Obrazy na stronie
PDF
ePub

24. (A) Probatur major: pro Ecclesiâ Romanâ constat (a) ex Decreto ad Armenos (sæc. XIV), in quo septem numerantur sacramenta; (b) ex Conc. Ecum. Lugdunensi II (1274), in quo Michael Paleologus Gregorio X fidei Confessionem obtulit, ubi legebatur: "Tenet etiam et docet eadem S. Romana Ecclesia septem esse ccclesiastica sacramenta etc."; (c) ex professione fidei quæ anno 1210 Waldensibus ad Ecclesiam reducibus ab Innocentio III præscripta fuit, in quâ septem singillatim sacramenta commemorantur 2; (d) ex antiquissimis Sacramentariis et Ritualibus, necnon ex unanimi theologorum consensu. Quoad Ecclesiam Græcam, idem constat : (a) ex declaratione Jeremia, schismatici Patriarchæ Constantinop., qui Germaniæ Protestantibus respondit (1576): "Dicimus septem divina sacramenta esse, Baptismum scilicet etc.... non plura nec pauciora. Et hæc quidem omnia salutis nostræ remedia ipse J. X. Deus et Dominus noster tradidit et sancti ejus Apostoli"; (b) ex condemnatione Cyrilli Lucaris, Jeremiæ successoris, qui, calvinianis erroribus imbutus, duo tantum sacramenta admittenda esse docuerat: jamvero hæc assertio ut hæretica damnata fuit in Concil. Constantinop. (1638-1642), et Hierosolymitano (1672); (c) ex Conciliis Florentino et Lugdunensi, quibus Græci schismatici inter. fuerunt, quin unquam contra existentiam septem sacramentorum protestaverint; (d) ex eorum Eucologiis seu Ritualibus, ubi preces ritusque inveniuntur pro septem sacramentis. Idem probari potest quoad Nestorianos et Monophysitas, jam a sæc. V. extra Ecclesiam rejectos, tum ex Episcoporum illarum nationum declarationibus statim ac Protestantium hæresis eis innotuit, tum ex eorum libris liturgicis, aut testimoniis eorum qui per eorum regionem iter fecerunt 3. Fatemur equidem quosdam scriptores orien

Denzing., n. 376.

1 Apud Denzing, n. 388. 3 Hâc de re legi possunt Assemani, Bibl. Orient. de Monophysitis, et de Nestorianis; Arcudius, op. cit. 1. I, c. 2.; auctores operis “Perpétuité de la Foi" (ed. Migne), tom. II, 1257 et seq., tom. III, 665 et seq.; J. B. Solleri, apud Acta Sanctorum, t. V. Junii. Aliunde res adeo nota est ut moderni Protestantes id negare non possint; cf. Schaff, Creeds of Christendom, vol. 1, 50, 54, 64, 77, 81; Lichtenberger, op, cit., p. 382.

tales errasse in determinatione singulorum sacramentorum, sed nihilominus septem enumerant; proindeque cum Ecclesiâ catholicâ consentiunt circa substantiam dogmatis, et particulares errores, in quos inciderunt, facile explicantur si præ oculis habeatur Orientales ecclesias a centro unitatis divulsas, tyrannide oppressas et barbarie obvolutas fuisse 1.

25. (B) Probatur minor: atqui illa fides utriusque Ecclesiæ et omnium sectarum orientalium explicari nequit nisi ab ipsis Apostolis oriatur ; nam Græci sæc. IX, sectæ Orientales sæc. V. ab Ecclesiâ Romanâ jam secesserant; jamvero si ante schisma nonnisi duo vel tria sacramenta admisissent, certe alia nunquam a Latinis suscepissent, præsertim quum Latinis semper infensos sese præbuerint, et suarum traditionum tenacissimos. Quoties enim de unione cum Latinis actum est, toties infinitæ prope disputationes habitæ sunt de additione " Filioque", de modo Baptismum ministrandi, de pane azymo, de jejuniis, de cantico Alleluia ceterisque hujusmodi: nec tamen ulla fuit controversia de septenario numero sacramentorum, licet hæc materia in professionibus fidei inclusa fuerit: nonne hoc est invictum argumentum fidem de septem sacramentis tam antiquam esse ut ante separationem sive Græcorum sive Orientalium, sc. ante quintum sæculum, jam exstiterit, et quidem in universâ Ecclesiâ? Jamvero talis consensus omnium Ecclesiarum in re dogmaticâ, ad praxim quotidianam pertinente, quinto sæculo ubique vigens, non potuit per innovationem induci, sed ab Apostolis ipsis originem ducit; nam per quatuor priora sæcula, notum est Episcopos veritatis custodes pervigiles et novitatum impatientes fuisse, et fideles fuisse apostolicarum traditionum tenacissimos. ita ut statim ac novus error, vel aliquid inauditi prodiit, statim reclamaverint. Ita quando Donatiste validitatem Baptismi ab hæreticis collati impugnârunt, Encratite Eucharistiæ materiam, Montanistæ et Novatiani potestatem omnia peccata remittendi, Aeriani ordinum distinctionem, Manichæi matrimonii honestatem, vel dubia orta sunt circa ministrum et subjectum Ex. Un&tionis, Patres indubitanter strenueque catholicam fidem de

1 De quo vide Franzelin, th. XX; Pesch, n. 92..

166 DE NATURA ET EXISTENTIA SACRAMENTORUM.

his omnibus propugnârunt; quanto magis si nova sacramenta ab aliquo impostore inventa fuissent? Atqui nulla inveniuntur vestigia controversiarum de Sacramentorum numero in prioribus sæculis, nullæ reclamationes sive Episcoporum, sive fidelium 1. Ergo recte cum Tertulliano 2 concludimus: "Ecquid versimile est ut tot ac tantæ Ecclesiæ in unam fidem erraverint?... Ceterum quod apud multos unum invenitur, non est erratum sed traditum ".

26. 4o Confirmatur argumento convenientia. Vita spiritualis conformitatem habet cum vitâ corporali, ac proinde convenit tot esse media ad vitam spiritualem conferendam vel augendam quot sunt ad vitam corporalem; atqui in vitâ corporali septem sunt præsertim necessaria, quinque ad perfectionem individui, duo ad societatis perfectionem; ad perfectionem individui requiritur : a) ut nascatur, quod spiritualiter fit per Baptismum; b) ut crescat et roborețur, quod fit spiritualiter per Confirmationem; c) ut nutriatur, quod in vitâ spirituali per Eucharistiam obtinetur; d) ut sanetur ab infirmitatibus, quod spiritualiter fit per Pœnitentiam ; e) ut, post morbum, recuperet pristinam valetudinem, quod in vitâ spirituali producitur per Extr. Unctionem, quæ peccati reliquias abstergit. Ad perfectionem societatis requiritur a) potestas regendi multitudinem, cui respondet Ordo; b) propagatio generis humani, quæ in ordine spirituali per Matrimonium sanctificatur. Ergo. (S. Th. 3, q. 65, a. 1). Nonnulli Protestantes id agnoscere coaci sunt, et stylo poetico harmoniam et convenientiam septem sacramentorum descripserunt 3.

1 Aliunde, ut verba usurpemus Drouin (1. cit.), “Edisserant nobis adversarii, quis tandem ille fuerit insani, ut loquuntur, dogmatis fabricator? Quo nomine appellatus? Quâ patriâ oriundus? Cujus instituti professor? Quâ denique prædictus auctoritate, ut non Occidenti tantum sed Orienti universo, contra doctrinam veterem persuadere potuerit, non duo aut tria sed septem esse Evangelii sacramenta gratiæ efficacia? Quod si in re tam necessariâ obmutescant, ut revera hactenus, sæpius licet provocati, siluerunt, eos jure nostro mendacii accusabimus, fruemurque interim hereditate nostrâ..."

De præscript. c. 28.

1 Ita præsertim Gathe, Œuvres, t. 18, p. 262; anglice Auto-Biography, Bohn's translat. vol. I, p. 245-248.

Caput ii.

DE MATERIA ET FORMA
SACRAMENTORUM 1.

27.

Probatâ sacramentorum existentiâ, jam de eorum intrinsecâ constitutione dicendum est, seu de materiâ et formâ quibus constant; dicemus: 1o De notione et existentia materiæ et formæ in sacramentis; 2o De mutatione vitandâ in materiâ et formâ; 3° De unione inter utramque; 4° De iteratione materiæ et formæ.

Art. I. Notio et existentia.

28. 1o Notio. Sacramenta duplici constant elemento, scilicet rebus vel actibus et verbis, quod duplex elementum a Scholasticis vocatum est materia et forma, ex quâdam analogiâ cum corporibus physicis, quæ, juxta ipsos, ex materiâ et formâ constituuntur. Primus qui hoc loquendi modo usus fuerit probabilius est Gulielmus Antisiodorensis initio sæculi XIII.

(A) Materia, in sacramentis, est res vel actio sensibilis, ad rationem sacramenti per formam determinanda. Unde materia ex se plus minusve ad plura significanda indifferens est, et per formam determinari indiget: sic aqua, quæ in Baptismo adhibetur, ex se, ad plura ordinari potest, v. g. ad refrigerandum, ad abluendum. Iterum sacramenti materia potest esse: (a) remota vel proxima; prior est res ipsa sensibilis in se considerata, ut aqua in Baptismo; posterior est rei usus seu applicatio, v. g. ablutio in Baptismo. (b) Essentialis vel integrans; prior ad sacramenti essentiam pertinet, ut contritio, vel etiam satisfactio in voto pro Pœnitentiæ

1 S. Th. 3 p. q. 60, a. 5-8; Suarez, disp. II; Salmant. disp. II; Drouin, q. 1, § 4; Billuart, diss. I, a. 4; de Augustinis, th. XI; S. Alphonsus, 1. VI, n. 8 sq.; Konings, n. 1210 sq.; Marc, 1399; Sabetti, n. 631 sq.; Lehmkulh, de Sacr. n. 10 sq.; Ballerini-Palmieri, n. 4 sq.

sacramento; posterior ad sacramenti integritatem pertinet ut satisfactio in re.

(B) Forma pars est signi sacramentalis quæ materiam ad sacramentum efficiendum determinat; v. g. in Baptismo verba: "Ego te baptizo "... efficiunt ut aqua quæ ex se plura significat, ut lotio et lotio sacra habeatur. Generatim in verbis consistit; in Matrimonio tamen, hocque solo, signa seu nutus verborum locum tenere possunt.

29. 2o Thesis Omnia N. Legis Sacramenta rebus tanquam materia, et verbis tanquam forma constant. Certum est.

(A) Scriptura innuit saltem sacramenta illo duplici elemento constitui; nam de Baptismo dicitur : “Nisi quis renatus fuerit ex aqua"... et ita indicatur materia; et insuper : "Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti", quibus verbis forma designatur.

(B) Rem aperte declarat Decretum ad Armenos ab Eugenio IV in Conc. Florentino editum : "Hæc omnia sacramenta tribus perficiuntur, videlicet rebus tanquam materiâ et verbis tanquam formâ, et personâ ministri sacramentum conferentis cum intentione faciendi quod Ecclesia facit; quorum si aliquid desit, sacramentum non perficitur ".

(C) Rat. Theol. (a) Omne compositum naturale duplici constat elemento, uno determinabili, quod materia vocatur, et altero determinativo, quod vocatur forma; atqui sacramentum est compositum morale, in quo res adhibita est aliquid indeterminatum, verba autem sunt aliquid determinativum ; ergo duplici pariter elemento constitui debet, Notetur tamen illum loquendi modum esse analogicum tantum, nihilque aliud significare nisi sacramentum duobus essentialiter elementis constitui. (b) Rationes cur conveniat sacramenta rebus et verbis seu materiâ et formâ constare sic exponit S. Thomas (3 p. q. 60, a. 6) ex parte Christi; sacramenta suum auctorem repræsentare decet; atqui Christus, sacramentorum auctor, est Verbum sensibili carni unitum; ergo sacramenta decebat verbis confici quæ

'Joa. III, 5.

« PoprzedniaDalej »