Obrazy na stronie
PDF
ePub

inter se distent, justa rusticitas et docta justitia? Alii stellis, alii cœlo comparantur. Quanquam juxta Hebraicam veritatem utrumque de eruditis possit intelligi. Ita enim apud eos legimus: « Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. » Cur dicitur Paulus apostolus vas electionis? Nempe quia legis et Scripturarum sanctarum erat armarium. Pharisæi stupent in doctrina Domini : et mirantur in Petro et Joanne quomodo legem sciant, cum litteras non didicerint. Quidquid enim aliis exercitatio, et quotidiana in lege meditatio tribuere solet, illis hoc Spiritus Sanctus suggerebat, et erant juxta quod scriptum est, ecdidato. Duodecim annos Salvator impleverat, et in templo senes de quæstionibus legis interrogans, magis docet dum prudenter interrogat. Nisi forte rusticum Petrum, rusticum dicimus Joannem, quorum uterque dicere poterat : « Etsi imperitus sermone, non tamen scientia. » Joannes rusticus, piscator, indoctus? et unde illa vox, obsecro: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum?» Verbum enim græce multa significat, nam et verbum est, et ratio, et supputatio, et causa uniuscujusque rei, per quam sunt singula quæ subsistunt: quæ universa recte intelligimus in Christo. Hoc doctus Plato nescivit, hoc Demosthenes eloquens ignoravit. « Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. >> Vera sapientia perdet falsam sapientiam; et quanquam stultitia prædicationis in cruce sit, tamen Paulus sapientiam loquitur inter perfectos: sapientiam autem non sæculi hujus, nec principum sæculi istius, quæ destruitur; sed loquitur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam prædestinavit Deus ante sæcula. Dei sapientia, Christus est; Christus enim, Dei virtus, et Dei sapientia. Hæc sapientia in mysterio abscondita est: de qua et noni psalmi titulus prænotatur, «Pro occultis filii,» in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ Dei absconditi. Et qui in mysterio absconditus erat, prædestinatus est ante sæcula: prædestinatus autem et præfiguratus in lege et Prophetis: unde et Prophetæ appellantur videntes, quia videbant eum, quem cæteri non videbant. Abraham vidit diem ejus, et lætatus est. Aperiebantur cœli Ezechieli, qui populo peccatori clausi erant. « Revela, inquit David, oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.» Lex enim spiritualis est, et revelatione opus est, ut intelligatur, ac revelata facie Dei gloriam contemplemur. Liber in Apocalypsi septem sigillis signatus ostenditur : quem si dederis homm scienti litteras ut legat, respondebit tibi: Non possum: signatus est enim. Quanti hodie putant se nosse litteras, tenent signatum librum, nec aperire possunt, nisi ille reseraverit qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit? In Actibus Apostolorum sanctus ennuchus, immo vir (sic enim eum Scriptura cognominat), cum legeret Isaiam prophetam, interrogatus a Philippo : « Putasne intelligis quæ legis? respondit : Quomodo possum, nisi aliquis me docuerit?» Ego (ut de me loquar interim) nec sanctior sum hoc eunucho, nec studiosior; qui de Æthiopia, id est, de extremis mundi finibus, venit ad templum, reliquit aulam regiam : et tantus amator legis divinæque scientiæ fuit, ut etiam in vehiculo legeret litteras sacras. Et tamen cum librum teneret, et verba Domini cogitatione conciperet, lingua volveret, labiis personaret, ignorabat eum, quem in libro nesciens venerabatur. Venit Philippus, ostendit ei Jesum, qui clausus latebat in littera. O mira doctoris virtus! eadem hora credit eunuchus, baptizatur, et fidelis et sanctus factus est; ac magister de discipulo, plus in deserto fonte Ecclesiæ, quam in aurato synagogæ templo reperit. Hæc a me perstricta sunt breviter (neque enim epistolaris angustia evagari longius patiebatur), ut intelligeres te in Scripturis sacris sine prævio et monstrante semitam non posse ingredi. Taceo de grammaticis, rhetoribus, philosophis, geometris, dialecticis, musicis, astronomis, astrologis, medicis, quorum scientia mortalibus vel utilissima est, et in tres partes scinditur, τὸ δόγμα, τὴν μέθοδον, τὴν ἐμπειρίαν. Ad minores artes veniam, et quæ non tam lingua, quam manu administrantur. Agricolæ, cæmentarii, fabri metallorum, lignorumque cæsores, lanarii quoque, et fullones, et cæteri qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricantur, absque doctore esse non possunt quod cupiunt. Quod medicorum est, promittunt medici; tractant fabrilia fabri sola Scripturarum ars est, quam sibi passim omnes vindicant. Scribimus indocti doctique poemata passim. Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi præsumunt, lacerant, docent antequam discant. Alii, adducto supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt (proh pudor!) a feminis, quod viros doceant; et ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, immo audacia,

edisscrunt aliis quod ipsi non intelligunt. Taceo de mei similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas post sæculares litteras venerint, et sermone composito aures populi mulserint, quidquid dixerint, hoc legem Dei putant; nec scire dignantur quid Prophetæ, quid Apostoli senserint, sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia: quasi grande sit, et non vitiosissimum docendi genus, depravare sententias, et ad voluntatem suam, Scripturam trahere repugnantem. Quasi non legerimus Homerocentonas, et Virgiliocentonas, ac non sic etiam Maronem sine Christo possimus dicere christianum, quia scripserit :

Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;

Jam nova progenies cœlo demittitur alto.

Et Patrem loquentem ad Filium :

Nate; meæ vires, mea magna potentia solus.

Et post verba Salvatoris in cruce :

Talia perstabat memorans, fixusque manebat.

Puerilia sunt hæc, et circulatorum ludo similia, docere quod ignores immo, ut cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire quod nescias.

Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de creatura mundi, de exordio generis humani, de divisione terræ, de confusione linguarum et gentium, usque ad exitum scribitur Hebræorum. Patet Exodus cum decem plagis, cum Decalogo, cum mysticis divinisque præceptis.

In promptu est Leviticus liber, in quo singula sacrificia, immo singulæ pene syllabæ, et vestes Aaron, et totus ordo Leviticus spirant cœlestia sacramenta.

Numeri vero nonne totius arithmeticæ, et prophetiæ Balaam, et quadraginta duarum per eremum mansionum mysteria continent?

Deuteronomium quoque secunda lex, et Evangelicæ legis præfiguratio, nor.ne sic ea habet quæ priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus? Hucusque Moyses, hucusque Pentateuchus: quibus quinque verbis loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriatur.

Job exemplar patientiæ, quæ non mysteria suo sermone complectitur? Prosa incipit, versu lahitur, pedestri sermone finitur; omnesque leges dialecticæ, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba, plena sunt sensibus. Et (ut de cæteris sileam) resurrectionem corporum sic prophetat, ut nullus de ea vel manifestius, vel cautius scripserit. << Scio, inquit, quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum : et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hæc spes mea in sinu meo. »

Veniam ad Jesum Nave, qui typum Domini non solum gestis, verum etiam nomine præfert; transit Jordanem, hostium regna subvertit, dividit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes, atque confinia, Ecclesiæ cœlestisque Jerusalem spiritualia regna describit.

In Judicum libro, quot principes populi, tot figuræ sunt.

Ruth Moabitis, Isaiæ explet vaticinium, dicentis: Emitte agnum, Domine, Dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion. >>

Samuel in Heli mortuo, et occiso Saul, veterem iegem abolitam monstrat. Porro in Sadoc atque David, novi sacerdotii novique imperii sacramenta testatur.

Melachim, id est tertius et quartus Regum liber, a Salomone usque ad Jechoniam, et a Jeroboam filio Nabat usque ad Osee, qui ductus est in Assyrios, regnum Juda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesiæ paucitas, et hæreticorum contra Ecclesiam bella narrantur.

Duodecim Prophetæ in unius voluminis angustia coarctati, multo aliud, quam sonet in littera, præfigurant.

Osee crebro nominat Ephraim, Samariam, Joseph, Jezrahel, et uxorem fornicariam, et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri, viri ad se reditum præstolari.

Joel, filius Phatuel, describit terram duodecim tribuum, eruca, brucho, locusta, rubiginė vastante consumptam : et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum Sanctum super servos Dei et ancillas, id est, super centum viginti credentium nomina, et effusum iri in cœnaculo Sion. Qui centum viginti, ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur.

Amos pastor et rusticus, et ruborum mora distringens, paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria aut quatuor scelera Damasci, et Gazæ, et Tyri, et Idumææ, et filiorum Ammon et Moab, et in septimo et octavo gradu Judæ et Israel? Hic loquitur ad vaccas pingues, quæ sunt in Samariæ monte, et ruituram domum majorem minoremque testatur. Ipse cernit fictorem locustæ, et stantem dominum super murum litum vel adamantinum, et uncinum pomorum, attrahentem supplicia peccatoribus, et famem in terram: non famem panis, nec sitim aquæ, sed audiendi verbum Dei.

Abdias, qui interpretatur servus Dei, pertonat contra Edom sanguineum terrenumque hominem; fratris quoque Jacob semper æmulum, hasta percutit spiritali.

Jonas, columba pulcherrima, naufragio suo passionem Domini præfigurans, mundum ad pœnitentiam revocat : et sub nomine Ninive, gentibus salutem nuntiat.

Michæas de Morasthi, cohæres Christi, vastationem annuntiat filiæ latronis, et obsidionem ponit contra eam : quia maxillam percusserit judicis Israel.

Nahum, consolator orbis, increpat civitatem sanguinum, et post eversionem illius loquitur: «Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. >>

Habacuc, luctator fortis et rigidus, stat super custodiam suam, et figit gradum super munitionem, ut Christum in cruce contempletur, et dicat: «Operuit cœlos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus : ibi abscondita est fortitudo ejus. »

Sophonias, speculator et arcanorum Dei cognitor, audit clamorem a Porta piscium, et ejulatum a Secunda, et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus Pilæ, quia conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt universi qui involuti erant argento.

Aggæus, festivus et lætus, qui seminavit in lacrymis, ut in gaudio meteret, destructum templum ædificat, Deumque Patrem inducit loquentem : « Adhuc unum modicum, et ego commovebo cœlum et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus. >> Zacharias, memor Domini sui, multiplex in prophetia, Jesum vestibus sordidis indutum, et lapidem oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et dextris: ut post equos nigros, rufos, albos et varios, et dissipatas quadrigas ex Ephraim, et equum de Jerusalem, pauperem regem vaticinetur et predicet, sedentem super pullum filium asinæ subjugalis.

Malachias aperte, et in fine omnium Prophetarum, de abjectione Israel, et vocatione gentium : « Non est mihi, ait, voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus : et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda. »

Isaiam, Jeremiam, Ezechielem et Danielem, quis potest vel intelligere, vel exponere? Quorum primus non prophetiam mihi videtur texere, sed Evangelium.

Secundus virgam nuceam, et ollam succensam a facie aquilonis, et pardum spoliatum suis coloribus, et quadruplex diversis metris nectit alphabetum.

Tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebræos istæ partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur.

Quartus vero, qui et extremus inter quatuor prophetas, temporum conscius, et totius mundi lapidem præcisum de monte sine manibus, et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat. David Simonides noster, Pindarus, et Alcæus, Flaccus quoque, Catullus atque Serenus, Christum lyra personat, et in decachordo psalterio, ab inferis excitat resurgentem.

Salomon, pacificus et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam jungit et Christum, sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium.

Esther in Ecclesiæ typo, populum liberat de periculo; et interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, partes convivii, et diem celebrem mittit in posteros.

Paralipomenon liber, id est, instrumenti veteris Top, tantus ac talis est, ut absque illo si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina juncturasque verborum, et prætermissæ in Regum libris tanguntur historiæ, et innumerabiles explicantur Evangelii quæstiones.

Esdras et Nehemias, adjutor videlicet, et consolator a Domino, in unum volumen coarctantur, instaurant templum, muros exstruunt civitatis; omnisque illa turba populi redeuntis in patriam, et descriptio Sacerdotum, Levitarum, Israelis, proselytorum, ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice præferunt, aliud retinent in medulla. Cernis me Scripturarum amore raptum, excessisse modum Epistolæ, et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum, quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: «< Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. » Cæterum illud Socraticum impletur in nobis : « Hoc tantum scio, quod nescio. »

Tangam et novum breviter Testamentum.

Matthæus, Marcus, Lucas et Joannes, quadriga Domini, et verum Cherubim, quod interpretatur scientiæ multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintillæ emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos, et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia, tenent se mutuo, sibique perplexi sunt, et quasi rota in rota volvuntur, et pergunt quocumque eos flatus Spiritus Sancti perduxerit.

Paulus Apostolus ad septem scribit Ecclesias: octava enim ad Hebræos a plerisque extra numerum ponitur. Timotheum instruit ac Titum, et Philemonem pro fugitivo famulo deprecatur. Super quo melius tacere puto, quam pauca scribere.

Actus Apostolorum nudam quidem sonare videntur historiam, et nascentis Ecclesiæ infantiam texere: sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cujus laus est in Evangelio, animadvertemus pariter omnia verba illius, animæ languentis esse medicinam.

Jacobus, Petrus, Joannes, Judas, septem Epistolas ediderunt, tam mysticas, quam succinctas, et breves pariter ac longas: breves in verbis, longas in sententiis: ut rarus sit, qui non in earum lectione cæcutiat.

Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta, quot verba. Parum dixi, et pro merito voluminis laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentiæ. Oro te, frater charissime, inter hæc vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quærere. Nonne tibi videtur jam hic in terris regni cœlestis habitaculum? Nolo offendaris in Scripturis sanctis simplicitate, et quasi vilitate verborum, quæ vel vitio interpretum, vel de industria sic prolata sunt, ut rusticam concionem facilius instruerent, et in una eademque sententia aliter doctus, aliter audiret indoctus. Non sum tam petulans et hebes, ut hæc me nosse pollicear, et eorum fructus capere, quorum radices in cœlo fixæ sunt: sed velle fateor. Sedenti me præfero; magistrum renuens, comitem spondeo. Petenti datur, pulsanti aperitur, quærens invenit. Discamus in terris, quorum scientia nobis perseveret in cœlo. Obviis te manibus excipiam, et (ut inepte aliquid, ac de Hermagoræ tumiditate effutiam) quidquid quæsieris, tecum scire conabor. Habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum sæculi, fidem amicitiæ, amorem Christi. Nam prudentiam et eloquii venustatem etiam absque illo ipsa Epistola præferebat. Festina, quæso te, et hærentis in salo naviculæ funem magis præcide, quam solve. Nemo renuntiaturus sæculo bene potest vendere quæ contempsit ut venderet. Quidquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro computa. Antiquum dictum est: Avaro tam deest quod habet quam quod non habet. Credenti totus mundus divitiarum est: infidelis autem etiam obolo indiget. Sic vivamus, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Victus et vestitus divitiæ christianorum sunt. Si habes in potestate rem tuam, vende si non habes, projice. Tollenti tunicam, et pallium relinquendum est. Scilicet nisi tu, semper recrastinans, et diem de die trahens, caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus unde alat pauperes suos. Totum Deo dedit, qui seipsum obtulit. Apostoli navem tantum et retia reliquerunt. Vidua duo æra misit in gazophylacium, et præfertur Crosi divitiis. Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum.

DU CULTE

DE

JÉSUS-CHRIST DANS LES ÉCRITURES.

Le premier lieu où l'on rencontre ceux que l'on aime, c'est leur histoire. L'histoire est le passé de la vie se survivant à lui-même dans un souvenir écrit. Il n'y aurait pas d'amitié, si la mémoire ne ressuscitait dans l'âme et n'y tenait présents ceux à qui nous avons donné notre cœur. C'est là qu'ils vivent de notre propre vie, là que nous les voyons avec nous, là que leurs traits et leurs actions demeurent empreints et se conservent dans un relief qui fait partie de notre être. Mais la mémoire, même la plus fidèle, est courte par quelques endroits, et, si elle veut se transmettre à d'autres en leur léguant l'image aimée, il faut qu'elle se transforme en histoire et se grave sur un airain qui méprise le temps. L'histoire est la mémoire d'un siècle immortalisé. Par elle, les générations se rapprochent, et, si pressées qu'elles soient dans leur cours et leur disparition, elles puisent au foyer du souvenir l'unité qui fait leur âme et leur parenté. Un homme qui n'a pas d'histoire est tout entier dans sa tombe; un peuple qui n'a pas dicté la sienne n'est pas encore né. D'où il suit que la religion, étant la première entre toutes les choses humaines, doit avoir une histoire qui soit aussi la première, et que Jésus-Christ étant le centre et le fondement de la religion, doit tenir aux annales du monde une place qu'aucun autre, conquérant, philosophe ou législateur ne saurait atteindre. Ainsi en est-il, mon cher Emmanuel. On a beau creuser l'antiquité ou redescendre aux âges nouveaux, rien n'apparaît avec le caractère de nos Ecritures, ni rien avec la majesté de Jésus-Christ. Je ne m'arrête pas à vous le montrer; je l'ai fait ailleurs, et il est entendu qu'entre vous et moi ce n'est pas la question d'apologie qui nous préoccupe, mais la question de la vie, c'est-à-dire de connaître et d'aimer Dieu par la connaissance et l'amour de Jésus-Christ.

Or, soit pour connaître, soit pour aimer, il faut s'approcher de l'objet qui a conquis les pressentiments de notre cœur, le regarder, l'étudier, y revenir sans qu'aucune lassitude interrompe jamais cette ardeur de découverte et de possession; et, si la mort ou l'absence l'ont enlevé de nos yeux, si les siècles ont jeté entre lui et nous de longs intervalles, c'est à son histoire qu'il faut le redemander. N'avez-vous pas remarqué, dans le cours de vos études classiques, l'incompréhensible et divine magie de l'histoire? D'où vient que la Grèce est pour nous comme une patrie qui ne meurt pas? D'où vient que Rome, avec sa tribune et ses guerres, nous poursuit encore de son invincible image, et domine de ses grandeurs éteintes une postérité qui n'est pas la sienne? Pourquoi ces noms de Miltiade et de Thémistocle, pourquoi ces champs de Marathon et de Salamine, au lieu d'être des tombeaux oubliés, sont-ils des choses de notre âge, des couronnes tressées hier, des acclamations qui retentissent et s'attachent à nos entrailles pour les ébranler? Je ne puis, quoi que je fasse, me dérober à leur puissance; je suis Athénien, Romain, j'habite au pied du Parthénon, et j'écoute en silence au bas de la roche Tarpéienne, Cicéron qui me parle et qui m'émeut. C'est l'histoire qui fait cela. Une page écrite il y a deux mille ans a vaincu ces deux mille ans, elle en vaincra deux mille encore, et ainsi toujours, jusqu'à ce que l'éternité remplace le temps, et que Dieu, qui est tout l'avenir, soit aussi pour nous tout le passé. Mais vous entendez

(1) Hac epistola, ex opere cui titulus, Lettres à un jeune homme sur la vie chrétienne, par le P. H. D. Lacor daire, Paris, 1858, apud Poussielgne-Rusand, tum Auctoris, tum Editoris benigno concessu excerpta, editionem nostram locupletari, imo exornari, ex Lectoribus nemo non gratus accipiet.

« PoprzedniaDalej »