Obrazy na stronie
PDF
ePub

crucis nobis justificationem meruit, et pro nobis Deo Patri satisfecit : instrumentalis item, sacramentum Baptismi, quod est sacramentum fidei sine quâ nulli unquam contigit justificatio; demum unica formalis causa est justitia Dei, non quâ ipse justus est, sed quâ nos justos facit, quâ videlicet ab eo donati renovamur spiritu mentis nostræ; et non modo reputamur, sed vere justi nominamur et sumus, justitiam in nobis recipientes, unusquisque suam secundum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem.

Quanquam enim nemo possit esse justus, nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur: id tamen in hac impii justificatione fit, dum ejusdem sanctissimæ passionis merito per Spiritum Sanctum caritas Dei diffunditur in cordibus eorum, qui justificantur, atque ipsis inhæret, unde in ipsâ justificatione, cum remissione peccatorum, hæc omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur, fidem, spem, et caritatem: nam fides, nisi ad eam spes accedat et caritas, neque unit perfecte cum Christo, neque corporis ejus vivum membrum efficit: quâ ratione verissime dicitur, "Fidem sine operibus mortuam et otiosam esse"; et, "In Christo Jesu neque circumcisionem aliquid valere, neque præputium, sed fidem, quæ per caritatem operatur "2.

Hanc fidem ante Baptismi sacramentum ex Apostolorum traditione Catechumeni ab Ecclesiâ petunt, cum petunt fidem, vitam æternam præstantem: quam sine spe et caritate fides præstare non potest. Unde et statim verbum Christi audiunt: "Si vis in vitam ingredi, serva mandata"3.

Itaque veram et christianam justitiam accipientes, eam ceu primam stolam, pro illâ quam Adam suâ inobedientiâ sibi et nobis perdidit, per Christum Jesum illis donatam, candidam et immaculatam jubentur statim renati conservare, ut eam perferant ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, et habeant vitam æternam. CAP. 8. Quomodo intelligatur impium per fidem et gratis justificari.

Cum vero Apostolus dicit, "justificari hominem per fidem et gratis", ea verba in eo sensu intelligenda sunt, quem perpetuus Ecclesiæ Catholicæ consensus tenuit, et expressit, ut, scilicet, per fidem ideo justificari dicamur, quia fides est humanæ salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis; sine quâ impossibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium pervenire; gratis autem justificari ideo dicamur, quia nihil eorum, quæ justificationem præcedunt, sive fides, sive opera, ipsam justificationis gratiam promeretur; "si enim gratia est, jam non ex operibus: alioquin, ut idem Apostolus inquit, gratia jam non est gratia” 4.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

CAP. 9. Contra inanem hæreticorum fiduciam. Quamvis autem necessarium sit credere, neque remitti, neque remissa unquam fuisse peccata, nisi gratis divinâ misericordiâ propter Christum : nemini tamen fiduciam et certitudinem remissionis peccatorum suorum jactanti, et in eâ solà quiescenti, peccata dimitti, vel dimissa esse dicendum est, cum apud hæreticos et schismaticos possit esse, imo nostrâ tempestate sit, et magnà contra Ecclesiam Catholicam contentione prædicetur vana hæc et ab omni pietate remota fiducia.

Sed neque illud asserendum est oportere eos, qui vere justificati sunt, absque ullâ omnino dubitatione apud semetipsos statuere, se esse justificatos, neminemque a peccatis absolvi ac justificari, nisi eum, qui certo credat, se absolutum et justificatum esse, atque hac solà fide absolutionem, et justificationem perfici: quasi qui hoc non credit, de Dei promissis, deque mortis et resurrectionis Christi efficaciâ dubitet. Nam, sicut nemo pius de Dei misericordiâ, de Christi merito, deque Sacramentorum efficaciâ dubitare debet : sic quilibet, dum seipsum, suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de suâ gratiâ formidare et timere potest: cum nullus scire valeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum.

CAP. 10. De acceptatæ justificationis incremento. Sic ergo justificati, et amici Dei ac domestici facti, euntes de virtute in virtutem, renovantur, ut Apostolus inquit, de die in diem : hoc est, mortificando membra carnis suæ, et exhibendo ea arma justitiæ in sanctificationem, per observationem mandatorum Dei, et Ecclesiæ, in ipsâ justitiâ crescunt, atque magis justificantur, sicut scriptum est: "Qui justus est, justificetur adhuc". Et iterum : "Ne verearis usque ad mortem justificari". Et rursus: "Videtis, quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum "". Hoc vero justitiæ incrementum petit Sancta Ecclesia, cum orat: Da nobis, Domine, fidei, spei et caritatis augmentum".

[ocr errors]

CAP. 11. De observatione mandatorum, deque illius necessitate et possibilitate.

Nemo autem, quantumvis justificatus, liberum se esse ab observatione mandatorum putare debet ; nemo temerariâ illâ, et a Patribus sub anathemate prohibitâ voce uti, Dei præcepta homini justificato ad observandum esse impossibilia. Nam Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet et facere quod possis, et petere quod non possis, et adjuvat ut possis. Cujus mandata gravia non sunt, cujus jugum suave est, et onus leve. Qui enim sunt filii Dei, Christum

[blocks in formation]

diligunt: qui autem diligunt eum, ut ipsemet testatur, servant sermones ejus. Quod utique cum divino auxilio præstare possunt. Licet enim in hac mortali vitâ, quantumvis sancti et justi, in levia saltem et quotidiana, quæ etiam venialia dicuntur, percata quandeque cadant, non propterea desinunt esse justi. Nam justorum illa vox est et humilis, et verax: "Dimitte nobis debita nostra ": quo fit, ut justi ipsi eo magis se obligatos ad ambulandum in viâ justitiæ sentire debeant, quod liberati jam a peccato, servi autem facti Deo, sobrie, juste, et pie viventes, proficere possint per Christum Jesum, per quem accessum habuerunt in gratiam istam. Deus namque suâ gratiâ semel justificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur.

Itaque nemo sibi in solâ fide blandiri debet, putans fide solâ heredem esse constitutum, hereditatemque consecuturum, etiamsi Christo non compatiatur, ut et conglorificetur. Nam "et Christus ipse", ut inquit Apostolus, "cum esset Filius Dei, didicit ex eis, quæ passus est, obedientiam; et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ ". Propterea Apostolus ipse monet justificatos, dicens: "Nescitis quod ii, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? sic currite, ut comprehendatis. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar". Item princeps Apostolorum Petrus: “Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis hæc enim facientes, non peccabitis aliquando "".

Unde constat, eos orthodoxæ religionis doctrinæ adversari, qui dicunt, justum in omni bono opere saltem venialiter peccare, aut, quod intolerabilius est, pœnas æternas mereri : atque etiam eos, qui statuunt in omnibus operibus justos peccare, si in illis suam ipsorum socordiam excitando, et sese ad currendum in stadio cohortando, cum hoc, ut in primis glorificetur Deus, mercedem quoque intuentur æternam; cum scriptum sit: "Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas propter retributionem "; et de Moyse dicat Apostolus, quod "respiciebat in remunerationem "5.

CAP. 12. Prædestinationis temerariam
præsumptionem cavendam esse.

Nemo quoque, quamdiu in hac mortalitate vivitur, de arcano divinæ prædestinationis mysterio usque adeo præsumere debet, ut certo statuat, se omnino esse in numero prædestinatorum : quasi verum esset, quod justificatus aut amplius peccare non possit, aut, si peccaverit, certam sibi resipiscentiam promittere debeat. Nam, nisi ex speciali revelatione, sciri non potest, quos Deus sibi elegerit. 3 II Petr., I, 10. Ps., CXVIII, 112. Hebr., XI, 26.

1 Hebr., V, 8.9. 2 I Cor., IX, 24-27.

5

CAP. 13. De perseverantiæ munere.

66

Qui

Similiter de perseverantiæ munere, de quo scriptum est : perseveraverit usque in finem, hic salvus erit "1: quod quidem aliunde haberi non potest, nisi ab eo qui potens est, eum qui stat, statuere, ut perseveranter stet, et eum qui cadit, restituere: nemo sibi certi aliquid absolutâ certitudine polliceatur; tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent. Deus enim, nisi illius gratiæ defuerint, sicut coepit opus bonum, ita perficiet, operans velle et perficere.

Verumtamen qui se existimant stare, videant ne cadant; et cum timore ac tremore salutem suam operentur in laboribus, in vigiliis, in eleemosynis, in orationibus et oblationibus, in jejuniis et castitate. Formidare enim debent scientes, quod in spem gloriæ, et nondum in gloriam renati sunt, de pugnâ quæ superest cum carne, cum mundo, cum diabolo : in quâ victores esse non possunt, nisi cum Dei gratiâ Apostolo obtemperent dicenti: "Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus si enim secundum carnem vixeritis moriemini; si autem Spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis "2.

CAP. 14. De lapsis et eorum reparatione.

Qui vero ab acceptâ justificationis gratiâ per peccatum exciderunt, rursus justificari poterunt, cum, excitante Deo per Pœnitentiæ Sacramentum, merito Christi amissam gratiam recuperare procuraverint. Hic enim justificationis modus est lapsis reparatio: quam secundam post naufragium deperditæ gratiæ tabulam sancti Patres apte nuncuparunt. Etenim pro iis, qui post Baptismum in peccata labuntur, Christus Jesus sacramentum instituit Ponitentiæ, cum dicit: "Accipite Spiritum Sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt "3.

Unde docendum est, Christiani hominis poenitentiam post lapsum multo aliam esse a baptismali; eaque contineri non modo cessationem a peccatis, et eorum detestationem, aut cor contritum et humiliatum; verum etiam eorumdem sacramentalem confessionem, saltem in voto, et suo tempore faciendam, et sacerdotalem absolutionem; itemque satisfactionem per jejunia, eleemosynas, orationes et alia pia spiritualis vitæ exercitia; non quidem pro pœnâ æternâ, quæ vel Sacramento, vel Sacramenti voto, una cum culpâ remittitur; sed pro pœnâ temporali, quæ, ut sacræ Litteræ docent, non tota semper, ut in Baptismo fit, dimittitur illis, qui gratiæ Dei, quam acceperunt, ingrati Spiritum Sanctum contristaverunt, et templum Dei violare non sunt veriti. De quâ pœnitentiâ scriptum est :

'Matt., XXIV, 13.

2 Rom., VIII, 12-13.

- 3 Joa., XX, 22-23.

"Memor esto unde excideris : age pœnitentiam, et prima opera fac". Et iterum: "Quæ secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur "2. Et rursus: "Poenitentiam agite, et facite fructus dignos pœnitentiæ ”3.

CAP. 15. Quolibet mortali peccato amitti gratiam, sed non fidem.

Adversus etiam hominum quorumdam callida ingenia, qui per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium asserendum est: non modo infidelitate, per quam et ipsa fides amittitur; sed etiam quocunque alio mortali peccato, quamvis non amittatur fides, acceptam justificationis gratiam amitti, divinæ legis doctrinam defendendo, quæ a regno Dei non solum infideles excludit, sed et fideles quoque fornicarios, adulteros, molles, masculorum concubitores, fures, avaros, ebriosos, maledicos, rapaces, ceterosque omnes, qui lethalia committunt peccata; a quibus cum divinæ gratiæ adjumento abstinere possunt, et pro quibus a Christi gratiâ separantur.

CAP. 16. De fructu justificationis, hoc est, de merito bonorum operum, deque ipsius meriti ratione. Hac igitur ratione justificatis hominibus, sive acceptam gratiam perpetuo conservaverint, sive amissam recuperaverint, proponenda sunt Apostoli verba: "Abundate in omni opere bono, scientes quod labor vester non est inanis in Domino; non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius". Et: "Nolite amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem "5. Atque ideo bene operantibus usque in finem, et in Deo sperantibus, proponenda est vita æterna, et tanquam gratia filiis Dei per Christum Jesum misericorditer promissa, et tanquam merces ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddenda. Hæc est enim illa corona justitiæ, quam post suum certamen et cursum positam sibi esse aiebat Apostolus, a justo Judice sibi reddendam : non solum autem sibi, sed et omnibus, qui diligunt adventum ejus ". Cum enim ille ipse Christus Jesus tanquam caput in membra, et tanquam vitis in palmites, in ipsos justificatos jugiter virtutem influat, quæ virtus bona eorum opera semper antecedit, et comitatur, et subsequitur, et sine quâ nullo pacto Deo grata et meritoria esse possent: nihil ipsis justificatis amplius deesse credendum est, quominus plene illis quidem operibus, quæ in Deo sunt facta, divinæ legi pro hujus vitæ statu satisfecisse, et vitam æternamn suo etiam tempore, si tamen in gratiâ decesserint, consequendam, vere pro

1

2

Apoc., II, 5. II Cor., VII, 10.

[ocr errors]

3 Matt., III, 2. +1 Cor., XV, 58. - Hebr., X, 35.6 II Tim., IV, 8.

5

« PoprzedniaDalej »