Obrazy na stronie
PDF
ePub

74. (D) Religio per præsentiam Dei et sacrificia maxime promovetur; atqui in Eucharistiâ Deus nobis præsens est meliori quo fieri potest modo, non solum in figurâ, sicut in V. Lege, sed realiter ita ut merito exclamare possimus : "Nec est alia natio tam grandis quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster". Aliunde in eâ offertur Deo sacrificium infiniti valoris, quo, prout decet, laudatur ct adoratur.

75. (E) Humilitas pariter nobis edocetur, dum Christus, majestatem suam sub infirmis elementis velans, nobis apparet in statu humiliori quam in ipsâ Incarnatione, imo et in Passione; nam, ut ait S. Thomas,

"In cruce latebat sola Deitas;

Sed hic latet simul et humanitas".

insuper se tradit non solum divitibus et hujus sæculi potentibus, sed parvulis et pauperibus: "Manducat Dominum pauper, servus et humilis". Quis igitur, post talia exempla, superbire auderet?

76. (F) Item ejus patientia apparet in eo quod injurias etiam maximas sibi inflictas ab indigne communicantibus æquo ferat animo; ejus obedientia, dum, jubente sacerdote, statim sub speciebus rite consecratis apparet; ejus paupertas, dum habitare non horret in pauperibus ecclesiis, et squalidis interdum involvi linteaminibus; uno verbo omnes virtutes, quibus Christus ornatus fuit in terrâ, in ejus vitâ eucharisticâ perfectissime et perpetuo renovantur; ergo 2.

1 Deut. IV, 7.

2 Hac de re legi possunt Faber op. cit. passim, præsertim vero Book I, C. IV-VII, Book IV, C. V-VI; Dalgairns, op. cit. part. I. The life of Jesus in the B. Sacrament; Bourdaloue, 1. cit.

[blocks in formation]

Caput it.

DE SACRAMENTO EUCHARISTIÆ.

Disputabimus 1o de existentiâ et naturâ hujus sacramenti: 2o de ejus materiâ et formâ; 3o de effectibus; 4o de mini stro; 5o de subjecto.

Art. I. De existentiâ et naturâ hujus sacramenti

77.

I. De existentiâ'.

Thesis: Eucharistia est verum et proprie dictu N. Legis sacramentum. De fide est contra Unitarios alios Protestantes liberales, qui asserunt Eucharistiam es meram commemorationem Cœnæ, et nullam produce gratiam.

(A) Scriptura: Ex textibus supra allatis sic argument tur ad sacramentum novæ legis tria requiruntur et su ciunt Signum sensibile, gratia sanctificantis productivu permanenter a Christo institutum: atqui hæc tria inven licet in Eucharistiâ; (a) signum sensibile, sc. species pa et vini: "accepit Jesus panem ... et accipiens calicem' (b) gratia productivum: nam, teste Christo, Eucharis vitam æternam præbet, ac proinde gratiam, quæ est medi necessarium ad illam attingendam; insuper, ex dictis, charistia continet totum Christum, gratiæ fontem, ac pr de gratiam producere debet; (c) a Christo permane institutum: institutio enim propriis terminis describitu Evangelistis, et quidem ut permanens exhibetur, q Dominus Apostolis dixerit: "Hoc facite id meam com

I

S. Thom. 3 p. q. 73, a. 1; Suarez, disp. 39 et 41; Iwan, sect. 1; Billuart, diss. II, a. 3.

[blocks in formation]

3"Qui manducat meam carnem et bibit me

vitam æternam, et ego resuscitabo eum" (7

morationem

: et insuper foelibus præcepern Eucharistam recipere: "N: canaveros

(B) Traditione: a ex Farming chats in ac præsertik reali. (b) Ex Trid semente

[ocr errors]

Baptismum, Confirmationem. Eucheron c'

septen esse sacramenta,

(C) Rat. cont. Vita spirituals vite corporal assimilatur; atqui in vitâ corpora i prater generationem, quâ vita acquiritur, et augmentum, quo perfect : vte obtinetur, requiritur alimentum, per quod vita conservetur; ergo pariter in vitâ spirituali, præter Baptismum quo regeneratur homo, et Confirmationem, quà roboratur, requiritur aliud sacramentum, quo nutritur. S. Th. 3. P-, q. 73, a. 1.`

78. (D) Ex hoc intelligi datur cur sacr. Eucharistiæ in ultima cœnâ convenienter institutum fuerit: (a) ratione contenti: continetur enim ipse Christus in hoc sacramento; atqui congruum erat Christum seipsum Apostolis reliquisse sub sacramentali specie eo præcise instanti quo discessurus erat, sicut in absentiâ imperatoris exhibetur veneranda ejus. imago: bratione significationis: Eucharistia est signum rememorativum passionis Domini, sine quâ non potest esse salus; ergo conveniebat hujusmodi signum nonnisi imminente passione institui; c) ratione finis: Eucharistia est pignus amoris et ad inflammandam caritatem ordinatur ; atqui ea quæ ultime dicuntur, maxime ab amicis recedentibus magis memoria mendantur et inflammant affecturn; ergo Eucharistia convenienter a Christo instituta fuit pridie quam pateretur 73. p. q. 73, a. 5.)

79.

II. De natură hujus sacramenti'.

19 Eucharista prut sacramentum, definiri potens
sacramentum Land
vini, corpus et sangats Car realiter et substantia'ster
speciebus consecrati; pani:

continentur, ad producentom pizzan per modum spirituz :
alimonia. Dicitur esami cinsecratis..

bis!

panis et vinum

[ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

rialis

antur

ut

species

dissolvan

Der

modum

cavendum

materia proxima, sc. species seu accidentia panis et vini quæ post consecrationem remanent, tandem forma quæ in verbis consecrationis consistit; (b) corpus et sanguis... id enim singulare est in hoc sacramento non solum gratiam, sed ipsius gratiæ auctorem inveniri; (c) ad producendam gratiam... hic indicatur specialis gratia hujus sacramenti, sc. gratia spiritualis nutritionis, in animâ producens effectus similes iis quos cibus materialis corpori præstat.

80. 2o Hic autem duæ quæstiones solvendæ occurrunt : (a) in quo consistit essentia sacramenti Eucharistiæ?(b)utrum sit sacramentum unum vel multiplex? ex quibus quædam corollaria deducentur.

(A) Quidam theologi, cum Lugo, putarunt essentiam hujus sacramenti non solum in speciebus et corpore Christi, sed etiam in consecratione consistere; sed hoc admitti nequit, quum consecratio sit transiens, dum sacramentum Eucharistiæ est quid permanens; aliunde consecratio directe gratiam non confert: quod tamen essentiale est sacramento. Alii, post Capreolum, hanc essentiam reposuerunt partim in sumptione, seu communione; sed hoc pariter rejiciendum est, tum quia communio est quid transiens, tum quia sumptio nihil aliud est nisi usus sacramenti jam existentis, et sacramentum jam confectum supponit. Alii, ut Sylvius, in ipso corpore Christi; sed hoc fieri nequit ; nam corpus Christi in Eucharistiâ non est signum sensibile. Alii, post Suarez, tenent sacramentum æque constare speciebus et corpore Domini.

Probabilior autem doctrina est essentiam hujus sacramenti reponendam esse in speciebus consecratis, quatenus continent corpus et sanguinem Christi, proindeque directe sitam esse in speciebus, indirecte in corpore et sanguine

66

' Quod sic declarat S. Thomas (3, p. 73, a. 1 ad 3): Hæc autem est differentia inter Eucharistiam et alia sacramenta habentia materiam sensibilem, quod Eucharistia continet aliquid sacrum absolute scilicet ipsum corpus Christi; aqua vero baptismi continet aliquid sacrum in ordine ad aliud, scil. virtutem ad sanctificandum... Et ideo sacramentum Eucharistiæ perficitur in ipsâ consecratione materiæ; alia vero sacramenta perficiuntur in applicatione materiæ ad hominem sanctificandum".

Domini. (a) Talis est enim aperta doctrina Cat. Conc. Trid. (part. 2. n. 8), in quo dicitur: "Ipsæ autem panis et vini species veram et absolutam sacramenti rationem habent". (b) Illud constituit essentiam sacramenti quod est signum sensibile et permanens, gratiam conferens, et significans; atqui species consecratæ sunt signum sensibile et ex se permanens, quæ continent corpus Domini quamdiu integræ supersunt; gratiam significant quæ datur per modum alimenti, et tandem gratiam causant, quia continent ipsum gratiæ fontem ; ergo.

81. (B) Eucharistiæ sacramentum, licet sub duabus speciebus contentum, est tamen unicum sacramentum, non materialiter quidem, sed formaliter.

(a) Ex Trid. definiente septem esse sacramenta, nec plura nec pauciora; jamvero si adessent duo sacramenta Eucharistiæ, unum sub specie panis, alterum sub specie vini, non septem, sed octo sacramenta numeranda essent; ergo. (b) Rat. Theol. Ibi enim est unicum formaliter sacramentum ubi est unica res significata et causata; atqui duæ species eucharisticæ unicam rem significant et producunt, nempe gratiam per modum refectionis, seu alimoniæ; ad perfectam cnim refectionem duo elementa requiruntur, sc. cibus et potus, ac proinde species panis et vini unicam spiritualem refectionem, ac proinde unicum formaliter sacramentum constituunt.

82. (C) Corollaria: (a) Ex hoc sequitur non plus recipi sub duabus speciebus panis et vini quam sub unâ specie ; nam, ex dictis supra, quælibet species totum Christum continet.

(b) Item ille qui plures particulas simul, aut etiam post breve intervallum suscipit, unicum sacramentum recipit, quia hæc ad unicam referuntur spiritualem refectionem, unicum convivium efformant.

(c) Ut sacramentum vere suscipiatur, necesse est ut species consecratæ perveniant ad stomachum antequam dissolvantur; cum enim hoc sacramentum sit institutum per modum alimoniæ, sequitur leges refectionis materialis; cavendum est igitur ne sacræ species in ore dissolvantur.

« PoprzedniaDalej »