Obrazy na stronie
PDF
ePub

gratia, quam Christus nobis promeruit, in animas nostras effunditur. Exinde nexus cum præcedenti Tractatu apparet in illo siquidem de gratiâ disputavimus; in hoc autem de mediis quibus gratia dispensatur disseremus. Media præcipua sunt oratio et sacramenta de priori alibi disputatur, de posterioribus hic agemus primum quidem in Tract. de Sacramentis in genere exponemus ea quæ omnibus sunt communia; deinde de quolibet Sacramento in specie sermo fiet.

2. Utilitas desumitur (A) Ex dignitate objecti: sacramenta enim sunt: (a) Dominicæ Incarnationis reliquiæ; vasa pretiosa in quibus Christi sanguis et merita continentus; (b) sauciatæ animæ medicamenta; (c) causæ instrumentales gratia, seu fontes aquæ vivæ, et de illis prædicari potest quod Isaïas dicit: “Haurietis aquas in gaudio, de fontibus Salvatoris "; siquidem in sacramentis haurimus illas gratiæ aquas, quæ ex aperto Christi latere in universam Ecclesiam effluxerunt. Multum igitur interest ut illa pretiosa gratiæ media cognoscamus. (B) Er ipsâ sacramentorum necessitate: sane fideles, et a fortiori sacerdotes instrui debent de mediis ad salutem necessariis aut etiam valde utilibus; atqui sacramenta alia sunt necessaria ad salutem, alia autem valde utilia; nam, ut ait Trid. (sess. VII, Proœm.), per ea “vera justitia vel incipit (ut in Baptismo) vel cœpta augetur (ut in Confirmatione et aliis vivorum. sacramentis), vel amissa reparatur (ut in Pœnitentiâ)”. (C) Ex erroribus confutandis: moderni siquidem Rationalista nostra sacramenta irrident, tanquam superstitioni faventia; Protestantes autem plerique duo tantum sacramenta admittunt, et insuper circa eorum modum operandi multipliciter errant; illorum errores confutare absque momento non erit.

3. Divisio. Dicemus: 1o de naturâ et existentiâ sacramentorum; 2o de elementis quibus constituuntur, seu de materiâ et formå; 3o de effectibus quos producunt; 4o de eorum causa sive instituente sive ministrante; 5° de subjecto quod eadem recipere potest.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

CAPUT II. ART. II. Mutationes vitandæ.

Materia et forma.

ART. III. Unio inter materiam et formam.

[blocks in formation]

Subjectum. ART. II. Obligatio ab indignis non susci

piendi.

APPENDIX: de Sacramentalibus.

Caput í.

DE NATURA ET EXISTENTIA
SACRAMENTORUM.

Art. I. De sacramentorum naturâ 1.

Ut sacramentorum natura melius innotescat, eorum definitionem, species et convenientiam explicabimus.

I. Definitio.

4. 1° Quoad nomen. Vox sacramentum (a sacro derivata), aliquid sacrum designat. (A) Apud profanos auctores, significat vel pecuniam, a litigantibus apud pontificem depositam, eâ lege ut qui vicisset suam reciperet, victus. autem suam relinqueret, ut in sacros usus impenderetur, vel juramentum a militibus coram tribunis præstitum; vel quodlibet juramentum in genere, quia juramentum, Deo factum, est aliquid sacrum. (B) Apud sacros auctores, sacramentum (græce purpov 2) tria præsertim designat : (a) rem occultam, seu secretam : Sacramentum (i. e. secretum) regis abscondere bonum est" 3. (b) Signum, seu symbolum rei sacræ: “Ego dicam tibi sacramentum mulieris et bestiæ "4: quo sensu cæremoniæ cultus externi passim a Patribus sacramenta dicuntur. (c) Signum rei sacræ et simul sanctificantis; quo ultimo sensu vox illa in præsenti tractatu adhibetur.

[ocr errors]

5. 2° Quoad rem, sacramentum in genere, prout de sacramentis utriusque Legis prædicatur, definitur: Signum sen

1

1 Cfr. S. Th. 3 p. q. 60; Suarez, de Sacramentis, disp. I; Salmant. de Sacrament. disp. I; Drouin, q. 1, c. 1; de Augustinis, p. 1, a. 1. 2 Hæc vox, in N. Test., significat quamvis rem et doctrinam occultam et hominibus ignotam, omne quod est novum et inauditum, aut ita profundum et sublime ut facile intelligi nequeat. (Schleusner, Lexicon.)

[blocks in formation]

sibile a Deo permanenter institutum, ad significandam gratiam, et sanctitatem aliquam conferendam.

Dicitur, (a) Signum, i. e. res cognita quæ in cognitionem alterius rei minus cognitæ ducit, v. g., fumus ex domo oriens est signum quod ignis sit in illâ.

(b) Sensibile, i. e. sensus aliquo modo afficiens, vel immediate ut aqua in Baptismo, vel mediate, ut contritio, verbis vel gestu expressa, in sacramento Pœnitentiæ.

(c) A Deo institutum, quibus verbis designatur Auctor sacramentorum, qui solus Deus est, sive immediate ea instituat, sive mediate, alteri concedendo potestatem ca instituendi; solus enim Deus signo sensibili gratiam alligare potest. (d) Permanenter, eo sensu, ut perseverare debeat quamdiu perseverat forma religionis pro quâ institutum fuit; hinc manna et serpens æneus, quamvis signa gratiæ futuræ, non fuerunt sacramenta, quia non perenniter instituta. (e) Ad significandam gratiam, quibus verbis ostenditur sacramentum esse signum sacrum, et ita a quolibet profano signo distingui; significat enim rem omnino supernaturalem, unde a S. Augustino vocatur: "invisibilis gratiæ visibilis forma ".

(f) Et sanctitatem conferendam hic præcipuus effectus sacramenti designatur; sacramentum enim non est signum mere speculativum, sed practicum, seu aliquid vere producens. Sanctitas autem, per sacramenta collata, duplex esse potest : una legalis et exterior, quæ consistit in externâ deputatione ad cultum divinum, qualis a sacramentis Veteris Legis conferebatur; altera autem interior, quæ consistit in infusione gratiæ sanctificantis, qualis a sacramentis Novæ Legis confertur I.

I

6. Exinde colligitur quomodo sacramentum a sacrificio

Triplicis generis signa distinguuntur : naturalia, quæ ex se aliquid aliud significant, sicut fumus ex se ignem indicat; arbitraria, quæ nonnisi ex conventione aliquid determinatum significant, sicut oliva ramus est pacis symbolum; mixta, quæ partim ex se, partim ex positiva institutione aliquid designant. Jamvero sacramenta sunt signa hujusmodi; v. g. ablutio in baptismo er se internæ ablutionis similitudinem gerit, sed nonnisi ex divinâ institutione signum est efficax internæ mundationis.

distinguatur; sacramentum siquidem cum sacrificio convenit in eo quod utrumque sit signum sensibile, et sacrum; sed differunt: (a) ratione finis: sacrificium primario et directe ad Dei cultum, sacramentum autem ad hominis sanctificationem directe ordinatur; (b) ratione essentia: sacrificium essentialiter in actione consistit, sacramentum in receptione; (c) ratione subjecti: sacrificium ex se et directe pluribus prodest, sacramentum vero directe soli suscipienti.

II. Species.

7. Duplicis generis sunt sacramenta : (a) sacramentum Veteris Legis est signum sensibile, permanenter a Deo institutum, ad conferendam sanctitatem externam, et significandam internam gratiam; (b) sacramentum Nova Legis est signum sensibile, a Christo permanenter institutum, ad gratiam sanctificantem significandam et conferendam. Tria igitur ad sacr. Novæ Legis requiruntur: signum sensibile; gratiæ productivum; a Christo permanenter institutum.

Sacramenta Vet. Legis a sacramentis Novæ Legis differunt : (a) ratione institutionis: priora a Deo, posteriora a Christo, Deo-Homine, instituta sunt; (b) ratione causalitatis: priora significabant tantum, posteriora vero internam. gratiam producunt; (c) ratione perfectionis: priora erant figura tantum melioris rei, posteriora vero sunt realitas, quum gratiam vere contineant.

Hinc sacramenta N. Legis sunt signa non speculativa, sed practica, gratiam non solum significantia sed conferentia. Iterum tria simul significant; sunt rememorativa passionis Christi, vi cujus gratia nobis confertur; demonstrativa ipsius gratiæ quæ nobis datur, et prognostica seu prænuntiativa. futuræ gloriæ, ad quam gratiâ jus conceditur. Quod quidem maxime apparet in sacramento Eucharistiæ, in quo, ut Ecclesia canit, "recolitur memoria passionis ejus, mens impletur gratia, et futuræ gloriæ nobis pignus datur".

III. Convenientia.

8. Sacramentorum institutio maxime convenit, tum ex parte hominis, tum ex parte Ecclesia. Certum est contra

'Cf. Catechis. Roman. pars 2a de Sacram. n. 13; Drouin, g. III, c. I.

« PoprzedniaDalej »