Obrazy na stronie
PDF
ePub

claudamus, dum non vigilamus in intellectu spirituali, neque solliciti sumus, ut somnum discutiamus ab oculis noștris, et contemplemur, quae spiritualia sunt, uti në cum populo carnali circa ipsam aquam positi erremus, quin potius vigilemus, et cum propheta dicamus: „,si1) dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob." Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

[blocks in formation]

De eo, quod obtulit Abraham filium suum Isaac.

1. Adhibete huc aures, qui accessistis ad Dominum, qui fideles esse vos creditis, et considerate diligentius quemadmodum fidelium fides probatur ex his, quae reci-' tata sunt nobis.,,Et2) factum est, inquit, post haec verba, tentavit Deus Abraham, et dixit ei: Abraham, Abraham. Et i ille dixit: ecce ego." Observa singula, quae scriptą sunt. In singulis enim, si quis scit in altum fodere, inveniet thesaurum, et fortassis etiam, ubi non existimatur, latent mysteriorum pretiosa monilia. Abram vocabatur vir iste prius, et nusquam legimus, quod hoc nomine vocaverit eum Deus, aut dixerit ei: Abram, Abram. Non enim a Deo vocari poterat nomine delendo, sed vocat eum um hoc nomine, quod ipse donavit, et non solum vocat eum hoc nomine, sed et ingeminat. Cumque ille respondisset: „ecce 3) ego:" dicit ad eum:

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

[ocr errors]

„,accipe 1) filium tuum carissimum, quem diligis, Isaac, et offeres mihi eum. Vade, inquit, in terram excelsam, et ibi offeres eum holocaustum in uno ex montibus, quem ostendero tibi." Nomen quidem cur ei donaverit Deus, et vocaverit Deus, et vocaverit eum Abraham, ipse interpretatus est: quia 2) patrem, inquit, multarum gentium` posui te." Hanc repromissionem dedit ei Deus, cum haberet filium Ismael, sed pollicitus est ei, quia in filio, qui nasceretur ex Sara, complebitur ista promissio. Accenderat ergo animum ipsius in amorem filii, non solum posteritatis gratia, sed et promissionum spe. Sed hunc, in quo ei positae sunt promissiones magnae istae et mirabiles, hunc, inquam, filium, in quo vocatum est nomen ✅ejus Abraham, holocaustum Domino jubetur offerre in uno ex montibus. Quid tu ad haec, o Abraham? Quae et quales cogitationes moventur in corde tuo? Prolata. est vox a Deo, quae discutiat et probet fidem tuam. Quid ad haec dicis? Quid cogitas? Quid retractas? Putasne revolvis in corde tuo, quia, si in Isaac data est mihi repromissio, hunc autem offero holocaustum, superest, ut non speretur ulla 3) promissio? Aut magis illa cogitas et dicis, quia impossibile est mentiri eum, qui repromisit: quicquid illud fuerit, promissio permanebit? Verum ego quia minimus sum, tanti patriarchae cogitationes non valeo perscrutari, nec scire possum, vox Dei, quae ad tentandum eum processerat, quas ei、cogitationes moverit, quid animi attulerit, cum juberetur unicum jugulare. Sed quoniam,,spiritus 4) prophetarum prophetis subjectus est," Paulus Apostolus, qui per spiritum, credo, didicerat, quid animi, quid consilii Abraham ges

1) Cfr. Genes. XXII, 2.

2) Genes. XVII, 5. 3) Ita Mss. Alias vero (v. c. in edd. M.): „illa promissio? Aut" etc. R.

4) I Cor. XIV, 32.

1

serit, indicavit dicens: „fide1) Abraham non haesitavit, cum unicum offerret, in quo acceperat repromissiones, cogitans quia et a mortuis eum suscitare potens est Deus." Prodidit ergo nobis cogitationes viri fidelis Apostolus, quod fides resurrectionis jam tum haberi coeperit in Isaac. Abraham ergo resurrecturum sperabat Isaac, et credebat 2) futurum, quod adhuc non erat factum. Quomodo ergo filii sunt Abraham, qui factum non credunt in Christo, quod ille futurum credidit in Isaac? Imo, ut apertius loquar, sciebat3) in se Abraham futurae veritatis imaginem praeformari, sciebat de semine suo nasciturum Christum, qui et offerendus esset totius mundi verior hostia, et resurrecturus a mortuis.

2. Sed nunc interim „tentabat, 4) inquit, Deus Abraham, et dicit ad eum: accipe filium tuum carissimum, quem diligis." Non enim suffecerat dixisse,,filium," sed adjicitur et „,carissimum." Esto et hoc: quid adhuc additur et quem diligis?" Sed vide tentationis pondus. Caris et dulcibus appellationibus iterum ac saepe repetitis, paterni suscitantur affectus, ut amoris evigilante memoria ad immolandum filium paterna dextera retardaretur, et adversus fidem animi tota carnis militia repugnaret, additur tentationis tempore: „,accipe) inquit, ergo filium tuum carissimum, quem diligis, Isaac." Esto Domine, quia commemoras de filio patrem, addis 6) et „carissimum," quem praecipis jugulari. Sufficiat hoc ad supplicium patris. Addis rursum, et „quem') diligis." Sint et in hoc parenti triplicata supplicia. Quid opus est

1) Hebr. XI, 17.

2) Alias (v. c. in edd. M.): „credidit." R.

Alias (v. c. in edd. M.): „sciebat se Abraham futurae veritatis imaginem praeformare.“ R.

4) Genes. XXII, 1. 2. 5) Genes. XXII, 2.
6) Edd. Merlini: addis sed carissimum.

7) Genes. XXII, 2.

adhuc, ut commemores et „Isaac?" Numquid nesciebat Abraham, quia filius suus ille carissimus, ille, quem diligebat, Isaac vocaretur? Sed cur hoc additur in tempore? Ut recordaretur Abraham, quia dixeras ad eum: "quod') in Isaac vocabitur tibi semen," et quod in Isaac erunt tibi repromissiones. Fit et commemoratio nominis, ut et promissionum, quae sub hoc nomine factae sunt, desperatio subeat. Sed haec omnia, quia tentabat Deus Abraham.

3. Quid post haec? „Vade, 2) inquit, in terram excelsam, in unum ex montibus, quem tibi ostendero, et ibi eum offeres holocaustum." Intuemini per singula, quomodo fiunt tentationis augmenta. „Vade in terram excelsam." Numquid non potuerat duci prius Abraham cum puero ad illam terram excelsam, et imponi prius in montem quemcunque delegerat Dominus, et ibi ad eum dici, ut offerret filium? Sed prius ei dicitur, quia offerre debeat filium suum, et tunc jubetur ire in terram excelsam, et adscendere in montem. Quo hoc spectat? Ut dum ambulat, dum iter agit, per totam viam cogitationibus discerpatur, ut hinc perurgente praecepto, hinc vero unici affectu obluctante crucietur. Propterea ergo etiam via injungitur, etiam montis adscensio, ut in his omnibus spatium certaminis accipiat affectus et fides, amor Dei et amor carnis, praesentium gratia et exspectatio futurorum. Mittitur ergo in terram excelsam, et non sufficit patriarchae tantum opus Domino peracturo terra excelsa, sed et montem jubetur adscendere, scilicet, ut fide elatus terrena derelinquat, et ad superna conscendat.

4. „Surrexit3) ergo Abraham mane, et stravit asinam et concidit ligna ad holocaustum. Et acccpit fi

suam,

1) Genes. XXI, 12. coll. Rom. IX, 7. 8. Hebr. XI, 18. 19. et Gal. III, 16.

2) Cfr. Genes. XXII, 2.

3) Cfr. Genes. XXII, 3.

lium suum Isaac, et duos pueros, et pervenit ad locum, quem dixerat ei Deus, die tertia." Surrexit Abraham mane. Quod addidit,,mane," ostendere fortasse voluit quia initium lucis splenderet in corde ejus. Stravit asinam suam, ligna praeparavit, assumsit filium. Non deliberat, non detractat, non communicat cum ullo homine consilium, sed statim occupat iter. Et pervenit, inquit,' ad locum, quem dixerat ei Dominus, die tertia." Omitto nunc, quid sacramenti contineat dies tertia: sapientiam et consilium tentantis intueor., Šic in proximo non erat mons aliquis, cum totum ageretur in montibus, sed per triduum iter protenditur, ut1) per totum triduum recursantibus curis, paterna viscera crucientur, et omni hoc spatio tam prolixo intueretur filium pater, cibum cum` eo sumeret, tot noctibus puer penderet in amplexibus patris, inhaereret pectori, cubitaret in gremio? Vide in quantum tentatio cumulatur. Tertia tamen dies semper apta fit sacramentis. Nam et populus cum exisset de Aegypto, tertia die offert sacrificium Deo, et in die tertia purificatur. Et 2) resurrectio Domini tertia est die; et multa alia intra hanc diem mysteria concluduntur.

5.,,Respiciens, 3) inquit, Abraham vidit locum de longe, et dixit ad pueros suos: sedete hic cum asina, ego autem et puer ibimus usque illuc, et cum adoraverimus, revertemur ad vos." Pueros dimittit. Non enim poterant adscendere pueri cum Abraham ad holocausti locum, quem ostenderat Deus. „Vos) ergo, inquit, se

1) Sie Mss. Alias (v. c. in edd. M.): et per totum viscera cruciantur, ut omni hoc spatio." Paulo post iidem Mss.:,,tot noctibus puer penderet" etc. Alias (e. c. in edd. M.) "puer" deerat, et adverbium semper," quod ex Mss. restituimus in phrasi, quae infra habetur: ,,Tertia tamen dies semper apta fit sacramentis.“ R.

2) Edd. Merlini: Et resurrectionis domini tertia est dies: et multa etc.

3) Genes. XXII, 4. 5. 4) Genes. XXII, 5. +

« PoprzedniaDalej »