunc sensum verba illa accipi posse concedit (9).

Tot tantisque præsidiis munitæ sententiæ probabilitatem negare non audeo (10). Verum prima illa magis obvia magisque communis omnino retinenda est. Sensus vere litteralis illius in principio hic mihi esse videtur, quem et facile Hebræi intelligebant, et tum mundum æternum, tum creationem visibilium a spiritibus creatis factam excludit, « nempe in principio temporis, seu ante omnia. » Nec video quomodo, obvia hac explicatione posthabita, ad arduam divini Verbi cognitionem ascendere potuerint Hebræi qui, ut a Chrysostomo audiebamus, § 20: «< intelligibile quidquam imaginari non poterant. » Hunc vero, de creatione per Verbum, sensum puto esse secundum, at nobiliorem et spiritalem qui postea decursu temporis, quando nempe « temporis advenit plenitudo, patefaciendus » reservabatur. Revera plures ex Patribus huic interpretationi faventibus priorem etiam admittunt, scilicet Basilius, Ambrosius, Augustinus et Tertullianus. S. Thomas, Quæst. XLVI, art. 6, illud in principio exponit « in principio scilicet temporis,» nec non, quod fere idem est, ante omnia, et etiam, in principio, id est in Filio, ad excludendum errorem eorum qui posuerunt « duo creationis principia, unum bonorum, aliud malorum. »>« Sicut enim principium effectivum appropriatur Patri propter potentiam, ita principium exemplare appropriatur Filio propter sapientiam ; ut, sicut dicitur: omnia in sapientia fecisti (11), ita intelligatur Deum omnia fecisse in principio, id est in Filio, secundum illud Apostoli ad Coloss. I: In ipso scilicet Filio, condita sunt universa. » Etiam Albertus Magnus utramque expositionem defendit (12). XXIII. Creavit 2. Hæc vox apud Mosen creationem veram (ex nihilo, ex non-ente) significat hic et vers. 3 et 4 cap. II; et aliquando novum ali

quid et extraordinarium a Deo effectum, ut Num. xvi, 30, ubi Moses minatur «< novam rem faciendam a Domino, ut aperiens terra os suum deglutiat eos, » nempe Datan et Abiron cum suis.

[blocks in formation]

De hac voce, quare in vers. 21 et 27 hujus capitis usurpetur, dicemus infra. Kocherus, vir hebraice doctus, scribit : « Verbum bara de illis quæ per Omnipotentiam Dei quasi e nihilo mirabiliter existunt, adhiberi solet (13). Ait David Kimchi (14) bara est transitus ex nihilo ad existentiam.>> Idem docet Maimonides (15). Audiamus Deylingium (16): «Docet exemplorum inductio, cui omnino in hac doctrinæ parte standum est, bara esse verbum soli Deo dicatum, et quod de divinis duntaxat operationibus adhibetur. Rem actu tetigisse mihi videtur Jacobus Gusetius in Comm. linguæ hebrææœ sub voce bara, quando hunc vocum fecit ordinem, ut my sit genus quoddam, y species subalterna actiones rationalium agentium notans, et

species specialissima ad actiones Dei restricta. Itaque, quemadmodum hyp non communicatur causis brutis, eo quod involvat proprietavim; sic bara non communicatur creaturis, quia tem brutis incommunicabilem, rationis videlicet involvit attributum creaturis incommunicabile, nempe infinitatem. Quapropter operari per infinitatem, seu per vim infinitam bara esse arbitratur, et merito exponi producere rem ex nihilo, seu ex materia indisposita et inhabili, ad quod utrumque infinitas potentiæ supernaturaliter operantis requiratur. >>

bara voci bereshith nihil aliud quam creationem At, quod caput est hoc in loco, conjuncta vox ex nihilo significare potest. Bereshith nunquam pro adverbio usurpatur ab Hebræis, unde non tio Dei fuit creatio cœli et terræ. Nec potest intelest explicandum, primo creavit, id est prima acligi primum, id est prima res creata a Deo; obstat enim præpositio 2, in. Quare propria illius vocis notio, hoc in loco ea est, quam expressit vulgatus interpres, vertens, in principio, hoc est in principio temporis, creavit. At quomodo in principio temporis, quando nulla erat creatura, fecit Deus aut creavit, nisi ex nihilo sive non-existentibus? Si materia jam erat, tunc sane neque rerum neque temporis principium fuit.

Deus cœlum et terram,» aut nihil significant, aut Præterea verba hæc : « In principio creavit productionem ex nihilo materiæ universæ, aut ejus conformationem. Hanc autem certe non significant; nam post hanc creationem terra est quopos, inanis, vacua et tenebrosa, nec terra proprie dicta, sive arida, adparet nisi tertio die; nec primum cœlum, seu «firmamentum dividens inter aquas et aquas, » constituitur ante secundum diem; nec astra in cœlo adparent, nisi die quarto. Restat ergo, Mosen illis verbis significasse materiam universam ex nihilo a Deo productam. Vide Patritium, Quæst. I, art. 2, 3, 4.

(13) Vindiciæ S. textus hebr. Isaiæ, ad XLVHI, 7. (14) Radic. hebr.

(15) More Nevochim, lib. II, cap. III.

(16) Observat. sacrar. part. I, observ. 3, § 3.

Clarius hoc patet si attente consideremus vers. 3, cap. 11, ubi legimus: In ipso cessaverat ab omni opere suo, quod creavit 3 Deus ut faceret nwy, ubi clare se prodere videtur differentia inter creare, utique ex non-existentibus, et facere seu for

mare.

XXIV. Judæos verba Mosis in eum, quem tuemur, sensum accepisse, atque adeo nunc accipere, facile intelligimus; cum sententia hæc de rerum creatione temporanea semper illis fuerit communis (1), cujus rei testes sunt locupletes Josephus in Archeol. lib. I, cap. 1; Philo, De Mundi opificio; Eusebius, De Præp. Evang. lib. VII, et Moses Maimonides, qui primum ex tredecim articulis judaici symboli eum commemorat, quo Deus creditur mundi auctor ex nihilo. Habemus autem firmiorem sermonem. Salomon aperte negat rerum universitatem ab omni æternitate extitisse, ubi affirmat Sapientiam divinam fuisse ante omnia opera Dei, Prov. VIII, 22, hebraice, ante terram, vers. 23-26, ante abyssum, vers. 24, ante fontes et flumina et montes, vers. 25-26, ante cœlos, vers. 27, id est antequam « Deus crearet cœlum et terram,» antequam esset « terra inanis et vacua cum tenebrosa abysso, et aquis. » Ita Jesus filius Sirach, Dei operibus tribuens initium, Eccli. XVI, 26. Ita illa « supra modum mater mirabilis, quæ pereuntes septem filios conspiciens, eos hortabatur repleta sapientia, » et postremo qui adhuc supererat, dicebat: «Peto, nate, ut adspicias ad cœlum et terram et ad omnia quæ in eis sunt; et intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus, » II Machab. VII, 20-29. Nescio an alicui in mentem venerit opponere, septem martyrum matrem patria voce locutam, vers. 27, adeoque quæ in græco libro illo leguntur verba ipsa ad ea prolata non esse : sed eam cum Mose dixisse tantum hebraice bara; græcum vero scriptorem reddidisse ex nihilo (ex non-ente) fecit. At si ita est, habemus scriptorem libri canonici aperte testantem Mosis bara significare creationem ex non-ente. Qui vero heterodoxi sunt, et hunc librum inter canonicos non ponunt, agnoscere tamen debent, pium atque eruditum illius temporis hominem legisque in primis studiosum minime dubitasse Mosis bara ita intelligendum esse; hoc sensu etiam a mulieribus fuisse illud intellectum, adeoque hanc certam interpretationem, ab omnibus receptam et nemini Judæorum ignotam fuisse.

Nec a suæ gentis doctrina discedunt, sed sublimiora exponunt, sive Paulus docens in Christo Jesu a condita universa in cœlis et in terra, visibilia et invisibilia; omnia per ipsum et in ipso creata,» et ipsum esse ante omnes, id est, ut græca ejus verba intelligere suadet contextus), ante om

(1) Brucker. Hist. crit. philos. Per. II, part. I, lib. II, cap. I, sect. 1, De Philosoph. Judæorum exoterica, § 2, num. 31-34.

nia, Coloss. cap. I, vers. 16, 17; sive Joannes unum ponens « in principio Verbum » (non cum eo materiam), per quod « omnia facta sunt, » (adeoque et materia cœli et terræ), et addens, « et sine ipso factum est nihil, » vel «factum est neque unum,» Joan. cap. I, vers. 1-3. Ergo nec informis materia, aut «terra inanis et vacua,» aut aqua, aut abyssus. Hos secuta catholica Ecclesia semper professa est, Mosen de vera et non æterna creatione locutum esse, semperque mundum sine Creatore aut sine initio rejecit. Ecclesiæ Patres, initio ducto ab Herma, temporum apostolicorum scriptore, Pastor. lib. I, Vis. 1, constanter et unanimiter creationem ex non-existente seu ex nihilo docent. Concilium Lateranense jam laudatum ita profitetur: «Firmiter credimus, quod unus solus est verus Deus... Creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium, qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, » etc. Ubi Concilium rejicere intendit non modo creaturarum æternitatem, sed etiam, ut docet S. Thomas in Opusc. super hanc Decretal., errorem Origenis «ponentis quod Deus a principio creavit solas spirituales creaturas et postea, quibusdam earum peccantibus, creavit corpora quibus, quasi quibusdam vinculis, spirituales substantiæ alligarentur, ac si corporales creaturæ non fuerint ex principali Dei intentione productæ, quia bonum erat eas esse, sed solum ad puniendum. >>

Concludamus idea seu ratio creationis, juxta mentem Ecclesiæ et Patrum in eo sita est, ut sit rei productio ex nihilo sive ex non-existentibus; quod ante creaturas in tempore existentes non aliud fuerit nisi Deus, in Deo autem idea universorum. Hinc verum est quod docet S. Anselmus (2): « Ea quæ facta sunt ex nihilo, nonnihil erant antequam fierent, quantum ad rationem facientis. Etenim, inquit, videre mihi videor quiddam, quod non negligenter discernere cogit, secundum quid ea quæ facta sunt, antequam fierent, dici possint fuisse nihil. Nullo namque pacto fieri potest aliquid rationabiliter ab aliquo, nisi in facientis ratione præcedat aliquid rei faciendæ quasi exemplum sive, ut aptius dicitur, forma vel similitudo aut regula. Patet itaque quoniam, priusquam fierent universa, erat in ratione summæ naturæ quid aut qualia aut quando futura essent : quare cum ea, quæ facta sunt, clarum sit nihil fuisse antequam fierent, quantum ad hoc, quia non erant quod nunc sunt, nec erat ex quo fierent; non tamen nihil erant quantum ad rationem facientis, per quam et secundum quam fierent. »

XXV. Deus x Elohim: unum est ex hebraicis Dei nominibus, quod derivatum ab, fortis, Dei creatoris potentiam speciatim ostendit. Nomen hoc habet pluralium terminationem : tamen non

(2) In Monologio.

« PoprzedniaDalej »