Obrazy na stronie
PDF
ePub

Trm. 36.

Cor. 37.

36. Plures etiam, non tantum typicos et typice subordinatos, sed etiam dissimiles et disparatos, posse esse sensus litterales S. Scripturæ, docet S. Augustinus, lib. XII Conf., cap. XVIII, XXV, XXVI, Xxx1 et xxx11, quem citat et sequitur D. Thomas I p., Q. 1, art. 10, in corpore, idque colligitur ex Concilio Lateranensi cap. Firmiter, de summa Trinit., ubi Concilium ex illo Gen. 1, « in principio creavit Deus cœlum et terram, » juxta duos sensus litterales, duas concludit veritates, scilicet, quod mundus incœperit, quasi tò in principio significet principium temporis, et, quod nihil ante mundum sit productum, quasi tò in principio idem sit quod, ante omnia. Sic illud Psal. 1, 7: « Ego hodie genui te,» Patres tam de humana, quam de divina Christi generatione explicant. Hinc et versio Septuaginta alium subinde dat sensum litteralem, quam nostra, et olim multæ aliæ versiones erant differentes ab invicem. Sic alio sensu Caiphas, alio Spiritus Sanctus per ejus os dixit : « Expedit vobis, ut unus homo moriatur pro populo, » Joan. x1, 50; et tamen utrumque, scilicet tam Caiphæ, quam Spiritus Sancti, sensum et mentem enarrat, et hisce verbis significat S. Joannes. Verum in hoc, uti et in aliis plerisque, unus sensus alteri aliqua ratione conjunctus et quasi subordinatus est.

37. Apud Hebræos, præsertim Proplietas, crebra est enallage, et commutatio, tum personæ, ut transeant a prima vel secunda, in tertiam, qualis est Deut. xxxIII, 7; tum temporis, ut præteritum ponant pro futuro, ob futuri certitudinem, qualis est Deut. xxxII, 15, 16, 17, 18, 21, 22 et seq.; tum numeri, ut a singulari transeant in pluralem, et contra, qualis est Deut. xxxII, 15 et 16; tum generis, ut a feminino transeant in masculinum, et contra, qualis est Gen. I, 15. Can. 38. 38. Climata, seu plage orbis, ut Oriens, Occidens, Meridies, Septentrio, in Scriptura intelligenda sunt juxta situm Judææ, Jerusalem et Templi. Judæis enim scribunt Moses aliique hagiographi; et Judæa sita quasi in medio orbis habitati et culti, erat terra et peculium Dei.

Can. 39.

Cat. 40.

39. Una res est figura duorum etiam contrariorum, sed alio et alio respectu. Sic diluvium quatenus in co enatavit Noe per arcam, fuit fidelibus typus baptismi; quatenus vero eo mersi sunt impii, fuit typus supplicii reprobis irrogandi in extremo judicio. Sic Christus est petra et lapis angularis Ecclesiæ; sed piis est lapis salutis, infidelibus vero et impiis est lapis offensionis, et petra scandali. Sic Christus vocatur leo, ob fortitudinem; diabolus vero vocatur leo ob crudelitatem et rapacitatem. Tradunt hunc canonem S. Augustinus, epist. 99 ad Evodium, et S. Basilius in Isaia cap. II.

40. In sensu litterali omnes sententiæ, omniaque verba debent explicari et accommodari rei significatæ : id autem non est necesse in sensu allegorico; imo S. Hieronymus, Gregorius. Ori

genes, et alii sæpe liberam volunt esse allegoriam, atque in ea explicanda non servant rigorem historiæ. Exemplum est in Davidis adulterio, quod S. Augustinus, S. Ambrosius et alii docent fuisse typum amoris Christi in Ecclesiam Gentium, quæ antea cum idolis u' adultera vixerat. Verum propria et solida allegoria debet respondere historiæ, et quo aptius respondet, eo aptior est; imo alioqui non est proprius Scripturæ sensus, sed quasi accommodatitius. Sicut enim litteralis est is, quem primo verba significant: ita allegoricus est, quem res per litteralem sensum significatæ adumbrant et significant. Ita docet S. Hieronymus in Osee cap. v, ubi retractat contrarium, quod alibi dixerat.

41. In Mose et Scriptura non raro est hendiadys, Can. 41. quæ figura est, qua unum in duo dividitur, unde rectius vocatur êv dia ducīv, id est, unum per duo, ut apud Virgilium, Eneid. I: « Molemque et montes insuper altos imposuit,» id est moles altorum montium imposuit; et alibi : « Aurum frenosque momordit, » id est, frenos aureos momordit; et alibi : « Pateris libamus et auro,» id est, pateris aureis. Talis est Gen. 1, 14 : « Sint (sol et luna) in signa, et tempora, et dies, et annos, >> id est, sint in signa temporum, dierum et annorum. Talis quoque est Coloss. 11, 8: « Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam,» id est, per philosophiam inanis fallaciæ, sive quæ sit inanis fallacia, q. d. Non damno omnem philosophiam, sed eam tantum, quæ non est aliud, quam inanis fallacia. Tò enim et ibi et alibi per id est exponi debet.

42. Solet Moses aliique Prophetæ, redemptionem Can. 42. Christi duplici nomine, et fere copulato significare, puta strage et salute, ultione et redemptione, indignatione et pace, sanguine et incolumitate, pretio et victoria. Hinc secundo, Prophetæ, nulla distinctione inter hostes et cives, Christum venientem ad redimendos homines inducunt quasi ducem cataphractum, qui divino furore actus in homines irruit, atque obvios quosque deturbat, proterit, trucidat. Sic enim canit Balaam Num. XXIV, 17, de Christo Salvatore : « Percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth,» id est, omnes homines; hi enim prognati sunt ex Adam per Seth. Et Psaltes Psalm. cix, 6 : « Judicabit in nationibus, implebit ruinas, conquassabit capita in terra multorum, de torrente in via bibet; » et Isaias cap. LXI, describit Christi consolationem et redemptionem, cap. vero LXIII ejusdem ultionem: << Conculcavi, inquit, eos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum. Dies enim ultionis in corde meo. » Ac mox subjungit : « In dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos, » etc.

Causa hujus rei et phrasis est duplex prior, quia utraque libertas temporalis, quæ spiritalem humani generis quasi typus præcessit, videlicet Ægyptia et Babylonia (ad hasce enim alludunt), non sine sanguine et cæde hostium, puta Ægyp

tiorum in mari Rubro, et Chaldæorum per Cyrum, parta et peracta fuit. Posterior, quia in hac Christi ultione et redemptione, iidem sunt hostes et amici, debellati et liberati, enecti et redempti, sed ingenio, moribus et affectu dissimiles. Qui enim prius erant infideles et impii, per Christum facti sunt fideles et pii. Christus ergo occidit gentes et homines, et alios, imo eosdem suscitavit; quia v. g. occidit Petrum idololatram, ebrium, adulterum; et eumdem suscitavit, fecitque Petrum deicolam, sobrium, castum, etc. Pro quo

Nota: Peccator duplicem refert personam, et duplici quasi natura subsistit, puta hominis et dæmonis, sive vitii et peccati : illa est militis, ista hostis Christi; illa erat liberanda, ista debellanda; ad illam pertinet annus remissionis, ad istam dies vindicta; illa comparatur Israelitis redemptis, ista Egyptiis et Babyloniis trucidatis. Sic ergo furor Christi contra dæmonem ejusque asseclas, scilicet vitia, militat, eaque ab homine expellit, ut regnum Dei in homine collocet, hominemque sibi et Deo restituat.

Quia vero Pentateuchus continet chronica mundi, visum est, brevem hic et probabilem chronologiam, lectori utilem et jucundam proponere, in qua quasi in synopsi unico intuitu singularum personarum, vel rerum illustrium in sacra Scriptura ætates et tempora eorumque distantias intueatur. Accepi eam a bonæ memoriæ R. P. Henrico Samerio, qui exacte eam elaboravit; non caruit tamen mendis, a quibus diligenter eam expurgavi. Omittit ipse Cainan; Sauli soli post Samuelem dat annos 40, ut innuitur Act. XIII, 21; et 70 annos captivitatis vel servitutis, quos prædixit Jeremias cap. xxv, 12, et cap. xxiv, 10, probabiliter orditur a deportatione et captivitate Jechoniæ sive Joachin, qui fuit filius Joakim, et nepos Sedeciæ, de quibus aliisque suis locis fusius agam, eaque exactius examinabo. Anni in hac tabula scripti in prima recta serie, et notati in laterculo illi conjuncto, significant annos mundi successive increscentes usque ad Christum. Anni vero notati in transversis lineis et laterculis, significant distantias eorumdem ab invicem, si cum iis qui in recta serie sunt combinentur, ita ut in unum eumdemque laterculum concurrant, v. g. laterculus secundus transversus concurrens cum quarto in linea recta, significat a diluvio us

que ad Abraham fluxisse annos ducentos nonaginta duos.

Nota primo Eadem res subinde uno anno anterius, subinde uno anno posterius consignatur : verbi gratia, ab exitu Hebræorum ex Ægypto usque ad templum Salomonis, subinde numerantur anni 479, scilicet completi; subinde 480, scilicet inchoati; inchoatus enim erat annus 480 cum cœpit fabrica templi: hinc commune est chronologorum axioma, unum annum in chronologia nullam afferre differentiam temporum, ac proinde non esse æstimandum.

Nota secundo: Sicut Judæi et Christiani suam chronologiam incipiunt ab Adamo, vel a diluvio, vel ab Abraham, vel ab egressu Hebræorum ex Ægypto: ita Ethnici sua tempora supputant primo, a Nino et Semiramide, qui primam monarchiam Assyriorum condiderunt, quorum tempore vixit Abraham. Secundo, a diluvio Ogygis, ac regno Inachi et Phoronei regum, quod incidit in tempora Jacob patriarchæ. Tertio, a bello et excidio Troja, quod evenit sub tempora Samsonis et Heli pontificis. Quarto, ab initio Olympiadum, quæ cœperunt sub finem regni Oziæ, regis Juda. Quinto, ab origine urbis Romæ, quæ contigit sub finem regni Joatham, regis Juda.

[subsumed][subsumed][subsumed][merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

Hodiernorum disquisitiones in Veterum tum libris tum monumentis interrogandis rem chronologicam ab omni trica et nodo adeo non absolverunt, ut e contra eam reliquerint intricatam magis atque arduam. Propterea egregium in hoc genere opus cui titulus, Fasti Hellenici, auctore Clinton, Lectoribus indicasse, nec non brevem tabulam, ex opere Dris Sepp gallice inscripto La Vie de N.-S. Jésus-Christ, tom. II, pag. 454, desumptam, oculis hic subjecisse, satis ad rem nostram duximus.

[subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed]

IN GENESIM.

Chronolo

gia Geneseos.

res

ARGUMENTUM.

Inscribitur hic liber hebraice de more a prima libri voce n' berescit, id est, in principio; græce et latine vocatur Genesis. Enarrat énim generationem, id est creationem, sive natales mundi et hominis, ejusque lapsum, propagationem et gesta, maxime Patriarcharum, Noe, Abraham, Isaac, Jacob et Joseph: complectiturque Genesis gesta annorum 2310. Tot enim interfluxerunt ab Adamo, et a mundi creatione, usque ad mortem Josephi, in qua finitur Genesis, ut patet, si addas annos Patrum in hac chronologia: nam

blioth. SS. Patrum. Scripsit insuper Anastasius Sinaita, monachus, ac postea Antiochiæ Episcopus et Martyr, anno Domini 600, undecim libros Hexam. in Genesim, in quibus allegorice de Christo et Ecclesia prima Geneseos capita exponit. Exstant in appendice Bibliotheca SS. Patrum. Scripsit et Thomas Doctor, non sanctus ille Angelicus, sed Anglicus, puta Eboracencis Doctor sub anno Christi 1400. Anglici enim hæc esse, non Angelici Doctoris, testis est S. Antoninus, et Sixtus Senensis, lib. IV Bibliothecæ Sanctæ licet S. Thomæ Aquinati hæc adscribere conetur Antonius Senensis, qui primus ea edidit; et quia

:

Ab Adam usque ad diluvium fluxerunt anni1656. A diluvio ad Abraham, anni 292. Anno 100 Abrahæ natus est Isaac, Genes. cap. vulgo hæc nomine S. Thomæ citantur, nos quoXXI, vers. 4.

Anno 60 Isaaci natus est Jacob, Genes. xxv, 26. Anno 91 Jacobi natus est Joseph, uti ostendam Genes. XXX, 25.

Joseph vixit annos 110, Genes. L, 25.

que ita loquemur, ne quis alium aliquem nos citare putet. Scripserunt quoque in Genesim post Lyranum, Hugonem, Dionysium Carthusianum, recentiores permulti, inter quos excellit varietate doctrinæ Pererius. Scripsit olim præ cæteris pro

Adde hos annos, invenies ab Adamo ad mor- lixe, magno singulorum examine et judicio, Altem Josephi annos 2310.

Dividi potest Genesis in quatuor partes, quas totidem tomis divisit et prosecutus est Pererius. Prima complectitur gesta ab Adam usque ad diluvium, Genes. VII. Secunda continet gesta a Noe et diluvio usque ad Abraham, puta ea, quæ narrantur a cap. vii usque ad cap. xi. Tertia continet gesta Abrahæ a cap. xii usque ad Abrahæ mortem, Genes. xxv. Quarta a cap. xxv ad finem Geneseos complectitur gesta Isaaci, Jacobi et Josephi, finiturque in morte Josephi.

Scripto Scripserunt in Genesim Origenes, S. Hieronyin mus, Augustinus, Theodoretus, Procopius, ChryGenesim, sostomus, Eucherius, Rupertus et alii. S. Ambrosius post S. Basilium scripsit lib. Hexameron, item lib. de Noe, de Abraham, de Isaac, Jacob, Joseph, etc. B. Cyrillus scripsit libros v, quibus adde ejusdem Glaphyra, id est, exsculpta, q. d. Pauca e multis selecta, quibus non litteralem, sed mysticum fere sensum persequitur. Exstant ea manuscripta, quibus ego usus sum, eaque post cum aliis edidit noster P. Andreas Schottus. Scripsit etiam Albinus Flaccus Quæst. in Genes. Scripsit quoque in priora capita Geneseos Junilius Episcopus Africanus, qui exstat tom. VI Bi

phonsus Tostatus Episcopus Abulensis, cui merito hoc datur elogium :

Hic stupor est mundi, qui scibile discutit omne. Mortuus est enim anno ætatis quadragesimo. Denique scripsit nuper in cap. 1 Geneseos duos ingentes tomos Ascanius Martinengus Brixianus, quos Glossam magnam in Genesim inscribit : in qua catenam e Patribus et Doctoribus texit, ac quæstiones omnes incidentes fuse discutit (1).

Verum quia de S. Scriptura verissimum est illud: Ars longa, vita brevis; hac de causa, quæ alii fuse dixerunt, ego in pauca constringam, et impense brevitati, æque ac soliditati et methodo studebo: ideoque moralia præclariora tantum intexam, et subinde ad auctores, qui fusius ea pertractant, remittam; atque hic semel universim concionatores, omnesque, qui moralibus inhiant, monitos, velim, ut legant S. Chrysostomum, Ambrosium, Origenem, Rupertum, Rabanum, Hieronymum ab Oleastro, Pererium, Ha

(1) Quibus adde Joannem de la Haye, Commentarii in Genesim, Lugduni 1638; Drechsler, Die Einheit und Aectheit der Genesis, 1838.

« PoprzedniaDalej »