Obrazy na stronie
PDF
ePub

De Gratiâ.

Auctores consulendi.

Patres quatuor priorum sæculorum non explicite de gratiâ disseruerunt, sed obiter tantum, pauca videlicet scribentes de naturâ et incremento justificationis, de necessitate tum fidei tum bonorum operum ad justificationem, de effectibus et amissione gratiæ sanctificantis, necnon de bonorum operum indole ac merito; inter quos Clemens Papa, Ep. I ad Corinthios, cap. 31, 32, 50; Justinus, Apolog. I, n. 43; Dialog. cum Tryphone, n. 141; Irenæus, contra Hæreses, lib. III, c. XX, n. 2; lib. IV, c. XXXVI, n. 6; lib. V, c. IX, n. 1, 3; c. XI, n. 1, 2 etc.; Athanasius, Orat. I contra Arianos, n. 38-39; Orat. III c. Arian., n. 25; Orat. contra Gentes, n. 47; Cyrillus Hierosolymitanus, Procatech., n. 16-17; Catech. III, n. 12; IV, n. 21; XX, n. 6; Gregorius Nazianz., Orat. VII, n. 15; XVIII, n. 13; XL, n. 45 etc. Sæc. V, ortâ cum Pelagianis controversiâ, jam integros tractatus de rebus gratiæ Patres scripserunt, præsertim Hieronymus, Dialogus adversus Pelagianos; Augustinus, Doctor gratiæ recte nuncupatus, De peccatorum meritis et remissione libri III, Liber de spiritu et literâ, De naturâ et gratiâ, De perfectione justitiæ hominis, De Gestis Pelagii, De gratiâ Christi et de peccato originali, Libri VI contra Julianum, Opus imperfectum contra Julianum, De gratiâ et libero arbitrio, De correptione et gratiâ, De prædestinatione Sanctorum, De dono perseverantiæ ; Prosper Aquitanus, Epistolæ duæ, una ad Augustinum, altera ad Rufinum, Responsiones pro Augustino ad capitula objectionum, Liber contra Collatorem (i. e. Cassianum), Carmen de Ingratis; Innocentius I, Responsio ad Episcopos Concilii Carthaginensis, Respons. ad Ep. Conc. Milevitani, Rescriptum ad quinque Episcopos; Zozimus, Epistolæ, præsertim ea quæ Tractoria vocatur.

Sac. VI, Fulgentius Ruspensis, De veritate prædestinationis et gratiæ Dei, contra Semipelagianos. Sec. VII, Gregorius M., homil. in Ezechielem, IX, de gratiâ et libero arbitrio.

Inter Theologos: Sæc. XII, Anselmus Cantuariensis, De concordiâ præscientiæ, prædestinationis et gratiæ cum libertate; Petrus Lombardus, Sententiarum Libri IV, lib. II, dist. 29-29.

SYNOPSIS III. I

[ocr errors]

Saec. XIII, Alexander Halensis, O. M, Summa theologiæ, za p.; Thomas Aq., O. P., Summa theol., 1. 2. q. 109-114; C. Gent., c. 148-164; ejusque Commentatores, præsertim Caietanus ac Ferrariensis; Bonaventura, O. Min., In librum II Sentent., dist. 26 sq. Saec. XIV, J. D. Scotus, O. Min., In II libr. Sententiarum. Sec. XVI, Dom. Soto, O. P., De naturâ et gratiâ libri tres; Joannes Vincente, O. P., De habituali Christi sanctificante gratiâ; Maldonatus, S. J., Opera theologica, De libero arbitrio, de gratiâ, de justitià, de justificatione; Molina, S. J., Concordia liberi arbitrii cum gratiæ donis. -- Sæc. XVII, Suarez, S. J., De divinâ gratiâ, De verâ intelligentiâ auxilii efficacis, De concursu, motione et auxilio Dei; De auxilio Dei efficaci; G. Vasquez, S. J., Comment. ac disputat. in 1. 2 Summæ theologica; L. Lessius, S. J., De gratiâ efficaci, decretis divinis etc.; Bellarminus, S. J., Controversiæ de gratiâ et libero arbitrio, et de justificatione impii; D. Petavius, De lege et gratiâ libri duo; Ripalda, S. J., de Ente Supernaturali; Petrus de Ledesma, O. P., Tr. de divinæ gratiæ auxiliis; Fr. de Avila, O. P., De gratiâ et libero arbitrio; Thomas de Lemos, O. P. Panoplia gratiæ; Didacus Alvarez, O. P., De auxiliis divinæ gratiæ; Gonet, O. P., Clypeus theol.thomisticæ, de Gratiâ, Apologia Thomistarum; J. E. Nieremberg., S. J., Del aprecio y estima de la divina gracia, latine redditum De pretio inestimabili divinæ gratiæ ", germanice redditum auctore Scheeben, anglice autem sub hoc titulo "The Glories of divine grace", gallice pariter translatum "Le prix de la Grâce"; Isaac Habert, Theologiæ græcorum Patrum vindicatæ circa universam materiam gratiæ; A. Vega, O. Min., De justificatione, de gratiâ, de fide, operibus et meritis; C. J. Tricassinus, (). Cap. De necessariâ ad salutem gratiâ omnibus singulis datâ; Commentarius brevis in libros D. Augustini contra Pelagianos; Salmanticenses, O. Carm., De Gratiâ Dei; Goudin, O. P., De Gratià Dei. Sec. XVIII, Petrus Manso, O. S. Aug., S. Augustinus sui interpres, S. Augustinus gratiæ sufficientis assertor; Serry, O. P. (Aug. Le Blanc), Historia Congregationum de Auxiliis; Livinus de Meyer, S. J. (T. Eleutherius) Historiæ controversiarum de divinæ gratiæ auxiliis; Tournely, Prælect. theolog. de Gratiâ; Gotti, O. P., De Gratiâ; Billuart, O. P., De Gratiâ; Wirceburgenses, S. J., De Gratiâ; Montagne, S. S., De Gratiâ. Sac. XIX, Constant Battini, O. Serv. B. M. V., De Mysteriis divinæ gratiæ; Liebermann, Institutiones theologica, de Gratiâ et Justificatione; Perrone, S. J., De Gratià; Kleutgen, S. J., Theol. der Vorz. t. 2; Mazzella, S. J., De Gratiâ; Palmieri, S. J., De Gratiâ actuali; Cercia, S. J., De Gratiâ Christi; Satolli, De Gratià; Murray, De Gratiâ; A. Knoll, O. Cap., Institutiones theolog., De Gratiâ; Jungmann, Kenrick, Hurter, S. J., Egger, Tepe, S. J.; Pesch, S. J., t. 5; Bonal, S. S., aliique Compendiorum auctores; J. H. Newman, Lectures on the doctrine of Justification; Schneemann, S. J., Controversiarum de divinæ gratiæ liberique arbitrii

-

concordiâ initia et progressus, Friburgi Brisgoviæ 1881; Dummermuth, O. P., S. Thomas et doctrina Præmotionis physicæ, Parisiis, 1886; Terrien, S. J., La Grâce et La Gloire, Paris, 1897.

Inter Protestantes: G. S. Faber, The Primitive doctrine of Justification, 1839; The Primitive doctrine of Regeneration, 1840; Jas. Buchanan, The doctrine of Justification, 1867; A. Ritschl, Die christliche Lehre von der Rechtfertigung und Versöhnung, Bonn, 1870-74; A. Phelps, The new birth, or the Work of the Holy Spirit, Boston, 1866; Ad. Weber, Etude sur la Justification par la foi; F. Lichtenberger, Encyclopédie des Sciences religieuses, Paris, 1877-1882, vocabulis, Grace, Justification, Mérite; C. Hodge, Systetheology, vol. III, 1884; A. Hovey, Manual of systematic theology, Philadelphia, 1877, p. 242 sq.; Bovon, Dogmatique chrétienne, 2 vol. 1895-1896.

Alia opera in decursu Tractatûs allegantur.

Concilii Tridentini Decreta et Canones. Sessio VI de Justificatione2.

CAP. 1. De naturæ et legis ad justificandos homines imbecillitate.

Primum declarat sancta Synodus, ad justificationis doctrinam probe et sincere intelligendam, oportere ut unusquisque agnoscat et fateatur, quod cum omnes homines in prævaricatione Adæ innocentiam perdidissent, facti immundi, et, ut, Apostolus inquit, natura filii iræ, quemadmodum in decreto de peccato originali exposuit, usque adeo servi erant peccati1, et sub potestate diaboli ac mortis, ut non modo gentes per vim naturæ, sed ne Judæi quidem per ipsam etiam litteram legis Moysi, inde liberari aut surgere possent; tametsi in eis liberum arbitrium minime exstinctum esset, viribus licet attenuatum et inclinatum.

CAP. 2. De dispensatione et mysteric adventus

Christi.

Quo factum est ut coelestis Pater, pater misericordiarum: et Deus totius consolationis, Christum Jesum, Filium suum, et ante Legem,

1Iterum monemus heterodoxos auctores allegari, non ut ab omnibus indiscriminatim legantur, sed ut ii, quibus hodiernos errores confutandi onus incumbit, sciant ex quibus fontibus difficultates adversariorum haurire valeant.

2 Cf. Denzinger, Enchiridion Symbolorum, n. 675-725; A. Theiner, Acta genuina SS. Ecumenici Concilii Tridentini, Zagrabiæ, 1874, p. 156-381, ubi multa inveniuntur quæ ad tridentinas definitiones recte intelligendas non parum conferunt.

tom. I.

3

Ephes. 11, 3. — Rom. VI, 17. — 3 II Cor. I, 3.

et Legis tempore, multis sanctis Patribus declaratum ac promissum, cum venit beata illa plenitudo temporis, ad homines miserit, ut et Judæos, qui sub Lege erant, redimeret1; et gentes, quæ non sectabantur justitiam, justitiam apprehenderent, atque omnes adoptionem filiorum reciperent. Hunc proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius pro peccatis nostris; non solum autem pro nostris, sed etiam pro totius mundi2.

CAP. 3. Qui per Christum justificantur.

Verum, etsi ille pro omnibus mortuus est, non omnes tamen mortis ejus beneficium recipiunt, sed ii duntaxat, quibus meritum passionis ejus communicatur. Nam sicut revera homines, nisi ex semine Ada propagati nascerentur, non nascerentur injusti, cum câ propagatione per ipsum dum concipiuntur, propriam injustitiam contrahant: ita nisi in Christo renascerentur, nunquam justificarentur, cum eâ renascentiâ per meritum passionis ejus, gratia, quâ justi fiunt, illis tribuatur. Pro hoc beneficio Apostolus gratias nos semper agere hortatur Patri, "qui dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine, et eripuit de potestate tenebrarum, transtulitque in regnum Filii dilectionis suæ, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum" 3.

CAP. 4. Insinuantur descriptio justificationis impii, et modus ejus in statu gratiæ.

Quibus verbis justificationis impii descriptio insinuatur, ut sit translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adæ, in statum gratiæ et adoptionis filiorum Dei per secundum Adam Jesum Christum, salvatorem nostrum; quæ quidem translatio, post Evangelium promulgatum, sine lavacro regenerationis, aut ejus voto fieri non potest, sicut scriptum est : Nisi quis renatus fuerit ex aquâ, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei”.

[ocr errors]

CAP. 5. De necessitate præparationis ad justificationem in adultis, et unde sit.

Declarat propterea ipsius justificationis exordium in adultis a Dec per Christum Jesum præveniente gratiâ sumendum esse: hoc est, ab ejus vocatione, quâ nullis eorum existentibus meritis vocantur; ut, qui per peccata a Deo aversi erant, per ejus excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem, eidem gratiæ libere assentiendo et cooperando, disponantur; ita ut, tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abjicere potest, neque tamen sine gratiâ Dei movere se ad justitiam coram illo liberâ suâ voluntate possit. Unde 3 Coloss. I, 12-14. --Joa. III, 5.

1 Galat. IV, 5.

2

I Joa. II, 2.

in sacris litteris cum dicitur," Convertimini ad me, et ego convertar ad vos", libertatis nostræ admonemur; cum respondemus: "Converte nos, Domine, ad te, et convertemur", Dei nos gratiâ præveniri confitemur.

CAP. 6. Modus præparationis.

Disponuntur autem ad ipsam justitiam, dum excitati divinâ gratia, et adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse quæ divinitus revelata et promissa sunt; atque illud in primis a Deo justificari impium per gratiam ejus per redemptionem, quæ est in Christo Jesu; et dum peccatores se esse intelligentes a divinæ justitiæ timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore; illumque, tanquam omnis justitiæ fontem, diligere incipiunt: ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod et detestationem, hoc est, per eam pænitentiam quam ante Baptismum agi oportet : denique dum proponunt suscipere Baptismum, inchoare novam vitam et servare divina mandata. De hac dispositione scriptum est : "Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et quod inquirentibus se remunerator sit "". Et, "Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua". Et, "Timor Domini expellit peccatum "5. Et, "Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus Sancti "". Et," Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare quæcumque mandavi vobis "7. Denique "Præparate corda vestra Domino".

CAP. 7. Quid sit justificatio impii, et qua ejus

causæ.

Hanc dispositionem seu præparationem justificatio ipsa consequitur, quæ non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio, et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiæ et donorum, unde homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus, ut sit heres secundum spem vitæ æternæ. Hujus justificationis causæ sunt, finalis quidem, gloria Dei et Christi ac vita æterna : efficiens vero, misericors Deus, qui gratuito abluit, et sanctificat, signans et ungens Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus hereditatis nostræ; meritoria autem, dilectissimus Unigenitus suus, Dominus noster Jesus Christus, qui, cum essemus inimici, propter nimiam caritatem, quâ dilexit nos, suâ sanctissimâ passione in ligno

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »