Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Dr. Friedrich H. Vering,
Professor der Rechte an der Universität zu Heidelberg.

Sieben und zwanzigster Band.
(Neuer Folge ein und zwanzigster Band.)

[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Vom Papst und Vaticanischen Concil.

I. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA

PAPAE IX.

ALLOCUTIO habita die XXVII. Octobris A. MDCCCLXXI. ad S. R. E. Car

dinales in aedibus Vaticanis. Inhalt: 1. Die Ungerechtigkeiten gegen die Kirche, besonders in Italien. 2) Besetzung der verwaisten Bischofssitze Italiens, 3) Neuer Protest gegen das italienische Garantiegesetz. 4) Der Münchener NeuprotestantenCongress. 5) Die Aufreizungen der weltlichen Gewalt zur Verfolgung der katholischen Kirche. 6) Aufforderung zum Gebet.

1) Ordinem Vestrum amplissimum, usitati ritus solemnitate intermissa, huc convocavimns, ut illud Vobiscum pro rei gravitate communicemus, quod ad consulendum spiritualibus christiani populi in Italia necessitatibus perficere decrevimus. Non opus est, Venerabiles Fratres, ut hic Vobis ea recenseamus quae pluries in Nostris Allocutionibus aut in Nostris ad universos Episcopos datis encyclicis litteris deploravimus. Compertae enim sunt omnibus atque adeo exploratae, ut summa sine impudentia denegari aut ad invidiam levandam excusatione tegi non valeant, hostiles et ingentes injuriae, quae jam pridem et continenter in hac afflicta Italia catholicae Ecclesiae et Apostolicae Sedi inferuntur, quasque occupata per vim hac Urbe Nos ipsi Vobiscum pati et videre cogimur, ita ut Regii Prophetae verbis dicere jure possimus: vidi iniquitatem et contradictionem in civitate, die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas, et labor in medio ejus et injustitia (Psalm. 54.). Equidem, Venerabiles Fratres, his tantis exundantium malorum fluctibus jam fere obruimur: at duriora etiam perpeti pro justitia, Deo infirmitatem nostram confortante, haudquaquam refugimus: immo mortem ipsam libentissime oppetere parati sumus, si Deo misericordi placuerit pro Ecclesiae pace et libertate hujus hostiae humilitatem excipere.

2) Jamvero acerbissima semper, inter tam multas alias, doloris causa Nobis exstitit viduitas longe plurimarum sedium, quae in misera Italia jamdiu suorum Episcoporum praesidio carent; ac illa porro exinde profecta spiritualis auxilii necessitas, qua fideles populi in tam calamitosa rerum ac temporum conditione quotidie magis premuntur. Cum autem ea necessitas talis eraserit, ut' ei jam non possimus caritate Christi Nos urgente non occurrere, inspecto nempe ingenti numero viduarum Sedium et amplis frequentissimisque Italiae provinciis, quae vix duos aut tres Sacrorum Antistites numerant, inspecto diuturnae persecutionis in Ecclesiam impetu et conatibus impiorum ad fidem catholicam ex animis Italorum evellendam, inspectis maximarum perturbationum periculis, quae civili ipsi societati impendent, cunctandum amplius non esse judicavimus, quin opem dilectis filiis Italiae fidelibus, quorum etiam clamores de sua orbitate querentium ad Nos saepe pervenerunt, quantum in Nobis est, afferemus, iisque virtute spectatos praeficeremus Antistites, qui Dei gloria et negotio animarum salutis sibi unice proposito, in haec omnes suas curas et zelum adjiciant.

Suos itaque Episcopos viduatis Italiae Ecclesiis in nomine Jesu Christi Filii Dei partim hodierna die adsignamus, partim quamprimum in posterum constituemus, confisi fore, ut ípse, qui Nobis auctoritatem contulit et officium demandavit, propter infinitam misericordiam suam omnibus difficultatibus, si quae huic Nostri ministerii operi opponi vellent, remotis, curis hisce Nostris pro spirituali animarum salute unice susceptis, benedicat atque obsecundet.

3) Simul autem coram universa Ecclesia protestamur, Nos cautiones eas, quae quarentigie appellantur, quemadmodum in litteris Nostris encyclicis die XV. Maji hoc anno datis luculenter ediximus, omnino respuere, et aperte declaramus, Nos in hac gravissima parte Apostolatus Nostri exercenda potestate uti ab Ipso collata, qui est Pastorum Princeps et Episcopus animarum nostrarum, scilicet potestate a Jesu Christo Domino Nostro Nobis tradita in persona Beatissimi Petri, a quo, ut ait S. Innocentius Praedecessor Noster, ipse Episcopatus et tota auctoritas nominis hujus emérsit (Epist. ad Conc. Carthagin.).

4) Haec vero occasione silentio praeterire non possumus impiam quorumdam hominum in alia Europae regione temeritatem et perversitatem, qui a regula et communione Catholicae Ecclesiae misere deviantes, tum libellis omni errorum et mendaciorum genere refertis tum sacrilegis inter se conventibus celebratis, palam impugnant auctoritatem sacrosancti oecumenici Vaticani Concilii, veritatesque fidei ab eodem solemniter declaratas et definitas; ac praesertim supremam ac plenam jurisdictionis potestatem, quam Romanus Pontifex Beatissimi Petri successor in universam Ecclesiam divina ordinatione obtinet, nec non infallibilis magisterii praerogativam qua idem pollet, cum supremi Fidelium Pastoris et Doctoris munere fungitur in fidei morumque doctrinis definiendis.

5) Quo autem hi perditionis filii contra catholicam Ecclesiam persecutionem saecularium potestatum excitent, persuadere istis fraudulenter conantur, Concilii Vaticani decretis veterem Ecclesiae doctrinam esse immutatam, ac ipsi reipublicae et societati civili grave inde periculum esse conflatum. Quibus calumniis, Venerabiles Fratres, quidnam iniquius, aut eodem tempore absurdius fingi, vel excogitari potest? Nihilominus dolendum est alicubi accidisse, ut ipsi reipublicae administri hujusmodi improbis insinuationibus capti, et nullam rationem habentes offensionis populi fidelis, palam suo patrocinio tegere et favore confirmare in eorum rebellione novos sectarios non dubitarint. Haec dum presse ac breviter hodie cum moerore Nostro apud vos conquerimur, meritam omnino laudem Nos tribuere debere intelligimus spectatis regionis ejus Episcopis, quos inter Venerabilem Fratrem Archiepiscopum Monacensem honoris causa ultro nominamus, qui singulari animorum conjunctione, pastorali zelo, admirabili fortitudine et eximiis scriptis veritatis causam contra hujusmodi conatus praeclarissime defendunt; hujusque commendationis partem universi etiam Cleri Populique fidelis egregiae pietati et religioni tribuimus, qui, Deo protegente, Pastorum suorum sollicitudini cumulate respondent.

6) At Nobis interea, Venerabiles Fratres, illuc convertendi sunt oculi et cordis vota, unde potest necessarium ac praesens auxilium adesse. Ne cessemus igitur noctes ac dies clamare ad Deum clementissimum, ut per merita Jesu Christi Filii sui lucem immittat errantium mentibus, qua viae suae abyssum respicientes sempiternae saluti consulere non morentur, Ecclesiae autem suae in tanto certamine spiritum fortitudinis et zeli uberrime praestare pergat; eique maturare dignetur per oblationem sanctorum operum, per dignos fidei fructus et sacrificia, justitiae optatos propitiationis dies quibus erroribus et adversitatibus destructis, ac regno justitiae et pacis restituto, laudis et gratiarum majestati Ejus debita sacrificia persolvat.

« PoprzedniaDalej »