Obrazy na stronie
PDF
ePub

stimonium dare." Verum ego amplius adhuc aliquid hoc in loco arbitror latere mysterii. Movet enim me, quod dixit: in1) gentem magnam faciam te, et descendam tecum in Aegyptum, et inde te revocabo in finem." Quis est iste, qui factus est in gentem magnam in Aegypto, et in fine revocatus est? Quantum ad Jacob illum spectat, de quo dici putatur, non videbitur esse verum. Non enim revocatus est in finem de Aegypto, quippe qui defunctus in Aegypto est, Absurdum autem erit, si quis in eo revocatum dicit a Deo Jacob, quia corpus ejus reportatum est. Quod si recipiatur, non erit verum, quod „Deus 2) non est Deus mortuorum, sed vivorum." Non ergo convenit hoc de corpore mortuo intelligi, sed super vivis et vigentibus approbari. Videamus ergo, ne forte vel Domini descendentis in hunc mundum, et in gentem magnam, hoc est, in ecclesiam ex gentibus facti, 3) consummatisque omnibus ad patrem regressi: vel protoplasti in hoc figura formetur, qui in agones descendit in Aegyptum, cum de paradisi deliciis ejectus, ad hujus mundi labores aerumnasque deducitur, proposito sibi cum serpente certamine, cum dicitur: „,tu 4) illius observabis caput, et ipse tuum observabit calcaneum :" et iterum cum ad mulierem dicitur: quia ponam 5) inimicitias inter te ipsum, et inter semen tuum, et semen illius." Nec tamen eos in hoc certamine positos deserit Deus, sed semper est cum ipsis. Complacet 6) in Abel, corripit Cain. Invocatus adest Enoch. Noacho mandat in diluvio arcam salutis exstruere. Abraham deducit de domo patris sui, et de cognatione sua: Isaac et Jacob benedicit: filios Israel educit1) ex Aegypto. Per Mosen legem literis scri

') Genes. XLVI, 3. 4. 2) Matth. XXII, 32.
3) Mss.: „facti.“ Editi (v. c. edd. M.): „factum.“ R.
4) Genes. III, 15. 5) Genes. III, 15.

❝) Genes. IV. 7) Exod. XIV.

bit: per prophetas, quae deerant, implet, hoc est, esse cum iis in Aegypto. Quod autem dicit: „revocabo 1) te inde in finem:" hoc est, arbitror, sicut superius diximus, 2) quod in fine saeculorum unigenitus filius ejus, pro salute mundi, usque ad inferna descendit, et inde protoplastum revocavit. Quod enim dixit ad latronem:,,hodie 3) mecum eris in paradiso: hoc non illi soli dictum, sed et omnibus sanctis intellige, pro quibus in inferna descenderat. In hoc ergo verius, quam in Jacob adimplebitur, quod dictum est: quia 1) revocabo te inde in finem."

6. Sed et unusquisque nostrum eodem ordine, atque eadem via, Aegyptum et agones ingreditur, et si mereatur, ut Deus semper maneat cum eo, faciet eum in gentem magnam. Magna enim gens est virtutum numerus, et justitiae multitudo, in qua sancti quique multiplicari dicuntur, et crescerc. Completur in eo etiam illud, quod dictum est:,,quia 5) revocabo te inde in finem." Finis enim perfectio rerum et virtutum consummatio ponitur. Propter hoc denique et alius quidam sanctorum dicebat: ,,ne 6) revoces me in dimidio dierum meorum." Et iterum magno patriarchae Abraham Scriptura testimonium 7) perhibet, quoniam defunctus est Abraham plenus dierum. Hoc est ergo: „revocabo ) te inde in finem:" velut si diceret: quoniam certamen bonum certasti, fidem servasti, cursum consummasti, revocabo te jam de hoc mundo ad beatitudinem futuram, ad perfectionem vitae aeternae, ad justitiae coronam, quam reddet Dominus in finem saeculorum omnibus, qui diligunt eum.

7. Videamus autem, quid etiam inde sentiendum sit,

1) Genes. XLVI, 4.
3) Luc. XXIII, 43.
5) Genes. XLVI, 4.
")` Genes. XXV, 8.

2) Ed. Ruaei: dicimus.
4) Genes. XLVI, 4.
6) Psalm. CII, 24. (CI.)
8) Genes. XLVI, 4.

quod dicit: „,et 1) Joseph ponet manus suas super oculos tuos." Multa quidem intra hujus sermonis velamen arcanae intelligentiae contegi arbitror sacramenta, quae contingere et pulsare alterius temporis est. Nunc interim non videbitur absque ratione dici, quod et prioribus nostris quibusdam visum est, prophetiam quandam in hoc designatam videri: quoniam quidem de tribu Joseph fuit Hieroboam 2) ille, qui fecit duas vaccas aureas, ut scduceret populum adorare cas, et per hoc velut impositis manibus suis excaecavit, et clausit oculos Israel, ne viderent impietatem suam, de quo dictum est: „propter 3) impietatem Jacob haec omnia, et propter peccatum domus Israel. Quae autem impietas Jacob? Nonne Samaria?" Sed si quis forte neget debere ea, quae sub specie pietatis futura a Deo dicta sunt, ad partem vituperabilem flecti, dicemus, quia et verus Joseph, Dominus et Salvator noster, sicut corporalem manum suam posuit super oculos caeci, et reddidit ei visum, quem perdiderat: ita etiam spirituales manus suas posuit super oculos legis, qui per corporalem intelligentiam Scribarum et Pharisaeorum fuerant excaecati, et reddidit iis visum, ut his, quibus aperit) Dominus Scripturas, spirituales in lege visus et intellectus aperiat. Atque utinam et nobis injiciat Dominus Jesus manus suas super oculos, ut incipiamus et nos respicere non ea, quae videntur, sed quae non videntur: et aperiat nobis illos oculos, qui non intuentur praesentia, sed futura, et revelet nobis cordis adspectum, quo Deus videtur in spiritu, per ipsum Domi

1) Genes. XLVI, 4.

2) I Regg. XII. (III Regg.)

3) Mich. I, 5.

4) Sic Mss. Alias: aperuit Dominus scripturas_spirituales, in lege visus et intellectus appareat." R. Edd. Merlini: aperit Dominus scripturas spirituales in lege, visus et intellectus appareat."

num Jesum Christum, cui') est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XVI.

De eo, quod scriptum est: „et 2) acquisivit Joseph omnem terram Aegyptiorum Pharaoni: vendiderunt enim Aegyptii terram suam Pharaoni, quia obtinuit eos fames. Et facta est terra Pharaonis, et populum sibi in servitutem redegit, a summis finibus Aegypti usque ad summos fines ejus.“

1. Secundum Scripturae fidem nullus Aegyptius liber. Pharao enim populum sibi in servitutem redegit, nec aliquem intra Aegyptiorum fines liberum dereliquit, sed in omni terra Aegypti ademta libertas est. Et propterea forte scriptum est: „Ego 3) sum Dominus Deus tuus, qui eduxi 4) te de terra Aegypti, de domo servitutis." Facta est ergo Aegyptus domus servitutis, et quod est infelicius, voluntariae servitutis. Nam de Hebraeis quamvis referatur, 5) quod 6) in servitutem redacti sint, et quod jugum dominationis erepta libertate pertulerint, violenter tamen ad hoc memorantur 7) adducti. Scriptum est enim, quia

1) Alias (v. c. in edd. M.): „cui gloria est, et potestas in saecula" etc. R.

2) Genes. XLVII, 20. 21.

4) Edd. Merlini: eduxit te etc.

3) Exod. XX, 2.

5) Alias (v. c. in edd. M.): „legatur." R.

6) Edd. Merlini: quia redacti sunt, et quia ju

gum etc.

7) Mss.:,,memorantur adducti." Editi (v. c. edd. M.): ,,memorantur addicti." R.

„Aegyptii 1) abominabantur filios Israel, et per potentiam opprimebant Aegyptii filios Israel violenter, et affligebant vitam corum in operibus duris, luto et latere, et omnibus operibus, quae erant in campis," in quibus omnibus in servitutem eos redigebant cum vi. Intende ergo diligentius, quomodo Hebraei scribuntur violenter in servitutem redacti, quibus naturalis inerat libertas, quae non iis facile vel per deceptionem aliquam, sed cum vi extorquebatur. Pharao vero Aegyptium populum facile sibi in servitutem redegit, nec scribitur, quod 2) cum vi hoc fecerit. Proclives enim sunt Aepyptii ad degenerem vitam, et cito ad omnem famulatum decidunt vitiorum. Respice ad originem generis, et invenies, 3) quod pater eorum Cham, qui nuditatem riserat patris, hujuscemodi sententiam meruit, ut filius ejus Canaan servus esset fratribus suis, quo in eo nequitiam morum argueret conditio servitutis. Non ergo immerito ignobilitatem generis decolor posteritas imitatur. Hebraei vero etiamsi in servitutem redigantur, etiamsi tyrannidem patiantur ab Aegyptiis, violenter et necessitate patiuntur. Idcirco ergo liberantur de domo servitutis, et ad libertatem pristinam, quam inviti amiserant, revocantur. Denique etiam divinis legi-` bus cavetur, 4) ut, si forte emerit quis Hebraeum puerum, non eum perpetua servitute possideat, sed sex annis serviat ei, septimo vero anno exeat liber. De Aegyptiis nihil tale censetur, nec usquam divina lex curam gerit libertatis Aegyptiorum, 5) quia cam sponte perdiderunt, sed aeterno eos conditionis jugo, ac servituti perpetuae derelinquit,

2. Haec

ergo si intelligamus spiritualiter, quae sit

1) Exod. I, 12. 13. 14.

2) Edd. Merlini: quia.

3) Cfr. Genes. IX. 4) Cfr. Exod. XXI.

5) Sic Mss.; editi vero (v. c. edd. M.): „Aegyptiae,

qui eam sponte perdiderant." R.

« PoprzedniaDalej »