Obrazy na stronie
PDF
ePub

IV.

Eorum, qui Pentateuchum Mosi abjudicant, variæ de illius origine sententiæ.

Qui argumentis supra allatis ducti Pentateuchum a Mose scriptum esse negant (1), in diversas de illius origine sententias discedunt, quas, pro instituti ratione, breviter recensebimus.

Thomas Hobbes, in Leviathane (Lond. 1651) P. III, cap. xxx, Pentateuchum de Mose appellatum putat, non quod ab eo scriptus sit, sed quod de eo agat; quamvis concedat, fieri posse, ut ea scripserit, quæ his libris ab eo scripta narrantur, veluti codicem legum, qui, uti ipsi videtur, continetur a cap. x Deuteronomii usque ad finem cap. xxvii.

Isaaci Peyrerii opinio fuit (2), scripsisse Mosem diurnos commentarios rerum omnium memorabilium, quæ a se et aliis sua ætate gestæ fuissent, quibus præmiserit Judæorum fastos ab Adamo ad sua usque tempora; sed illos libros jam dudum periisse, eorumque nunc nonnisi excerpta quædam superesse. Ex istis Mosaicis commentariis conflatum putat Librum bellorum Jovæ, Num. XXI, 14 commemoratum, e quo deinceps liber Numerorum excerptus fuerit.

Benedictus Spinoza, in Tractatu Theologico-politico (Amstelod. 1670), cap. VIII, IX, p. 103, omnes Vet. Test. libros historicos, qui res ante Esræ ætatem gestas enarrant, unum habere auctorem, contendit, quem Esram fuisse suspicatur. Deuteronomium vero primum eorum librorum esse conjicit, qui ab Esra conscripti sint, partim quia leges patrias continet, quibus populus maxime indigebat, partim quia iste liber nulla conjunctione antecedenti alicui annectitur, sed soluta oratione incipit, hæc sunt verba Mosis. Deinde Esram studium adhibuisse credit ad integram historiam gentis Hebrææ describendam, a mundo condito usque ad urbem a Chaldæis eversam, cui librum Deuteronomii suo loco inseruerit. Addit Spinoza, forte Esram primos quinque librorum historicorum a se conscriptorum nomine Mosis vocasse, quod in iis potissimum res ab eo gestæ sint traditæ. Neque tamen Esram huic operi ultimam manum imposuisse, nihilque aliud illum fecisse autumat, quam historias ex diversis scriptoribus colligere, et quandoque nisi simpliciter describere, ita ut eas neque examinatas, neque ordinatas posteris reliquerit. Quæ autem causæ impediverint, nisi forte intempestiva mors, quo minus Esras hoc opus omnibus suis numeris adimpleverit, fatetur se non posse conjicere. Hos denique qualescumque Esdræ commentarios non nisi mancos, mutilos, multisque mendis fœdatos ad nos pervenisse vult, sic ut de prisca historia integrum habeamus nihil, quod non multa correctione indigeat. Quæ omnia prolixe exequitur Spinoza, et argumentis exemplisque firmare studet (3).

futurarum ætatum Israelitis monstrari.

Dessertat. de scriptore Pentateuchi suo Commentario præmissa. Præterea quod Aaron hoc versu Mosi præponitur, versu proximo vero Moses prior nominatur, Hebræi fere observant, hoc versu nativitatis, sequenti dignitatis rationem esse habitam : natu enim majorem fuisse Aaronem, Mosen autem dignitate superiorem; propterea postea Mosen semper præponi, si loca excipias, quæ sunt mere genealogici argumenti.

(1) Quibus non accensendi illi, qui Pentateuchi libros, quales nunc legimus, serioribus temporibus retractatos, atque additamentis nonnullis, quæ illustrandi causa adjecta essent, auctos statuunt. Ex quibus est Andr. Masius, qui in Præfatione ad suum in Josuæ librum Commentarium postquam dixisset, sibi hanc esse opinionem, ut putet, Esram sive solum, sive cum æqualibus, non solum Josuæ, verum etiam Judicum, Regumque libros ex antiquioribus annalibus compilasse, in hunc modum pergit : « Quin ipsum etiam Mosis opus, quod vocant Пerάreuxov, longo post Mosen tempore, interjectis saltem hic illic verborum et sententiarum clausulis, veluti sarcitum, atque omnino explicatius redditum esse, conjecturæ bonæ facile afferri possunt: nam, ut unam, exempli causa, dicam, CariathArbe sæpe illic Hebron nominatur, et tamen hoc illi urbi nomen a Calebi filio Hebrone impositum esse, graves auctores tradiderunt. » Et in Commentario ipso ad Jos. xx, 47, hæc leguntur : « Est quidem hoc nuncupatus nomine (Dan) is locus (Laish, sive Leschem) in Mosis libro, xiv, 14. Verum ne Mosis quidem memoria sic fuisse dictum, est ex iis verbis perspicuum, quæ nunc tractamus. Neque Mosis libros sicut nunc habentur ab illo esse compositos certum est, sed ab Esdra, aut alio quopiam divino viro, qui pro vetustis et exoletis locorum nominibus, alia, quibus rerum gestarum memoria posset optime et percipi et conservari, reposuerit. »

(2) In System. theologico ex Præadamitarum hypothesi (Lugd. Batav. 1655) lib. IV, cap. 1, p. 185 seqq., ubi et recenset eas partes, quas longo post tempore additas putat illis commentariis. De famoso isto libro ejusque auctore quædam lecta non injucunda tradidit Rich. Simon, Lettres choisies, tom. II, lettre 1 et 4.

(3) Quod Aben-Esram secum consentire dixit Spinoza, non satis ingenue fecit; nec enim dubium est, Aben-Esram id tantum velle, ratione carere communem illam et vulgatam apud Judæos sententiam, quæ verba omnia, a primo

Richardus Simon, in Historia critica V. T. Gallico sermone scripta (quæ primum prodiit Lutet. Paris. 1678, Latine 1681, tum aucta Roterodami 1685), lib. I, cap. II, difficiles nodos, quibus Pentateuchi interpretem implicant et frequentes in illo earumdem rerum repetitiones haud raro in singulis inter se pugnantes, et loci, qui ætatem Mose multo seriorem arguunt, facillime expediri posse arbitratur, si Pentateuchum e variis publicorum scribarum, quos Moses more Ægyptio constituisset, commentariis et membranis disjunctis inordinatisque compositum esse

sumamus.

Simonii sententiam dum in censuram vocaret Joannes Clericus, in libro qui inscribitur, Sentiments de qq. Théologiens d'Hollande sur l'Hist. critique du V. T. Amsterd. 1685, Lettre 6, cum illo in eo quidem consentiebat, quo Mosi Pentateuchi conscriptionem abjudicabat; sed quod illius originem attinet, hanc proponebat conjecturam, compositum esse eo tempore, quo veteres Hebraicæ litteræ, quibus primum scriptus esset, notiores essent novis, quas in Babylonico exilio adoptassent, et ab eo auctore, qui neque Samaritanis, neque Judæis esset suspectus, atque e cujus manu illum haud illubenter susciperent. Hæc omnia convenire in sacerdotem illum Israeliticum, e Babylone missum, ut novos Palæstinæ incolas edoceret ritum quo Deus regionis istius amabat coli, II Reg. xvII, 27, 28. Credere par esse, sacerdotem hunc, sive solum, sive adjutum ab aliis, ut rudes illos populos a mouías errore abduceret, molitam esse historiam de mundo unius Dei virtute condito, et epitomen historiæ Hebraicæ usque ad exitum Hebræorum ex Ægypto, ut palam fieret, non nisi unum Deum esse, eum nimirum, quem colunt Hebræi. Scripsisse autem hanc historiam Hebraice, antiquis litterarum characteribus, vel quia Chaldaicæ linguæ nondum satis gnarus esset, vel ob aliam causam nobis incognitam. Annum, quo hæc facta sunt, determinare difficile esse, videri tamen contigisse post decimum octavum regni Josiæ. Hoc enim anno inventus fuit liber legis, sine quo extremam manum operi suo imponere sacerdos ille non potuisset, quippe qui maximam Hebrææ historiæ partem contineret, et ad institutionem novorum Samaritanorum apprime fuerit necessarius. Quæ si ad hunc modum facta esse ponamus, facile creditu esse, sacerdotes Hierosolymitanos hanc Bethelici sacerdotis historiam calculo suo comprobasse, quum in ea nihil invenirent, nisi quod pium, atque rerum gestarum veritati consentaneum esset (1). Joannes Godofredus Hasse, in libro: Aussichten zu künftigen Aufklärungen über das alte Testament, in Briefen, Jen. 1785, Epist. IV-VII, Pentateuchum exilii Babylonici tempore e monumentis veteribus compositum conjecit, adhibitis quidem Mosaicis iis, quæ tunc superessent, sed multis illis auctis et varie immutatis (2).

Fridericus Carolus Fulda (3) Pentateuchum, qualem nunc legimus, posse non ante Davidis tempora conscriptum esse contendit, atque paucis quidem in illo vere Mosaicis plura alia, partim Mose antiquiora, partim eo recentiora ita intexta esse, vetera autem ita mutata et interpolata, ut, quæ vere sint Mosaica, nunc vix discerni possit. A Mosis manu proficisci non dubitat Decalogum, seu librum fœderis (eum enim, Exod. XXIV, 3 memoratum, a Decalogo haud diversum opinatur), epinicium post mare Erythræum transfretatum Exod. xv, atque recensum mansionum

ad ultimum, per hos quinque libros ad Mosen refert auctorem. En Aben-Esræ verba ad Deut. 1, 2: « Si attendas mysterium to duodecim (id est, versus ultimos duodecim Deuteronomii, qui describunt Mosis mortem), tum luca hæc: Deut. xxxi, 9; Gen. xII, 6; xxII, 14; et Deut. 1, 10, 11, cognosces veritatem,» videlicet, non omnia ac singula in Pentateucho a Mose posse scripta esse, sed quædam post eum ab aliis explicationis causa esse addita. A Spinozæ sententia cæterum haud longe discedit Ant. van Dale, qui in libro De Origine et progressu idololatriæ, Amstelod. 1696, p. 71, Pentateuchum ab Esdra cæterisque prophetis ex captivitate redeuntibus tum ex ipsa lege Mosis, tum ex reliquis libris propheticis in illa memoratis adornatum putat. Quod repetit p. 686, suæque sententiæ rationes pluribus exponit in Epist. ad Steph. Morinum libro isto addita, p. 42 seqq.

(1) Abjecit tamen Clericus ipse hanc suam sententiam, ut apparet e Dissertat. II De Scriptore Pentateuchi, Commentario suo in Pentateuchum præmissa. Refutavit quoque illam, præter Witsium in Miscellaneis Sacr. P. I, lib. I, cap. XIV, Sebast. Edzardus in peculiari Dissertat. Utrum Pentateuchus a sacerdote Samaritano sit conscriptus? Viteberg. 1695. Cf. Eichhorn's Einleit. in das A. T. P. II, § 411, p. 257, edit. tert.

(2) Mutavit tamen postea sententiam, et Pentateuchum Mosi vindicavit in libro, cui hæc epigraphe: Entdeckungen im Felde der ältesten Erd- u. Menschengeschichte aus näherer Beleuchtung ihrer Quellen. Hal. 1805.

(3) In Commentatione posthuma, quæ inscribitur, das Aller der heiligen Schriftbücher des A. Test., in dem neuen Repertorio für bibl. und Morgenlândische Literatur, herausgeg. von Paulus. P. III. Cui jungendæ duæ aliæ ejusdem auctoris Commentationes posthuma, altera hæc: Cosmogenie, Androgonie und Menschengeschichte nach der Noachischen Fluth, in den Memorabilien, P. II; altera sic: Fulda's Resultate Freimüthiger Untersuchungen über den Canon des A. T., in den Memorabilien, P. VIII.

Israelitarum ab exitu ex Ægypto usque ad campos Moabiticos Num. xxx. Alia a Mose consignata recentioribus scriptionibus intexta putat (1), neque tamen ultra decem monumenta vere Mosaica superesse.

Qui Otmari nomine latuit, Joannes Christianus Nachtigal (2), postquam præter illa quæ supra § III commemorata sunt, recentioris Mose ævi argumenta, in Pentateucho obvia, attulisset et alia, quibus probare studeret, exstitisse apud Hebræos ante Samuelis tempora præter tabulas genealogicas tribuumque stemmata, aut nulla, aut sane paucissima litterarum monumenta, et fuisse rerum a majoribus gestarum memoriam nonnisi ore propagatam, carminibusque aut lapidum monumentis servatam, contendit esse Samuelis tempore demum in scholis prophetarum primum carmina historica, quæ magnam partem e picturis imaginibusque rerum gestarum lapidi aut æri insculptis hausta fuissent, litteris mandata, tum esse procedente tempore a viris sapientibus et litterate peritis conscriptos plures libros, qui carmina, narrationes de rebus vetustis, legesque collectas continerent, atque ex hujusmodi libris esse junctis plurium hominum doctorum studiis, moderante forsan Jeremia propheta, sub exilii Babylonici tempore Pentateuchum compositum (3). Mosaica in illo vix alia statuit, quam decem præcepta, duabus tabulis lapideis insculpta, recensum stationum Israelitarum per Arabia deserta iter facientium, stemmata et carmina nonnulla breviora.

Joannes Severinus Vater, etsi Pentateuchum qualem nunc legimus, non ante exilii Babylonici tempus certo exstitisse statuat, tamen majorem Deuteronomii partem, singulasque cæterorum librorum pericopas iam inde a Davidis et Salomonis ætate paulatim compositas censet.

Guilielmus Martinus Lebrecht de Wette in den Beitragen zur Einleit. in das A. T. P. I, exammatis librorum Vet. Test., præter Pentateuchum, locis iis, in quibus ejusdem mentionem fieri vulgo creditur, ex illis hoc effici contendit, prima Pentateuchi nostri vestigia haud multo ante eversam a Chaldæis rempublicam Hebraicam occurrere; quod Josia regnante, ab Hilkia sacerdote in templo repertum narratur, II Reg. XXII, 13 seqq., volumen legis, fuisse tantummodo Deuteronomium, quod a prioribus Pentateuchi libris diversum, alius cujusdam recentioris auctoris opus esse, atque librorum priorum epitomen quemdam, jam prius in peculiari Dissertatione (quæ verba supra posita in fronte gerit, prodiitque Jenæ 1805) ostendere studuerat. Librorum quatuor priorum partes singulas, e quibus illi sub exilii tempore compositi et contexti fuerint, esse Davidem inter et Joramum diversis temporibus scriptas, maximam quidem partem : nam esse in iis et pericopas quæ Babylonicum tempus arguant (4).

Leonhardus Bertholdt, in Historisch-Krit. Einleit. in das A. und N. Test., tom. III, p. 821 seqq., in exploranda ætate atque origine Pentateuchi, qualis nunc exstat, non ultra initia dignitatis regiæ apud Hebræos introductæ regrediendum esse censet. Verisimile ipsi, esse Pentateuchum a Samuele in suam formam redactum, atque ad arcam fœderis repositum, illiusque exemplar a Samuelis manu linteo Ægyptio lævigato inscriptum, esse illud legis volumen, quod ab Hilkia in templo repertum fuerit.

(1) Veluti narrationem de prælio cum Amalecitis, Exod. xvII, 14; præcepta Deut. xxx1, 9 commemorata; explanationem decalogi, quæ inde a Deut. 1, 5 usque ad iv, 45 legitur; tum quæ Deut. XII-XX, XXVII, xxx, 10 seqq. continentur; denique Carmen Mosis Deut. xxx, ejusdem ad populum et singulas tribus verba novissima, xxxIII.

(2) In Commentationibus tribus, que hunc gerunt epigraphen Fragmente uber die allmählige Bildung der den Israeliten heiligen Schriften, besonders der sogenannten historischen. Insertæ sunt dem Magazin für Religions philosophie, Exegese und Kirchengeschichte, von Henke, P. II, iv.

(3) Libros veteres, quinque numero, e quibus undecim priora Geneseos capita deprompta censet, definire conjectura tentavit in Commentatione que inscribitur, Neue Versuche uber die ersten eilf Abschnitte der Genesis, etc., in dem Magazin herausgeg von Henke, P. V. Sed omnem illam Nachtigalii de origine Pentateuchi sententiam examinavit relutavitque Eckermann in den Theologischen Beyträgen. Tom. V. Quod illius opinionem attinet de pluribus Pentateuchi narrationibus, quæ imaginibus sculptisque rerum gestarum repræsentationibus ortum suum deberent, quam sit illa supervacanea et idoneis argumentis destituta, ostendit Vater in sua de Pentateuchi disquisitione, Commentario suo adjecta.

(4) Ad eas refert mythum de linguarum confusione Gen. x, qui inimicum in Babelem animum prodat. Cæterum cum de Wettio in sententia de seriore Pentateuchi origine in rei summa convenit G. Gesenius, qui in Commentatione de Pentateucho Samaritano, p. 6-8, quinque libros, quos Mosaicos vulgo vocamus, post reditum demum e Babylonico exilio in hodiernam formam redactos esse censet. Argumenta, quibus de Wette Mosaicam Pentateuchi originem impugnavit, singula examinavit refellitque Kelle in libro quem inscripsit, Vorurtheilsfreie Würdigung der Mosaischen Schriften, etc. Freiberg. 1811.

Carolus Franciscus Volney, in opere quod inscripsit, Recherches nouvelles sur l'histoire ancienne, P. I, cap. VI-VIII, p. 59 seqq., quamvis minime inficias eat, continere Pentateuchum nonnulla scripta vere Mosaica (veluti Exod. xx, 2, XXIV, 1. Num. xxxIII), illum tamen, qualem nunc habemus, non dubitat procusum esse junctis Hilkiæ pontificis maximi, Jeremiæ prophetæ, Saphanis scribæ regii, atque Achboris (quorum opera in reperto libro legis II Reg. XXII, 8 seqq. laudatur) studiis, haud inscio Josia rege, eo consilio, ut dubiis illis et periculosis temporibus, quibus Judaico regno, Ægyptum inter et Babyloniam posito, ab utraque hac parte prætereaque a Scythis, in Syriam borealem impressionem facientibus, maximum periculum et extremum pene discrimen imminebat, Judæorum animi, revocata veteri Mosaica institutione, patriæ amore incenderentur, confirmarentur, atque ad fortiter resistendum, unitis viribus, communibus hostibus incitarentur, et ab instante interitu respublica hoc modo servaretur*.

* His nominibus recentiora quædam addemus, duce Hengstenberg, Die Authentie des Pentateuchs. Tres sunt, ait, hodie in Germania opiniones circa Pentateuchi originem. Prima est eorum, qui totum vel fere totum Pentateuchum Mosi abjudicant. Hanc imprimis patrocinatur de Wette, in sua Einleitung in's alt. Testament, cujus singulæ editiones cum variis, sed levis momenti emendationibus in lucem prodiere. Adde Gramberg George, Hartmann, Augusti, Gesenius, Hitzig, de Bohlen, Vatke, Ewald, etc., hoc in uno tamen consentientes, quod Mosen auctorem esse Pentateuchi negant omnes, in cæteris maxime discrepantes inter se, imo acerrime decertantes. Gesenius quidem, in Commentatione de Pentateuchi Samaritani origine, etc., Hala 1815, in Genesi tribusque seqq. libris capita reperit, quæ ad Prophetarum tempus pertinent, dum quinti libri compositio propius accedit ad Judaicum exilium; rursum in Geschichte der hebraischen sprache quædam in Pentateucho indigitat fragmenta, remotissimam antiquitatem redolentia, recentius tamen novo stylo elaborata et conscripta; nuper vero, in sui Elementarbuch (10a edit.) præfatione, verecundius asserit, litem, an Moses Pentateuchi scriptor habendus sit, nec-ne, adhuc sub judice esse. Ilgenii, Vateri atque Eichhornii sententiam, Pentateuchum esse e variis remotæ ætatis fragmentis a compilatore quodam contextum, revocavit Gramberg, in opere cui titulus: Libri Geneseos secundum fontes rite dignoscendos adumbratio nova, Lip. 1828; qui tamen hæc fatetur, p. 68: « Vicem nominis Jehova et Elohim pro criterio satis certo ad auctores diversos dignoscendos haberi non potest : hic (cap. xxvi, 16 seqq.) enim in oratione inter se connexa modo Elohim, modo Jehova legimus. » Et p. 75 : << Hic etiam (cap. xxxi, 17 — xxxII, 3) nomina quæ Deo tribuuntur, nobis criteria esse nequeunt : legitur enim Elohim vers. 24, 29; sed vers. 49 Jehova, et vers. 50 Elohim, denique vers. 53 et cap. xxxп, 2, 3 Elohim, » etc. Sed nemo acrius et doctius, quam Hartmann, impugnavit hanc fragmentorum distinctionem alternanti nominum Jehova et Elohim usui innixam: vide ejus Historisch-Kritische Forschungen über die Bildung, etc., der 5 Bucher Mosis, Rostock, 1831, p. 116-147. Libri Numerorum cantica Mosis auctoris esse de Wette affirmat, negat Vatke. Tuch, Commentar über die Genesis, censet, vetustam mundi historiam usque ad Josue tempora, in qua Deus nomine Elohim vocabatur, in manibus fuisse Jehovista cuidam recentiori scriptori Pentateuchi, qualem nunc habemus. Geneseos librum parum cohærentem, et disparilibus partibus consutum, nullo, nisi temporis, ordine servato, quam multi affirmarunt? E contrario Ewald, in libro inscripto, Die Composition der Genesis kritisch untersucht, Braunsweig 1823, hæc duo evincenda sibi proponit, primum scilicet, fragmentorum hypothesin nulla idonea ratione inniti; secundum, Genesim ita conformari, ut unum sibique cohærens opus affirmari debeat. Ab opinione, plerisque Rationalistis probata, nempe Deuteronomium fuisse aliis Pentateuchi libris recentiori ætate scriptum, recedit George, qui autumat hunc librum cæteris antiquitate antecellere. Authentiæ adversarios non minus invicem discrepantes, si historicam Pentateuchi spectes auctoritatem, reperies. De Bohlen, Die Genesis historisch-kritisch erläutert, Konigsb. 1835, decipiendi consilium Pentateuchi scriptori plane affingit; idem insinuat Vatke, cæteri negant. Mayer, Eichhorn, Bauer, Berthold et Gesenius Pentateucho fidem adhibendam esse opinantur, quando gesta ibi enarrantur quæ rerum humanarum naturam non superant : miracula sola mythis adscribenda; Vater de omnibus omnino dubitat, incertaque omnia, licet forsan non falsa, existimat; de Wette, de Bohlen, Bauer, Vatke omnia mythis annumerant : in hoc tamen dissentientes, quod Bauer et Vatke latitantem in iis Pentateuchi mythis veritatem eruere satagunt, dum id ne fieri quidem posse de Wette contendit. Quas hactenus inter adversarios authentiæ memoravimus discrepantias, maximi momenti quæstiones referunt, nam minutiores alias quis posset recensere? Hoc tantum confidenter affirmamus, nil hactenus Pentateuchi authentia a Rationalista quodam oppositum esse, quin illud ab alio jam fuerit eversum atque confutatum; nec, quæ hodie vigent opiniones, diu pervincent.

Ut silvæ foliis pronos mutantur in annos,

Prima cadunt: ita verborum vetus interit ætas,

Et juvenum ritu florent modo nata virentque.

Hæc protulit recentissimus Ewald, in tomo I suæ Geschichte des Volkes Israel: Auctores prodit Penta

V.

Argumenta quibus Pentateuchus Mosi abjudicatur, quid habeant momenti?

Variæ illæ de recentiore Pentateuchi origine sententiæ, quia triplici potissimum argumentorum genere nituntur, primo, e linguæ et sermonis cum libris serioribus convenientia; altero, e totius operis conformatione; tertio denique, e locis in Pentateucho obviis, quæ a Mose scripta esse plane non possint, petito (vid. § III): auid illa ad abjudicandum Mosi Pentateuchum valeant, iam videamus (a).

teuchus quinque, ita tamen ut quatuor priorum opera, quasi sui novique libri materiam, postremus auctor seu compilator digesserit, retractarit, ex iisque effecerit Pentateuchum, qualis nunc existit, addito insuper libro Josue. Quatuor serioris ætatis opera hæc sunt: primum, vetustissimumque, Liber fœderum et pactorum, Samsonis tempore scriptus; secundum, Liber originum, a Levita quodam, regnante Salomone, editus; tertium, Libri prophetiarum, pars prior, auctore Judæo quodam schismatico, in regno Israelitico temporibus Eliæ vel Joelis degenti, qui primus primitivam mundi historiam in prophetias vertit; quartum, ejusdem Prophetiarum libri pars posterior, sermone oratorio et poetico res olim gestas adornans, in lucem autem edita circa ann. 800-750 ante Christum. De iis qui hodie in Gallia Pentateuchi authentiam impugnant, vix est quod loquamur, tum quia paucissimi sunt, et, ut aiunt, rara avis; tum quia nil novi hactenus attulere, ne excepto quidem E. Renan, qui, sive in Histoire des langues Sémitiques, sive in Etudes d'histoire religieuse, mira licet dicendi arte scriptis, vel nonnisi trita apud Germaniæ scriptores argumenia fere recudit, imo levissime perstringit, vel controversam rem pro demonstrata fidentius habens, plura effutit quæ comprobanda nil videtur curare.

Secunda sententia est eorum, qui Pentateuchi magnam partem Mosi adjudicant. Quos inter eminet Eichhorn, qui, postquam in prioribus suæ Einleitung in's alte Testament editionibus Pentateuchi authentiam propugnavisset, in posterioribus mutavit sententiam : affirmat nempe Pentateuchum constare maximam partem tum commentariis sive a Mose ipso, sive ab aliis ejusdem tamen ætatis auctoribus scriptis, tum recentioribus appendicibus, a compilatore quodam in unum opus digestis hoc temporis intervallo quod Josuam inter et Samuelem effluxit. Bleck in Annalibus, p. 186, criteriis mere internis ductus, leges omnes Mosi asserit; ita et Stâudlein, Commentationes duæ de legum Mosaicarum momento, ingenio, collectione et effectibus. Gotting. 1796. His adnumerandus est Herbst, qui, licet in Observationes quædam de Pentateuchi quatuor librorum posteriorum auctore et editore, Erlang. 1817, Mosaicam Pentateuchi originem defenderit, in aliis tamen operibus tò Rationalistarum pτov feúdos admittere videtur, scilicet Mosis commentarios, seu diaria, primum sparsos et disparatos exstitisse, deinde a quodam recentioris ætatis compilatore non modo collectos fuisse, sed pluribus etiam additamentis auctos. Cæterum ejus Historischkritische Einleitung in's alte Testament, a Welte notis emendata et locupletata, optimum est in hoc genere Enchiridion.

Tertia denique sententia est eorum, qui Pentateuchum, qualem nunc habemus, Mosi adjudicant. Nominibus supra, p. 33, not. (a) citatis, adde Hug, Movers, Herz, Jahn, Pareau, Kelle, Fritzsche, Scheibel, Sack, Kanne, Dettinger, etc. : qui tamen Pentateuchi libros antiquorum librorum sorte mansisse immunes, nec vel in paucis fuisse corruptos, minime contendunt, quanquam hic Jahn adversariis plus æquo

concedit.

(a) Apposite Meignan, op. cit. p. 95, Peutateuchi authentiam impugnantibus opponit præjudicia legitima, quæ licet eorum argumenta directe non diluant, valde tamen ea quatiunt et infirmant. Hæc autem legitima præjudicia sunt : Primum, quod interpretes Germani (hoc enim ex fonte Rationalistæ omnes hauriunt), audacioris quidem ingenii, sensumque communem parum curantes, novas semper atque inauditas captent hypotheses, quas deinde absque idonea ratione aut recognitione positas in lucem proferunt. Minimi pendunt egregiam Cartesii regulam : « N'admettre un fait qu'après l'avoir bien observé; multiplier les expériences, en contrôler les résultats; ne procéder que suivant les règles d'une sévère induction; n'affirmer que ce qui est évidemment démontré. » Audi de Rémusat : « L'esprit systématique est, dans le sens le plus compréhensif du mot, l'esprit germanique. Toutes les fois que, par l'alliance de l'imagination et de la métaphysique, un talent ingénieux et confus, subtil et vague, parvient à combiner les faits les plus divers sous une généralité qui ne les unit qu'en les mutilant ou les exagérant, transforme les faits en idées, personnifie les principes, formule les individus, soyez assuré que c'est l'Allemagne qui vous parle. Il est difficile de marcher d'un pied aussi superbe sur la tête du sens commun. » Revue des DeuxMondes, 1854. 15 mart. Secundum, quod inter se non minus quam nobis discrepent, imo decertent. Vide quæ pag. præced. adnotavimus. Tertium, quod haudquaquam libero, omnique præjudicata opinione expedito animo rem perpendant: nimirum miraculis et prophetiis offensi, innituntur tacito syllogismo: « Si Moses hanc miraculorum historiam scripsisset, vera et divina essent, quæ ibi narrantur miracula; atqui miracula fieri non possunt igitur Moses hanc historiam non scripsit. » Pro Concesso itaque ponitur, quod erat demonstrandum. Sæpissime de Wette hoc utitur enthymemate: «Miracula sunt philosophice impossibilia : ergo Pentateuchi narrationes, in quibus ea reperiuntur, mythis sunt adnumerandæ. » Illo autem Ewaldus: « Futura prævidere nemo potest: ergo omnia Pentateuchi capita quæ prophetias continent, recentioris Mose sunt auctoris. »

« PoprzedniaDalej »