Obrazy na stronie
PDF
ePub

E X C E R P T A

È

VETERIBUS POËTIS,

NOTIS RECENTIORIBUS BREVIORIBUSQUE

ILLUSTRATA,
Ad usum alumnorum Litterarum studiis

faventium collecta.
Quibus excerptis varia adjunguntur Poëtarum

nostratum imitamenta.
Accurante J. L. R. BRUNET, in Lycæo

Massiliensi Professore.

[ocr errors]

Nil scribens ipsc docebo;
Undè parentur opes , quid alat formetque Poëtam.

Horat. de Arte Poëtica.

TOMUS SECUNDUS.

MASSILIÆ,
Ex Typis JOANNIS Mossy, vià Canebière.
Prostat Lutetia Parisiorum apud 'COURCIER

Bibliopolam, vià Augustiniana.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

PALLANTIS FUNERA.

ÆNEIDOS LIBER UNDECIMUS.

Oceanum

Ceanum intereà surgens aurora reliquit.
Æneas quamquàm et sociis dare tempus humandis,
Præcipitant curæ, turbataque (1) funere mens est,
Vota Deûm primò victor solvebat (2) Eoo.
Ingentem quercum, decisis andique ramis,
Constituit (3) tumulo, fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, (4) tropæuna
(5) Bellipotens ; (6) aptat rorantes sangu

cristas,
Telaque (7) trunca viri, et bis sex thoraca petitum
Perfossumque locis, clypeumque ex ære (8) sinistræ
Subligat, atque ensem collo suspendit (9) eburnum.
Tùm socios, namque omnis eun stipata (10) tegebat
Turba ducum, sic incipiens horlatur (11) ovantes :

[ocr errors]

i Funeribus quæ in mente suâ parat defuncto Pallanti. 2 Lucie fers, stella Veneris; quæ manè dicitur Eoa, ab nos , aurora, et serò, sole cadente , vesper. 3-Ingentem quercum defigit in colle' imponitque ei fulgentia arma , etc. 4 Tropæa aut trophæa editissimis in locis antiqui constituebant , sic Pompeius, devictis Hispanis, trophæum posuit in Pyrenæis jugis. Fiebant vel ex immani arboris trunco, quem armis circum vestiebant, vel ex acervo et cumulo spoliorum. 5 Mars , Deus belli. 6 Accomodat quercui 7 Fracta. 8 Lævæ parti quercûs. 9 Vel ob vaginam eburnam vel-ob manubrium ex ebore. 10 Circumstabat, 11 Ob victoriani exultantes,

[ocr errors]

Maxima res effecta, viri : timor omnis abeste,
(1) Quod superest. Hæc sunt spolia , et de rege superbo
Primitiæ ; (2) manibusque meis Mezentius hic est.
Nunc iter ad (5) regem

nobis

murosque latipos. Arma parale, animis et spe (4) præsumite bellum; Ne qua mora (5) ignaros , ubi primùm (6) vellere signa Annuerint Superi (7) pubemque educere castris, Impediat, seguesque metu (8) sententia tardet. Inlereà socios inhumataque corpora terræ Mandemus; qui solus honos (9) Achieronte sub imo est. Ite, ait, egregias animas, quæ sanguine nobis Hanc patriam peperêre suo, decoraie supremis (10) Muneribus; mæstamque Evanılri primus ad (11) urbem Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem Abstulit atra dies , et funere mersit (12) acerbo.

Sic ait illacrymans, recipitque ad limina gressum, Corpus (13) ubi exanimi positum pallantis Acætes Servabat senior, qui (14) Parrhasio Evandro Armiger antè fuit: sed non (15) felicibus æquè Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circùm omnes (16) famulûmque manus , Trojanaque turba, Et mæsta (17) Iliades crinem de (18) more solulæ.

[ocr errors]

i Circà quod, ete. 2 Manu meâ occisus. 3 Ad Latinum, Latii regem. 4 Desiderate bellum. 5 Detineat imparatos. 6 Signa in castris humi defigebantur, quæ, cum ad pugnam adeundum erat, vellebantur. 7 Juventutem Trojanam. 8 Dubia sententia. 9 lis qui sunt sub Acheronte profundo. Acheron autem inferorum fluvius, qui hîc pro inferis usurpatur. 10 Honoribus. 11 Pallanteum, caput regni Evandri. 12 Præmaturò. 13 Ad januam quippe domas producebantur defunctorum cadavera. 14 Arcadi. 15 Felicibus auspiciis hæserat Evandro, qui ex omnibus bellis victor evaserat. Infelicibus autem auspiciis secutus est Pallantem , qui primo tirocinij die extinctus est. 16 Famulorum. 17 Trojanæ ancillæ , nam matronæ in Siciliâ remanserant, exceptâ Euriali matre. 18 Vel de more lus gentiuin , vel de more gentis.

[ocr errors]

Ut verd Æneas foribus sese intulit altis,
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus, mæstoque immugit regia luciu.
Ipse caput nivei (1) sultum Pallantis et ora
Ut vidit ; (2) levique patens in pectore vulnus
Cuspidis (3) Ausoniæ, lacrymis ita fatur obortis :
Tene, inquit, miserande puer ,, cùm læla (4) veniret,
Invidit fortuna mihi, ne (5) regna

videres
Nostra , neque ad sedes victor veherere (6) palernas?
Non hæc Evandro de te promissa parenti
Discedens dederam, cùm me complexus euntem
Mitteret in magnum (7) imperium, metuensque moneret
Acres esse viros, cum durâ prælia (8) genie.
Et nunc ille quidem , spe multùm captus inani,
Fors et vota facit , cumuluique altaria (9) donis.
Nos juvenem exanimum, et nil jam cælestibus ullis
Debentem, vano mesti cornitamur honore.
Infelix, nati funus crudele videbis!
Hi nostri reditus exspectatique triumphi!
Hæc mea magna fides ! at non, Evandre, (10) pudendis
Vulneribus pulsun adspicies ; nec sospite dirum
Optabis nato funus pater. Hei, mihi, quantum
Præsidium, Ausonia, et quantum lu perdis, lüle!

Hæc ubi (11) deflevit, tolli miserabile (12) corpus Imperat, et toto lectos ex agmine mittit

[ocr errors]
[ocr errors]

'i Suppositis sustentatum vestibus, tapetibus, etc. 2 Pulchro, ut Æneid. lib. vir. V. 349. per levia pectora lapsus. 3 Ab hästâ Tura ni. 4 Injectâ jam spe potiundæ Italiæ. 5 A falis promissa. 6 Ad Pallanteum, Evardri patris regiam. 7 Ad Tuscos, quibus regem petentibus , Evander Æneam miserat. S Scilicet Volscà , Latina, Rue tulâ. 9 Pro incolumitate filii sui Pallantis. 10 A tergo illatis , quæ fugacem et imbellem filium demonstrent. ii ld est : postquam hæc cum lacrymis dixit. 12 Pallantis.

« PoprzedniaDalej »