Obrazy na stronie
PDF
ePub

III. De dotibus corporum gloriosorum1.

88. Omnes homines resurgent incorrupti, juxta illud S. Pauli : "Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti"; omnes pariter resurgent corporibus integris, sed, ut recte notat S. Thomas (Sup. q. 81, a. 4), cessabunt actiones vitæ animalis: "quia comedere, et bibere, et dormire, et generare ad animalem vitam pertinent... ideo in resurrectione talia non erunt". Hæc omnibus, etiam damnatis, communia erunt : sed pauca de dotibus corporum gloriosorum sunt addenda. Communiter docetur Beatorum corpora eâ staturâ resurrectura fore quam homines virili ætate habere solent; quia talis ætas est perfecta, cum corpus completam evolutionem jam attigerit; illa corpora quatuor præsertim dotibus gaudebunt, scilicet impassibilitate, subtilitate, agilitate et claritate.

89. 1° Impassibilitas consistit non solum in immunitate a morte, sed etiam in immunitate ab omni dolore. Quæ qualitas his verbis Scripturæ describitur: "Seminatur in corruptione, surget in incorruptione":"Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra". Illa impassibilitas orietur ex perfectâ subjectione corporis animæ rationali, vi cujus anima communicabit propriam impassibilitatem corpori (S. Th. sup. q. 82, a. 1).

90. 2° Subtilitas facultas est quâ Beatorum corpus penetrare potest alia corpora, absque sui vel aliorum læsione. Quæ qualitas non tollit dimensionem seu extensionem a glorioso corpore, sed ita suspendit ejus effectus, ut alia corpora penetrare possit; sicut v. g. Christus intravit cœnaculum, januis clausis. Quod S. Paulus his verbis declarat: "Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale"; non quidem eo sensu quod corpus gloriosum sit spiritus, sed eo sensu quod spiritualizetur, et fiat sub aliquo respectu simile spiritui. Hoc autem fiet "ex dominio animæ glorificatæ, quæ est forma corporis super ipsum, ratione cujus corpus gloriosum spirituale dicitur, quasi omnino spiritui subjećtum” (S. Th. sup. q. 83, a. 1).

Revue des Quest. Scientif., 1898, p. 379-413; Atzberger, Die Christliche Eschatologie, 1890, p. 372-74; E. Mangenot, Fin du Monde ap. Vigouroux, Dict. de la Bible, t. II, p. 2264 sq.

1S. Thom. Supp. q. 80 sq.; C. Gent. 1. IV, c. 83 sq.; Lessius, op. cit., 1. III, c. 3-8; Jungmann, n. 235 sq.; Méric, op. cit. c. 5; Boudreaux, op. cit. 5-7.

2 I Cor. XV, 52.

3 Nimis curiose non est inquirendum de statu et operationibus corporum gloriosorum, quum hâc de re taceant Scriptura et Traditio: sane melius est nostram fateri ignorantiam quam fidem nostram rationalistarum irrisioni exponere.

5

6

▲ I Cor. XV, 42. — Apoc. XXI, 4. — o I Cor. XV, 44.

91. 3° Agilitas consistit in facultate sese transferendi de loco ad locum velociter, ad nutum animæ, aut etiam alia corpora cum summâ celeritate movendi. De illâ qualitate loquitur S. Paulus, dum dicit: "Seminatur in infirmitate, surget in virtute"; virtus enim de quâ hic agitur est facilitas sese movendi. S. Thomas (1. c. q. 84, a. 1.) rem sic explicat: "anima conjungitur corpori non solum ut forma, sed etiam ut motor : et utroque modo oportet quod corpus gloriosum animæ glorificatæ sit summe subjectum... ut sc. sit expeditum et habile ad obediendum spiritui in omnibus motibus et actionibus animæ ".

92. 4° Claritas consistit in eo quod justorum corpora fulgebunt, et illam claritatem coloris habebunt quæ ad pulchritudinem maxime confert: "Seminatur in ignobilitate, surget in gloria"2; "Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris "3. Quæ claritas causabitur ex redundantiâ gloriæ animæ in corpus (S. Th. 1. c. q. 85, a. 1). Insuper sensus nostri purâ et ineffabili delectatione fruentur; visus scilicet delectabitur aspectu humanitatis Christi, B. Mariæ Virginis, et corporum Beatorum; auditus suavissimis cantibus recreabitur, et ita de ceteris; uno verbo: "Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum "".

IV. De Millenariorum errore 5.

93. 1° Exponitur. Primis Ecclesiæ sæculis, viguit apud multos opinio mille annis ante judicium universale Christum esse venturum, et, devictis hostibus christiani nominis, in terrâ regnaturum per mille circiter annos, cum Sanctis, qui tunc resurrecturi erant, et justis viventibus; duplicem igitur resurrectionem statuebant, priorem justorum, posteriorem impiorum, quæ nonnisi immediate ante judicium universale occurrere debebat. Juxta alios, regnum millenarium inter judicium universale, et ingressum in cœlum locum habebit. Hæc opinio originem duxit ex rabbinicis quibusdam scriptis, in quibus prophetiæ de Messiæ universali ac pacifico regno materialiter intelligebantur de temporali dominatione; eodem sensu a quibusdam christianis intellecta sunt ea quæ Christus dixerat de regno Dei et adventu Filii Dei; illius regni duratio ad mille annos limitata fuit propter hæc verba : "Et ligavit eum (satanam) per annos mille... et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis", etc. Millenarii, qui etiam Chiliasta vocati sunt, in duplicem classem divisi sunt : alii tenuerunt justos in hoc regno omni

1

1 I Cor. XV, 43.

2 I Cor. XV, 43. --3 Matt. XIII, 43. - I Cor. II, 9.

5 Muzzarelli, Diss. selectæ, Romæ 1807, Diss. 3a de Regno millenario Christi; Franzelin, de Traditione, th. XVII; Jungmann, n. 277; Hurter, n. 857 sq.; Méric, op. cit. vol. II, c. 4.

6 Арос. ХХ, 1-10.

bus voluptatibus etiam carnalibus fruituros esse, ut Cerinthiani, Ebionita, et nostris diebus Irvingiani et Mormones; alii autem docuerunt eos non nisi puris deliciis esse fruituros. Hanc posteriorem chiliasmi formam advocârunt multi Patres a primo ad quartum sæculum, sc. Papias, Justinus, Irenæus, Tertullianus, Methodius, Lactantius etc., et nonnulli moderni tum inter Protestantes1 tum inter Catholicos 2.

2° Confutatur. (A) Ex communi Patrum interpretatione, duplex tantum adventus Domini in mundum agnosci debet, prior in carne humilis, posterior gloriosus ad judicandum genus humanum; dicitur enim apud Matt. 3. "Filius enim hominis venturus est in gloriâ Patris sui cum Angelis suis; et tunc reddet unicuique secundum opera ejus"; ex hoc loco et ex toto capite XXV S. Matthæi colligitur judicium universale immediate post secundum Christi adventum futurum esse, statimque post judicium Beatos cœlum ingressuros: nullus igitur remanet locus pro millenio. Apocalypsis textus supra citatus primâ facie quidem Chiliastarum errori favere videtur; sed (a) pars prophetica hujus libri tantis tenebris est involuta, ut a nemine potuerit usque ad præsentem diem dilucide explanari, nec proinde contra textus aliunde claros et analogiam fidei afferri nequit ; (b) dari potest interpretatio probabilis, quæ a communi doctrinâ non dissonet : numero mille annorum designatur tempus longum et indefinitum, illud sc. quod inter primum Domini adventum et antichristi seductionem elapsurum est: per hoc intervallum diabolus dicitur ligatus, quia non permittitur homines seducere tam facile ac ante Christi adventum; resurrectio prima, de quâ agitur (5) est animarum justorum ingressus in cœlum; mors secunda (6) est mors animæ et damnatio; non necesse est igitur ad fabulam millenarii recurrere.

95. (B) Licet multi Patres usque ad sæc. IV, chiliasmum propugnaverint, illa opinio (a) nunquam fuit universalis, ut ejus fautores ipsi fatentur, nec ut caput doctrinæ, sed ut privata opinio proposita fuit, juxta illud S. Justini + : “Tibi et antea confessus sum me quidem et multos alios ira sentire ... multos vero etiam Christianorum qui puræ et piæ sententiæ sunt, hoc non agnoscere tibi significavi"; (b) a sæc. V, omnes fere Patres et theologi alicujus nominis hanc

--

Inter

1 Cf. Schaff-Herzog Encyclopædia, verbo millenarianism. Protestantes hodierni Adventista proximum Christi adventum ac millenium expectant; cfr. Tanquerey, ap. Vacant., Diction. de Théologie, Adventistes.

2

Cf. Schneider, die chiliastiche doctrin; Rougeyron, Les derniers temps; Bigou, L'avenir, ou règne de Satan remplacé, etc.

3 Matt. XVI, 27.

[blocks in formation]

opinionem improbaverunt et rejecerunt', ita ut cum Muzzarelli (op. cit.) concludi possit: "Respondeo me temperatam millenariorum sententiam non ut hæreticam traducere, sed tamen contendo quod in præsenti tempore sit ad minimum improbabilis, quia ex unâ parte est destituta omni gravi auctoritate, ex alterâ vero habet auctoritates contra se gravissimas et ineluctabiles".

96. (C) Improbabilis etiam est opinio admittentium felicissimam et singularem fore Ecclesiæ conditionem, per plura sæcula ante secundum Domini adventum, quâ immunis erit ab omnibus impugnationibus et malis; nam "Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur"; nec unquam Ecclesia in terris cessabit esse militans; usque ad finem mundi homines peccati originalis effectibus erunt obnoxii, et Ecclesia triticum et zizania, bonos malosque complectetur.

Neglectis igitur hujusmodi opinionibus, cum S. Paulo ad destinatum prosequamur bravium supernæ vocationis: "Ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus "".

Finem huic Synopsi theologiæ dogmaticæ imponens, ea omnia quæ scripsi judicio Ecclesiæ humiliter subjicio: si quæ sint, præter intentionem, minus recte dicta, ea pro non scriptis haberi volo, et a lectoribus emendari.

' Hic habetur exemplum humanæ traditionis, quæ, primum à multis Patribus accepta, et quidem, ut putabant, Scripturæ innixa, deinde ab Ecclesiâ reprobata fuit tanquam humanum inventum : ex quo magis ac magis patet Ecclesiæ infallibilem auctoritatem necessariam esse ad rectam interpretationem Scripturæ ac Patrum.

2 II Tim. III, 12. - 3 Phil. III, 13-15.

[blocks in formation]

Ad legem naturalem servandam

Præcipuæ divisiones gratiæ

Errores præcipui circa gratiam

ART. I. DE GRATIÆ ACTUALIS NATURA

CAP. I. De gratiâ actuali.

Quid venit sub nomine gratiæ actualis?

Quasnam vires gratia actualis confert?
Quænam sunt variæ gratiæ actualis species?

ART. II. DE GRATIÆ ACTUALIS NECESSITATE

§ I. Ad opera naturalia

Ad opera bona in genere: quid potest homo lapsus

sine gratiâ habituali, sine fide, sine gratiâ actuali?
Ad tentationes superandas

I

3

15

17

18

19

21

28

28

31

32

35

35

35

42

Ad Deum diligendum

45

§ II. Ad opera supernaturalia

47

Ad opera quæ justificationem præcedunt, etiam ini-

48

tium fidei

48

Ad opera quæ justificationem sequuntur, sc. ad per-
severantiam in bono, ad perseverantiam finalem,
ad vitanda venialia

[ocr errors]

ART. III. DE DISPENSATIONE GRATIÆ ACTUALIS

SI. De gratuitate gratiæ

Prima gratia neque de condigno neque de congruo

meretur

[merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »