Obrazy na stronie
PDF
ePub

tim ex suscipientis dispositionibus. Ita communiter contra paucos, qui putant gratias actuales per sacramentalia ex opere operato conferri posse. Siquidem Ecclesiæ preces, quæ funduntur dum sacramentalia conficiuntur, non possunt esse inanes, sed obtinent per modum impetrationis gratias actuales quibus suscipiens ad eliciendos actus fidei, et spei, et amoris excitatur; aliunde subjecti dispositiones animam præparant ad abundantiorem gratiarum effusionem, ut dictum est in Tr. de Gratiâ. — Aliunde solus Deus gratiam adnectere potest signo sensibili; et Ecclesia utendo verbis deprecatoriis, non autem assertivis, in conficiendis Sacramentalibus, clare ostendit effectum non ex opere operato, sed a divinâ misericordiâ expectandum esse.

(B) Producunt insuper remissionem peccatorum venialium eodem modo, quatenus sc. motus contritionis aut caritatis excitant, quibus remissio venialium obtinetur ; ita in benedictione novæ crucis postulatur ut "largior et cordis compunctio et admissorum indulgentia concedatur ".

(C) Iterum quædam sacramentalia v. g. Rosaria, etc. remissionem pœnæ temporalis peccato debitæ producere possunt, quando sc. S. Pontifex eis adnectit vim satisfactoriam ex thesauro Ecclesiæ depromptam ; ille effectus tunc producitur ex opere operato per modum indulgentiæ.

(D) Item quædam sacramentalia dæmones expellendi vim habent v. g. aqua benedicta, exorcismi etc.; hoc enim apparet ex ipsis precibus Ecclesiæ, quæ ad abigendos dæmones funduntur; nec mirum, quum Ecclesia a Christo acceperit potestatem dæmones fugandi. (E) Tandem sacramentalia possunt etiam conferre beneficia ordinis temporalis v. g. sanitatem, præsertim quando sunt ad salutem utilia. Ex quibus patet sacramentalia valde utilia esse tanquam media ad fidem, spem et devotionem excitandam ; cavendum est tamen ne fideles eis nimiam virtutem tribuant et paulatim in quamdam superstitionem incidant1.

6.

1" Curent imprimis concionatores et animarum rectores, ut harum rerum naturam, significationem, rectumque usum fidelibus exponant, ac sæpius inculcent. lis qui sapientiæ et ingenio suo nimis innituntur, persuadeant hæc, levia licet minutaque videantur, non esse contemnenda, quum ad pie vivendum et salutem consequendam non parum proficiant. Rudiorem vero plebeculam, quæ contrario errore abripitur, etiam atque etiam moneant, ne rebus ipsis nimiam efficaciam tribuat, neque eas cæcâ quâdam et immodicâ fiduciâ servet, et superstitiosâ veneratione prosequatur, quasi ipsæ per sese, sine piâ mentis dispositione, plurimum possent. Illos vero acerrime reprehendant, qui hujusmodi res sacras, ut Ethnici moris erat, amuletorum quasi loco habent, quæ ipsos etiam fœdissimo vitiorum cœno involutos ab irâ Dei et ultione præstent immunes" (C. Pl. Balt. II, n. 350).

Tractatus de Baptismo.

Auctores consulendi.

Præter auctores allegatos ubi de Sacramentis in genere, legi possunt: Inter Patres: Sec. III, Tertullianus, Liber de Baptismo, Cyprianus, Ep. ad Donatum, ubi effectus baptismi eloquenter describuntur. Sæc. IV, Cyrillus Hierosol., Catech. XIX-XX; Basilius, Homilia in s. Baptisma; Gregorius Nyss., Oratio catechetica magna, c. 33-36; Gregorius Naz. Oratio in s. Baptisma; Pacianus, Sermo de Baptismo. Sac. V, Augustinus, Libri VII de Baptismo, Liber de unico Baptismo; Leo Magnus, Epist. 16, 151, 166, 167, 168; Maximus Taurinensis, Sermones de Tempore, serm. 13 de Baptismi gratiâ. Sec. VI, Fulgentius Rusp., Ep. ad Ferrandum, de salute Ethiopis moribundi. Sec. VII, Ildefonsus Toletanus, Liber de Cognitione Baptismi. Sac. IX, Amalarius, Ep. ad Carolum M. de Cæremoniis Baptismi.

Inter theologos: Aug. Fr. Orsi, O. P., De baptismo in nomine Christi, 1733; Gabriel Gualdo, Baptisma puerorum in uteris existentium, 1710; Hyac. Campion, De Baptismo non natis abortivis et projectis conferendo, 1761; Ignat. Lud. Bianchi, O. Theat., De remedio æternæ salutis pro parvulis in utero clausis, 1768; J. Kleiner, S. J., Orthodoxa de necessitate baptismi parvulorum doctrina, 1765; Kenrick, A treatise on Baptism, 1843; Corblet, Histoire du Sacrement de Baptême, Paris, 1881; Pesch, Prælectiones, vol. VI, 1896; Capelmann, Medicina Pastoralis, ed. 7a, 1890, p. 101.

Inter Protestantes : Vossius, De Baptismo disputationes XX, 1648; Wall, History of Infant Baptism, 1705; Walch, Historia Pædobaptismi, 1739; Mathies, Baptismi expositio biblica, historica, dogmatica, 1831; W. Hoffmann, Taufe und Wiedertaufe, 1846; C. P. Caspari, Alte u. neue Quellen zur Geschicte d. Taufsymbols und der Glaubensregel, Christiania, 1879; G. D. Armstrong, The doctrine of Baptism, New-York, 1857; D. B. Ford, Studies on the Baptismal Question, N. York, 1879; Smith and Cheetham, Dict. of Christ. Antiq. voce Baptism; Lenoir, Essai biblique, historique et dogmatique sur le Baptême des enfants; Lichtenberger, Encyclop., t. II, 1877, p. 53 sq.

SYNOPSIS III. 15

EXCERPTA EX DECRETO AD ARMENOS'.

Primum omnium sacramentorum locum tenet sanctum Baptisma, quod vitæ spiritualis janua est: per ipsum enim membra Chri ́sti, ac de corpore efficimur Ecclesiæ. Et cum per primum hominem mors introierit in universos, nisi ex aquâ et Spiritu renascimur, non possumus, ut inquit Veritas, in regnum coelorum introire. Materia hujus sacramenti est aqua vera et naturalis: nec refert frigida sit, an calida. Forma autem est: Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Non tamen negamus quin per verba illa: baptizetur talis servus Christi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; vel : baptizetur manibus meis talis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancli, verum perficiatur Baptisma : quoniam cum principalis causa, ex quâ Baptismus virtutem habet, sit S. Trinitas; instrumentalis autem sit minister qui tradit exterius sacramentum, si exprimitur actus, qui per ipsum exercetur ministrum, cum S. Trinitatis invocatione, perficitur sacramentum. Minister hujus sacramenti est sacerdos, cui ex officio competit baptizare. In causâ autem necessitatis non solum sacerdos vel diaconus, sed etiam laicus vel mulier, imo etiam paganus et hæreticus baptizare potest, dummodo formam servet Ecclesiæ, et facere intendat quod facit Ecclesia. Hujus sacramenti effectus est remissio omnis culpæ originalis et actualis; omnis quoque pœnæ quæ pro ipsâ culpâ debetur. Propterea baptizatis nulla pro peccatis præteritis injungenda est satisfactio; sed morientes, antequam culpam aliquam committant, statim ad regnum cœlorum et Dei visionem perveniunt.

CANONES CONCILII TRIDENTINI DE BAPTISMO.

I. Si quis dixerit, baptismum Joannis habuisse eamdem vim cum Baptismo Christi; A. S.

2. Si quis dixerit, aquam veram et naturalem non esse de necessitate Baptismi, atque ideo verba illa Domini nostri Jesu Christi : nisi quis renatus fuerit ex aquâ et Spiritu sancto, ad metaphoram aliquam detorserit; A. S.

3. Si quis dixerit in Ecclesiâ Romanâ quæ omnium Ecclesiarum mater est et magistra, non esse veram de sacramento Baptismi doctrinam; A. S.

Si quis dixerit, Baptismum qui etiam datur ab hæreticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse verum Baptismum; A. S.

5. Si quis dixerit, Baptismum liberum esse, hoc est, non necessarium ad salutem; A. S.

1 Ap. Denzinger, n. 591.

2

Denzing., n. 738 sq.; A. Theiner, Acta C. Trident., t. I., p. 384 sq.

6. Si quis dixerit baptizatum non posse, etiamsi velit, gratiam amittere, quantumcumque peccet, nisi nolit credere; A. S.

7. Si quis dixerit, baptizatos per Baptismum ipsum solius tantum fidei debitores fieri, non autem universæ legis Christi servandæ; A. S.

8. Si quis dixerit, baptizatos liberos esse ab omnibus sanctæ Ecclesiæ præceptis, quæ vel scripta vel tradita sunt, ita ut ea observare non teneantur, nisi se suâ sponte illis submittere voluerint; A. S.

9. Si quis dixerit, ita revocandos esse homines ad Baptismi suscepti memoriam, ut vota omnia, quæ post Baptismum fiunt, vi promissionis in Baptismo ipso jam facta, irrita esse intelligant, quasi per ea et fidei, quam professi sunt, detrahatur, et ipsi Baptismo; A. S.

10. Si quis dixerit, peccata omnia, quæ post Baptismum fiunt, solâ recordatione et fide suscepti Baptismi vel dimitti vel venialia fieri; A. S.

II. Si quis dixerit, verum et rite collatum Baptismum iterandum esse illi, qui apud infideles fidem Christi negaverit, cum ad pœnitentiam convertitur; A. S.

12. Si quis dixerit, neminem esse baptizandum, nisi eâ ætate, quâ Christus baptizatus est, vel in ipso mortis articulo; A. S.

13. Si quis dixerit, parvulos, eo quod actum credendi non habent, suscepto Baptismo inter fideles computandos non esse; ac propterea, cum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizandos aut præstare omitti eorum Baptisma, quam eos non actu proprio credentes baptizari in solâ fide Ecclesiæ; A. S.

14. Si quis dixerit, hujusmodi parvulos baptizatos, cum adoleverint, interrogandos esse, an ratum habere velint quod patrini eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti sunt et ubi se nolle responderint, suo esse arbitrio relinquendos, nec aliâ interim pœnâ ad Christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiæ aliorumque sacramentorum perceptione arceantur, donec resipiscant; anathema sit.

OBJECTUM ET DIVISIO TRACTATUS.

I. Absolutis iis quæ de sacramentis in genere dicenda erant, de singulis sacramentis successive disseremus, et primum quidem de Baptismo, qui est ceterorum janua : "per ipsum enim membra Christi ac de corpore efficimur Ecclesiæ" (Decret. ad Arm.)

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »