Obrazy na stronie
PDF
ePub

ejus aqua simul cum sanguine exierit, quod Sacramentum hâc mixtione recolitur; et cum aquæ in Apocalypsi beati Joannis populi dicantur, ipsius populi fidelis cum capite Christo unio repræsen

tatur.

CAP. 8. De Missâ vulgari linguâ passim non celebrandâ, et mysteriis ejus populo explicandis. Etsi Missa magnam contineat populi fidelis eruditionem, non tamen expedire visum est Patribus, ut vulgari passim linguâ celebraretur. Quamobrem retento ubique cujusque Ecclesiæ antiquo, et a Sanctâ Romanâ Ecclesiâ, omnium Ecclesiarum matre et magistrâ, probato ritu, ne oves Christi esuriant, neve parvuli panem petant, et non sit qui frangat eis, mandat sancta Synodus Pastoribus, et singulis curam animarum gerentibus, ut frequenter inter Missarum celebrationem vel per se, vel per alios ex iis, quæ in Missâ leguntur aliquid exponant; atque inter cetera sanctissimi hujus Sacrificii mysterium aliquod declarent diebus præsertim Dominicis et festis.

CAP. 9. Prolegomenon canonum sequentium.

Quia vero adversus veterem hanc, in sacrosancto Evangelio, Apostolorum traditionibus, sanctorumque Patrum doctrinâ fundatam fidem, hoc tempore multi disseminati sunt errores, multaque a multis docentur, atque disputantur; sacrosancta Synodus, post multos gravesque his de rebus mature habitos tractatus, unanimi Patrum omnium consensu, quæ huic purissimæ fidei, sacræque doctrinæ adversantur, damnare, et a sanctâ Ecclesiâ eliminare, per subjectos hos canones, constituit.

Can. 1. Si quis dixerit, in Missâ non offerri Deo verum et proprium sacrificium, aut quod offerri non sit aliud, quam nobis Christum ad manducandum dari : A. S.

Can. 2. Si quis dixerit, illis verbis: "Hoc facite in meam commemorationem ", Christum non instituisse Apostolos Sacerdotes; aut non ordinasse, ut ipsi, aliique Sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum: A. S.

Can. 3. Si quis dixerit, Missæ sacrificium tantum esse laudis, et gratiarum actionis, aut nudam commemorationem sacrificii in cruce peracti, non autem propitiatorium; vel soli prodesse sumenti, neque pro vivis et defunctis, pro peccatis, poenis, satisfactionibus, et aliis necessitatibus offerri debere: A. S.

Can. 4. Si quis dixerit, blasphemiam irrogari sanctissimo Christi sacrificio, in cruce peracto, per Missæ sacrificium, aut illi per hoc derogari: A. S.

Can. 5. Si quis dixerit, imposturam esse, Missas celebrare in honorem Sanctorum, et pro illorum intercessione apud Deum obtinendâ, sicut Ecclesia intendit: A. S.

Can. 6. Si quis dixerit, Canonem Missæ errores continere, ideoque abrogandum esse: A. S.

Can. 7. Si quis dixerit, cæremonias, vestes et externa signa, quibus in Missarum celebratione Ecclesia Catholica utitur, irritabula impietatis esse magis, quam officia pietatis: A. S.

Can. 8. Si quis dixerit, Missas, in quibus solus Sacerdos sacramentaliter communicat, illicitas esse, ideoque abrogandas: A. S. Can. 9. Si quis dixerit, Ecclesiæ Romanæ ritum, quo submissâ voce pars Canonis, et verba Consecrationis proferuntur damnandum esse; aut linguâ tantum vulgari Missam celebrari debere; aut aquam non miscendam esse vino in calice offerendo, eo quod sit contra Christi institutionem : A. S.

Prolegomena.

1° Objectum, utilitas et divisio
Tractatus.

(A) In præsenti Tractatu disserere intendimus de illo mirabili dono, quod vocatur Eucharistia (seu bona, optima gratia), et est simul sacramentum et sacrificium; sacramentum, quatenus gratiam continet et producit ex opere operato; sacrificium, quatenus Christus, in eo præsens sub speciebus panis et vini, vere immolatur. In Tr. de Baptismo diximus quomodo Christiani spiritualiter renascantur; in Tr. de Confirmatione quomodo in vitâ spirituali roborentur; remanet igitur exponendum quomodo per sacramentum Eucharistiæ spiritualiter nutriantur, et, quia doctrina de sacrificio Missæ intime cum doctrinâ de sacramento Eucharistiæ connectitur, in eodem Tractatu utramque complectimur.

(B) Utilitas ejusdem facile agnoscitur: (a) si enim multum prosit apprime cognoscere ea omnia quæ ad sacramenta referuntur, singulare exigit studium sacramentum Eucharistiæ quod est inter cetera nobilissimum; nam in se continet non solum gratiam, sed gratiæ ipsius fontem et Auctorem; præterea est veluti centrum ad quod cetera sacramenta referuntur, ita, v. g. Ordo refertur ad Eucharistiæ consecrationem, Baptismus et Poenitentia ad Eucharistiæ receptionem ordinantur, et sic de ceteris. (b) Insuper quum Eucharistiæ sacramentum necessarium sit necessitate præcepti, et sacrificium Missæ sit veluti centrum totius religionis nostræ, maxime expedit ut fideles optime instruantur circa ea omnia quæ ad utrumque referuntur, melius sese

1 S. Thom. 3, q. 65. a. 3.

præparent ad sacram communionem, majorique devotione sacrificio Missæ assistant. (c) Tandem Protestantes plerique, ab initio Reformationis, denegarunt existentiam realem Christi in Eucharistiâ et veritatem sacrificii Missæ, dogmaque Transsubstantiationis omni modo impugnarunt atque etiam impugnant; maximi igitur est momenti eorum errores confutare, eorumque difficultates solvere.

3. (C) Divisio. Eucharistia est Incarnationis non solum adumbratio, sed etiam continuatio et extensio; (a) sicut enim Verbum incarnatum sub velo carnis hominibus apparuit, in præsepio jacuit et in domo nazarethanâ vitam prorsus absconditam, licet plane divinam, duxit, ita pariter Christus in hoc sacramento sub speciebus eucharisticis sese latitat, et in tabernaculo vitam absconditam, licet vere divinam, ducit; (b) sicut Palæstinam pertransiit benefaciendo et sanando omnes, ita per communionem in animas nostras gratiam suam diffundit; (c) sicut in cruce moriens sese in sacrificium obtulit, ita et in altari quotidie offertur ut victima 1. Hinc Eucharistia est simul mysterium quod credere debemus, sacramentum quo sanctificamur, sacrificium quo religionis officia Deo persolvimus. Triplex igitur est caput, ut sequenti synopsi exponitur.

' Cf. Hurter, n. 379; Lessius, de perfect. moribusque divinis 1. XII, c. XVI, n. 129.

[merged small][subsumed][subsumed][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

CAPUT III.

de sacrif. Missæ.

ART. IV. Minister.

ART. V.
Subjectum.

(de obligatione Euch. recipiendi.

de extensione hujus obligationis.

de dispositionibus requisitis in genere, et relate ad frequentem communionem. ART. I. Notio, existentia et essentia. ART. II. Effectus.

ART. III.

Minister.

(de potestate celebrandi.
Ide obligationibus ministri.

ART. IV. Subjećtum.

« PoprzedniaDalej »