Obrazy na stronie
PDF
ePub

II. De obligatione sacramenta indignis denegandi'. 106. Prænotanda. (A) Peccatores, qui sunt sacramentorum receptione indigni, possunt esse notorii vel occulti. Notorii, seu publici, sunt duplicis generis: (a) notorii notorietate juris, ii sunt quorum crimina judicialiter manifestantur sive per confessionem eorum juridicam, sive per testium depositionem aut judicis sententiam ; (b) notorii notorietate facti, ii sunt quorum crimen nullâ tergiversatione celari potest, v. g. quando commissum fuit coram notabili parte communitatis. Occulti ii sunt, quorum indignitas paucis nota est, ita ut communitatis notitiæ subduci possit.

(B) Insuper peccatores possunt sacramenta petere vel publice, coram populo, vel occulte, coram solo ministro aut paucis aliis, quorum nulla ratio habeatur, ut sunt pueruli.

107. 1° Quoad peccatores publicos. Peccatori publico, sive publice sive occulte petenti, sacramenta regulariter sunt deneganda, nisi sufficientia conversionis signa dederit et scandalum removerit. Inter peccatores publicos Rituale recenset excommunicatos, interdictos, meretrices, concubinarios, fœneratores, magos, blasphemos, uno verbo omnes qui grave præbuerunt scandalum communitati. Quoad signa conversionis sunt diversa pro diversis circumstantiis; si adsit occasio peccati proxima notoria, prius deserenda est; item, si sit aliqua restitutio facienda; secus, ad reparandum scandalum, sufficit generatim confessio in Ecclesiâ publicâ facta, pluribus personis circum astantibus: tunc enim res cito plerisque nota fiet.

Ratio hujus principii est (a) auctoritas Script.: “Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos "2. Atqui illa verba, juxta Patres, figurative indignos peccatores designant.

(b) Insuper virtus fidelitatis exigit ut ministri sacramentorum prudenter ea conferant; "Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur "3; jamvero sapiens. aut prudens non est qui indignis absque ratione confert

1 Cf. S. Alphonsus, 1. VI, n. 43 sq.; Konings, n. 1228 sq.; Marc, n. 1423 sq.; Lehmk. n. 38 sq.; Sabetti, n. 642 sq.

[blocks in formation]

sacramenta. Item virtus religionis exigit ne sacra profanationi exponantur; et virtus caritatis postulat ne minister cooperetur indignæ susceptioni sacramenti, et scandalo exinde fidelibus dato. Aliunde non læditur fama proximi, quum peccato publico eam amiserit.

In

(a) Dixi regulariter, nam imprimis sacramentum Pænitentice debet omnibus concedi, etiam notoriis peccatoribus, si vere sint contriti, quia hoc sacramentum pro peccatoribus institutum est. Idem dici potest et debet de Ex. Unctione quando moribundus non potest confiteri peccata sua. super aliquando Matrimonium permittitur etiam peccatoribus publicis, v. g. hæreticis, ad præcavenda mala quæ ex denegatione oriri possent, præsertim quum ipsi contrahentes sint ministri in hoc sacramento, ac proinde minor sit cooperatio sacerdotis.

(b) Si crimen sit notum multis ex præsentibus, quin tamen notorium sit, sacramenta non sunt deneganda. Idem dici potest si crimen sit notorium in loco aliquo, sed non ubi peccator petit, nisi tamen prævideatur indignitatis notitiam brevi in hunc locum perventuram. Ratio est quia in hoc duplici casu non constat de notorietate criminis ; in dubio autem, odiosa sunt restringenda, ac fama proximi servanda. (c) Si autem crimen sit notorium, et dubia poenitentia, generatim sacra communio differenda est, ne scandalum præbeatur.

(d) Tandem, quando sacramenta publice denegantur, maximâ prudentiâ utendum est, nec publice aperienda est ratio denegationis, ne peccator sese injuste diffamatum consideret, ac ministrum coram tribunali prosequatur.

108. 2° Quoad peccatores occultos. (A) Peccatori occulto occulte potenti regulariter deneganda sunt sacramenta. Talis est regula a Rituali statuta: "Occultos vero peccatores, si occulte petant, et eos non emendatos noverit, repellat". Ratio est quia ex dictis non possunt conferri sacramenta indignis, nisi accedat gravissima ratio; atqui in hoc casu non adest ratio, quum peccator occulte petat, nec proinde ex denegatione diffamari possit; ergo. Excipitur casus quo indignitas petentis cognosceretur per confessionem sacramentalem, ne exinde confessio fiat odiosa.

(B) Peccatori occulto, publice petenti, regulariter denegari non debent sacramenta. Constat (a) exemplo Christi, qui Judam, utpote occultum peccatorem, a communione non removit; (b) praxi Ecclesiæ, in Rituali consignatâ ; (c) rat. theol.; illud enim tolerandum est quod publicum bonum exigit; atqui publicum bonum exigit ne occulti peccatores diffamentur et ne pii viri a sacramentis arceantur; porro nonnulli accedere timerent, si scirent sibi, ob inanes rumores falsaque testimonia, aut sacerdotis malitiam, aliquando sacramenta denegari posse.

Excipitur tamen sacr. Ordinis, a quo, ob publicum bonum, indignus, etiam occultus, sine dubio repellendus est, ut docet S. Alphonsus (n. 52) post S. Thomam (supplem. q. 36 a. 4 ad 3).

109. Corollaria. (A) Si quis peccator mortem minetur sacerdoti juste sacramenta denegandi, communius docetur cum S. Alphonso (n. 49) non licere sacramentum conferre ad mortem vitandam ; nam ratio propter quam sacramentum occulto peccatori ministrari potest, sc. bonum publicum promovendum, vel scandalum vitandum, hic non existit, ideoque non licet ad hanc profanationem concurrere. Pauci tamen theologi contrarium tenent, dummodo sacramentum non petatur in odium fidei vel religionis contemptum.

(B) Huc etiam pertinent ea quæ simulationem et dissimulationem sacramentorum respiciunt, quum id sæpe fiat ad cavendam indignam susceptionem. (a) Simulatur sacramentum quando in ejus administratione aut confectione scienter omittitur pars essentialis, vel interna intentio deest, ita ut sacramentum invalidum reddatur. Jamvero nunquam licet sacramentum simulare sive formaliter cum intentione decipiendi, sive materialiter, ob metum aliudve motivum, v. g. ne sacramentum indigno conferatur; nam damnata est ab Innocentio XI hæc propositio: "Urgens metus gravis est causa sacramenti administrationem simulandi". Talis

1" Occultos vero peccatores, si occulte petant, et non eos emendatos agnoverit, repellat; non autem si publice petant, et sine scandalo ipsos præterire nequeat ". (Rituale, tit. IV, n. q.)

enim simulatio est mendacium sacrilegum, graviter proximo nocivum, si suscipiens indignus non sit, et, quando de Eucharistia agitur, fideles idololatria periculo exponit. Hinc qui consecrationem simulat gravius peccat quam qui indigne consecrat; peccat pariter qui hostiam non consecratam pro consecratâ porrigit, quippe qui fideles idololatriæ periculo exponit. Non peccaret tamen qui, gravi de causâ, sacram particulam non porrigeret, sed in ciborium reponeret, licet rarissime id fieri expediat.

(b) Dissimulatur sacramentum, quando aliqua actio peragitur ad dissimulandam sacramenti denegationem, v. g. quando preces super pœnitentem recitantur ne denegatio absolutionis aliis manifesta fiat. Hæc dissimulatio licet, modo fiat citra contemptum et scandalum, et cum gravi causâ. Hinc non peccat qui, gravi metu perturbatus, externam matrimonii celebrationem perficit, licet internum consensum non præbeat; deficiente enim consensu, nec materia nec forma adest, ac consequenter potius dissimulatur quam simulatur sacramentum.

Caput v.

DE SACRAMENTORUM SUBJECTO.

Art. I. De dispositionibus subjecti1.

IIO. 1° Ad validitatem. Præmittimus nullam dispositionem requiri in infantibus aut perpetuo amentibus, ut valide recipiant sacramenta, quorum sunt capaces sc. Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, et Ordinem 2. Supponimus insuper Baptismum esse januam omnium sacramentorum, ut infra probabitur, ac proinde nullum sacramentum valide recipi posse ante impressionem characteris baptismalis. His positis,

(A) Ad validam receptionem sacramenti, exceptâ tamen Eucharistia, requiritur in adultis intentio interna illud recipiendi ut rem sacram. Nec sufficit, juxta theologos, intentio veluti neutralis, quâ quis neque consentit neque dissentit, sed requiritur vera et determinata intentio. Probatur.

(a) Innocentius III positive declarat veram atque internam intentionem requiri 3 : “Qui nunquam consentit sed penitus contradicit, nec rem (i. e. gratiam) nec characterem sacramenti suscipit ". Quod thesim demonstrat directe pro Baptismo, analogice pro aliis sacramentis, quum eadem sit ratio pro omnibus.

1 Cf. S. Alphons. l. VI, n. 78 sq.; Billuart, diss. VI, a. 1; Konings, n. 1238 sq.; Marc. n. 1432 sq.; Lehmk. n. 47 sq.; Sabetti, n. 645 sq.; Ballerini-Palmieri, n. 67.

2 Valida est quidem ordinatio pueri aut amentis, sed non tenentur ad divinum officium et vitam cœlibem; quando decimum sextum ætatis annum attingunt, datur eis optio, et si voluerint castitatem servare, ad exercitium ordinis admittuntur; si noluerint, possunt laico more vivere. (Const. Bened. XIV. Eo quamvis, 4 maii 1745).

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »