Obrazy na stronie
PDF
ePub

No. XIV.

Erzbischof Bartholomaeus von Tours an Pabst Alexander II., im Jahre 1066 oder 1067.

Domino patri Romanæ sedis antistiti A.a) B. b) Turonorum archiepiscopus digna se, digna domino. Quanta oppressione ac peruasione comites, qui in ea fuerunt, tempore abacto uexauerint ecclesiam, cui indignum me dispositio superna prefecit, etsi longum non erat perturbationibus nostris scribere, erat molestum forsitan uestris maximis occupationibus legere. Vnde acta tempora omittens, de angelo satanæ, transfigurante se in angelum lucis, Josfridum dico, nostri temporis comitem, apud auctoritatis tuæ sublimitatem tacere non debui. Hic, nostrorum temporum Nero, omnes, qui eum in comitatu precesserunt, omni impietate superans secundum quod ad Judeam dominus dicit: iustificasti sorores tuas Sodomam et Gomorram*), cum esset meus de rebus ecclesiæ causatus 1) et secundum episcopalem auctoritatem filius, omnia mea et ecclesiæ dissipauit, meam atque canonicorum domos subruit et ab ipsa ciuitatis habitatione exturbauit. Cur hoc fecerat? Non erat ocij, vt me audire expectetis ; tantum iniustissime eum fecisse ista, quantum debeo patri filius, Christo christianus, confirmo. Ne tamen a me nihil audiatis: commonitorium a vestra auctoritate acceperam, ne quid de substituendo Cænomannensibus episcopo contra ecclesiastica iura auderem. Ne uobis in eo obedirem, sed contra fas voluntati eius stulte et insanæ satisfacerem, quantis potuit minis et uecordia, (nihil enim ad eum de archiepiscopatu Turonensi), attemptauit. Hanc ipsius uecordiam ad audientiam episcoporum Franciæ retuli, cum adesset comes ipse apud Aurelianum in curia regis. Vbi quam episcopi tam etiam laici, de uecordia sua compescere uolentes, minime valuerunt; tantum, ne 2) iniuriam domini sui regis contra me, archiepiscopum ipsius regis, auderet aliquid, auctoritate regia interdicentes, nihil apud uecordiam hominis effecerunt. Hac de causa et quia eum ab odio et persecutore 3) fratris Berengarij ex admonitione tua compescere attemptaueram, alijsque, quas, ne longum faciam, preterire oportuit, cum nil tale a casato ecclesiæ opinari deberem, res meas et ecclesiæ, quanta potuit, oppressione turbauit. Propter quod ego

a) Alexandro papae II. b) Bartholomaeus. *) Ezechiel XVI. 51: Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit; sed vicisti eas sceleribus tuis et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. 1) casatus. 2) hier fehlt in. 3) persecutione.

atque episcopi Franciæ excommunicauimus eum et, vt a te apostolica auctoritate confirmetur, quod fecimus, quanta debemus supplicatione, exposcimus, maximeque, vt suffraganei prouinciæ et inter eos egregie 4) episcopus Andegauensis comminationem tuæ auctoritatis accipiant, ne iuste excommunicatis communicent, ne ab iniuria matris ecclesiæ contra fas degeneri timore dissimilent). Vale, et eorum, que breuiter scripto attigimus, historiam a fratre R, qui a uobis ueniens apud fratrem B. ) moras fecit aliquas, per uerba rescitote.

No. XV.

Bruno oder Eusebius Bruno, Bischof von Angers, an den Pabst
Alexander II., zu Ende des Jahres 1070.

im

Domino patri Romanæ sedis antistiti A. a) B. b) Andegauensis episcopus, dignum se gerere patre domino. Quanta tribulatione hoc tempore ecclesia Turonensis laborauerit et adhuc laboret, nos de uicino sentientes ad subueniendum, si ita uis diuina intendat, exsuscitare, quam in Christo nobis debes, paternitatem, quanta possumus sedulitate, contendimus, quamquam minime auctoritas tua vicem dormientis in persecutione hac Turonensis ecclesiæ, matris nostræ, pleuerit. Misisti enim ad nos proxime abacto tempore b. c) P.4) Cardinalem Stephanum, qui uicem paternitatis tuæ suppleret ascendendo ex aduerso et murum opponendo*) pro ecclesia Turonensi contra illum angelum satanæ, transfigurantem se in angelum lucis, Josfridum dicimus, comitem iuniorem illum Andegauensem. Hic ergo, conuentus de abhominabili 1) vecordia sua, qua matrj suæ, ecclesiæ Turonensi, manum inijcere et, quanta erat, in terram detrahere non veritus fuerat, nihilominus detestabili persuasione beati Martini adhortus 2) ecclesiam, cum ad contemptum Christi domini et ecclesiæ, paternitatis etiam tuæ, qui ad reuocandum a tanto sacrilegio illum mittere non dissimulaueras, inreuocabilem se exibuisset, ecclesiæ communione priuatus est a legato Romanæ ecclesiæ, a nobis etiam, Cenomannensi, Andegauensi atque Mannatensi 3) episcopis, atque non post multum tempus etiam gladio sensuali, diuina in ipsum animaduertente iusticia, omni sublimitate temporali et gloria, a fratre in prelio uictus, exutus, archiepiscopo illo nostro Turonensi, cui vtinam purgando tanta illa persecutionis fornax domino miserante

4) egregius. 5) dissimulent. c) Beringerium.

a) Alexandro papae II. b) Bruno oder Eusebius Bruno. c) beati. d) Petri. *) Ezechiel XIII. 5: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel. 1) abominabili. 2) adortus. 3) Namnetensi.

3

succensa fuerit, paulo ante hominis extrema experto. Quo cognito predictus Romanæ 4), ecclesiæ Turonensis clero, populo paterna sollicitudine denunciasti, ne quid contra ecclesiastica iura matri nostræ, ecclesiæ Turonensi, in procurando illi pastore nefaria secularium temeritate fieri pateremus 5). Conuenimus ergo Cenomannensis, A.), N.) episcopi, qui prius cum Cardinali S.) immo tecum comitem illum excommunicauerimus, et ex consensu cleri, populi Turonensis ad regem Francorum legatos misimus. Literæ nobis secundum ecclesiastica iura, secundum Romanæ ecclesiæ pontificum prescripta, nihilominus secundum antecessorum ipsius regum Franciæ de priuilegio Turonensis ecclesiæ concessa et contestata est in procurando tantæ prouinciæ pastore peragere 6). Contra legationem nostram, immo contra iura diuina et humana, rex cuidam nullius eruditionis, nullius honestatis, cui res in armis, quantum potuit, ex multo tempore erat, i perturbari), quantum potuit, ipsius ecclesiæ Turonensis 8) ac pro eo a S. 1) Cardinali a nobis etiam cum Josfrido comite et administris uecordiæ ipsius excommunicato, regendj populi insignia, uirgam pastoralem et anulum per symoniacam heresim tradidit, de cuius rei veritate legatus noster per uerba satisfacere uigilantiæ tuæ poterit. De eo sacrilegio ad te scripsimus, pater optime, deuotionem nostram dignationis tuæ adhortationi, qua, ne quid indignum matrj nostræ, T.) Ecclesiæ, fiat, premonere dignatus es, per omnia astringentes. Christo domino moderante, duce paternitate tua, a tam malis principijs bonos exitus expectamus, dummodo Francienses episcopi, auctoritatis tuæ scripto conterriti, nullum in sacrilegio isto curialibus inueniantur prebere suffragium. Potens est enim deus, qui uocat ea, que non sunt, tanquam ea, que sunt*), per auctoritatis tuæ admonitionem curiales (rex enim puer est) in sanam sententiam reuocare. Quod si non fit, non inauditum eruditioni tuæ putamus illud quasi ad prelia in spiritu sancto prophetæ proludium: Accingimini populi et uincimini, accingiminj uos et uincimini, inite consilium, dissipabitur, loquimini verbum et non fiet, quia nobiscum deus **). Tantummodo hoc: Nisi quid melius paternitati tuæ uisum fuerit, auctoritatis tuæ adhortacione atque anathematis, si iussis tuis minus obtemperantes

1

1

4) hier fehlt etwas. 5) pateremur. e) Andegauensis. f) Nannetensis. g) Stephano. 6) Die richtige Leseart dieses Satzes hat nicht wieder hergestellt werden können. 7) perturbare. 8) hier fehlt res. h) Stephano. i) Turonensi. *) Roman. IV. 17: et vocat ea, quae non sunt, tamquam ea, quae sunt, **) Jesaias VIII. 9 u. 10: Congregamini populi et vincimini, et audite vniversae procul terrae; confortimini et vincimini, accingite vos et vincimini; inite consilium et dissipabitur; loquimini yerbum et non fjet, quia nobiscum deus.

simus, comminatione: nos, ecclesiæ T.) suffraganeos, clerum et populum et in populo maxime F.1) comitem nostrum, maiorem ecclesiæ casatum, ne uspiam contra iura diuina sentiamus, ne vspiam a christianitatis tuæ prescripto deflectamur, sublimitatis tuæ scriptis multum confirmari oportet. Quod autem peruasorem matris nostræ ecclesiæ excommunicauimus, auctoritatis tuæ scripto vt confirmes, ammonemus; quo accepto conuenientes excommunicationem in sacrilegum nostram et ipsi iterato confirmemus. Domini dei nostri manus omnipotens tuam in se dilectionem in incorruptione corroboret ad ecclesiæ suæ solamen et subsidium.

No. XVI.

Berengar an den Cardinal Stephan zu Rom, im Jahre 1073.

Domino ST.), in domino dominorum sinceritate dilecto, Ber.") Cui, que circa me agebantur, innotescèrem, sola vel maxime sollicitudini meæ Romæ occurrit non inexperta vsque quaque strenuitas vestra. Nouerit ergo bene affecta erga me humanitas vestra, omnia, que mihi apud Andegauem munificentia diuina contulerat, odium comitis perturbasse, accessum ad vrbem et, quam Andegauensi ecclesiæ clericus archidiaconusque debebam, frequentiam per plures iam annos omnino pernegasse. Circa hoc ex habundanti erat, ut vicem meam doleatis, ammonere vel, qualiter tantæ persecutioni meæ Romanæ dignitatis oporteat sublimitatem occurrere, stili officio assignare. Vulgo dicitur: Amicus et medicus in necessitate probantur. Quorsum hoc dixerim, expectatis. Eo prorsus, vt mihi nunc, quantum nunquam potuistis, beneficium prestare ne dedignemini, vt nunc 1) apostolicum deuotæ salutationis meæ obsequium perferre ne grauemini. Ipsius salutationem et apostolicam benedictionem per Rahardum Aurelianensem et Nannetensem episcopum accipere, sed non per literas, merui. Inmensum ergo mihi per uos beneficium clemens diuinitas non negabit, si etiam literas apostolici de me ad compescendam inuidorum, insanorum ignauorumque uecordiam ad archiepiscopum et episcopos Cenomannenses 2) et Andegau 3), qui perspicuæ veritati suffragium ferre pene dissimulant, accipere merueritis. Ad hoc nullus mihi tam idoneus, nullus tam efficax ac per hoc nullus tam necessarius occurrit, si dilectionis vestræ operam non negetis ad hoc vnum, omnium, que a me petere volueritis, compenk) Turonensis. 1) Fulconem.

a) Stephano. b) Beringerius. 1) hier fehlt ad. 2) Cenomannensem. 3) Andegauensem.

satione beneficiorum ). Ab hoc nullæ uos expense deterreant; ego expensas, quantæcunque fuerint, etiamsi quadruplas volueritis, reddam. Cæterum innotuit mihi frater ille Rabardus d), concepisse dominum apostolicum mittere in hos fines discendi causa quendam suum cognatum. Quod, si adhuc constat, ne tardet, ne differat, vt ad nos perueniat, effectum dare, cæterum de mora apud nos vel de ipsius ad se recursu, si ita iusserit, in nullo sollicitus.

No. XVII.

Berengar an den König Philipp I. von Frankreich, im Jahre 1074.

Domino abbati, regi Francorum, P. H. a) B.b) sua se non indignum gerere uocatione. Verba apostoli sunt: In qua uocatione uocatus est frater, in ea permaneat*). Ad moderanda regni gubernacula dispositio te superna uocauit. Ad hoc qualem te debeas exhibere, ungendi in regem professio tua non tacuit. Professionem hanc ad integrum ex tempore si seruaueris, in interperturbabile 1) tandem regnum et gloriam assumeris. Cæterum quod regiam dignitatem non tacent quidam ampliorem debere impendere mensæ dominicæ assiduitatem, ampliorem implendae iusticia sedulitatem, ampliorem erogandis elimosinis hylaritatem, ampliorem ad constitutas orationis horas ad ecclesiam recursum, rectissime id, quod si ad singula te, qualem debes, exhibes. Et de exercenda quod 2) iusticiæ disciplina, ad personam regis proprie, ad regis proprie pertinet dignitatem. De operibus misericordiæ hylariter inpendendis, non solum ad sublimitatem regiam, sed ad totam eorum, qui in fine seculi ad dexteram sunt constituendj, massam pertinere, ipse indicat dominus dicens: Cum venerit filius hominis **). Item dicit his, qui a. d. eius erunt: Venite benedicti p. m. p. regnum. Esuriui enim et. d. m. m. S. et d. mihi potum. Nudus. f. et vestistis me ***). Et cætera misericordiæ opera, de quibus illud oportet insistere uigilantiam regis, plus eum debere, qui plus a domino acceperit. Vnde apostolus: Precipe diuitibus non. s. sapere. non sperare in incerto. d. facile tribuant,

c) dieser Satz ist unvollständig. d) Rahardus.

a) Philippo. b) Beringerius. *) I. Corinth. VII. 20: Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. 1) inperturbabile. 2) quidem statt quod. **) Evang. Matth. XXV. 31.. ***) Evang. Matth. XXV. 34-36: Tunc dicet rex his, qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Nudus (fui), et cooperuistis me.

Sudendorf Berengar.

Esurivi enim, et dedistis mihi Hospes eram, et collegistis me.

15

« PoprzedniaDalej »