Obrazy na stronie
PDF
ePub

Si vis am

tegritate procedunt. Vigila ergo, quantum potes, et observa, ne de his generes filios: quia qui de his nati fuerint, non introibunt in ecclesiam Domini. Tu autem, si vis generare, in spiritu genera, quoniam „,qui1) in spiritu seminat, de spiritu metet vitam aeternam.“ plecti, amplectere 2) sapientiam, et dic sapientiam sororem tuam esse, ut et sapientia dicat de te: „,qui 3) fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, hic meus et frater, et soror, et mater est." Quae sapientia Jesus Christus Dominus noster est, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

[blocks in formation]

De 4) Abimelech rege Philistinorum,) quomodo acciperc voluit Saram in matrimonium.

1. Recitata est nobis historia libri Geneseos, ubi refertur, quod post visionem trium virorum, post eversionem Sodomorum, et Lot vel hospitalitatis merito, vel consanguinitatis Abrahae gratia servatum, profectus 6) „est, inquit, inde Abraham ad Africum," et venit ad regem Philistinorum. Refertur etiam, quod pactus sit cum Sara uxore sua, ut non diceret uxorem se Abrahami, sed so

1) Galat. VI, 8.

2) Ed. Ruaei sola: amplectare.

3) Matth. XII, 50.

4) Cod. sancti Theodorici: „De peregrinatione Abrahami apud regem Philistinorum." Cod. Sangermanensis: ,,De eo, quod Abraham profectus sit ad regem Philistinorum, et quod finxerit Saram sororem suam esse." R. 5) Edd. M. addunt: seu Palaestinorum.

6) Genes. XX, 1.

Edd. M. et R. „Aphricum.“

rorem ejus esse; et quod rex Abimelech acceperit eam, ingressus sit autem Deus ad Abimelech noctu, et dixerit ei:,,quia) non contigisti, inquit, mulierem hanc: et non permisi te contingere eam," et cetera. Post haec vero Abimelech reddidit eam viro suo simul, et increpavit Abraham, cur ei non confessus fuerit veritatem. Refer

tur etiam, quod tanquam propheta Abraham oraverit pro Abimelech, et uxore ejus, 2) et ancillis ejus, et sanaverit Dominus Abimelech, et uxorem ejus, et ancillas ejus. Et cur curae fuit omnipotenti Deo, ut etiam ancillas Abimelech sanaret? „Quoniam 3) quidem concludens concluserat, inquit, vulvas earum, ne parerent." Coeperunt autem parere propter orationem Abrahami. Si quis haec secundum literam solum audire vult, et intelligere, magis cum, Judaeis, quam cum Christianis, debet habere auditorium. Si autem vult Christianus esse et Pauli discipulus, audiat eum dicentem, quia 4) „lex spiritualis est.“ Et cum de Abraham atque uxore ejus ac filiis loqueretur, pronuntiat) haec esse allegorica. Et 6) licet cujusmodi allegorias habere debeant, haud facile quis nostrum invenire possit, orare tamen debet, ut a corde ejus auferatur velamen, si quis est, qui conetur converti ad Dominum: „Dominus7) enim spiritus est:" ut ipse auferat velamen literae, et aperiat lucem spiritus, et possimus dicere, quia „revelata ") facie gloriam Domini speculantes, in eadem imagine transformamur a gloria in gloriam, tanquam a Domini spiritu." Puto ergo Saram, quae in

1) Cfr. Genes. XX, 6.

2) Deest ejus" in ed. Ruaei.

3) Genes. XX, 18.

5) Galat. IV, 24.

4) Rom. VII, 14.

6) Sic recte habet Cod. Belvacensis. Libri autem editi (v. c. edd. M.): „Et licet qui ejusmodi allegorias" etc. R.

7) II Cor. III, 17.

8) II Cor. III, 18.

terpretatur princeps, vel principatum agens, formam tenere άoerns, quod est animi virtus. Haec ergo virtus conjuncta est, et cohaeret sapienti et fideli viro, sicut et ille sapiens, qui dicebat de sapientia: „hanc') quaesivi adducere sponsam mihi." Ideo ergo dicitur a Deo ad Abraham: „,omnia 2) quaecunque dixerit tibi Sara, audi vocem ejus." Quod utique in corporali conjugio non convenit. Dictum est quippe, cum divinitus prolata sit illa sententia, quae dicit ad mulierem de viro: „ad3) ipsum conversio tua, et ipse tui dominabitur." Si ergo Dominus esse dicitur vir mulieris, quomodo ergo iterum diceretur ad virum: „omnia) quaecunque dixerit tibi Sara, audi vocem ejus?" Si quis ergo adscivit sibi in3) conjugium virtutem, audiat vocem ejus in omnibus, in quibus consilium dederit ei. Igitur Abraham non vult jam virtutem uxorem suam dici. Donec enim uxor appellatur virtus, propria est, et cum nullo participari potest. Et est conveniens, ut, donec ad perfectum veniamus, intra nos sit animi virtus et propria sit. Cum vero ad perfectum venerimus, ita ut idonei simus et alios docere, tunc jam virtutem, non ut uxorem intra gremium concludamus, sed ut sororem etiam aliis volentibus copulemus. Ad hos denique, qui perfecti sunt, dicit sermo divinus: „dic) sapientiam sororem tuam esse." Secundum hoc igitur Abrahamı Saram dicebat sororem suam esse. Permittit ergo quasi jam perfectus, ut qui vult, habeat virtutem.

2. Voluit tamen aliquando et Pharao accipere Saram, sed non in mundo corde voluit: et virtus, nisi cum

1) Sap. Salomon. VIII, 2.

2) Genes, XXI, 12.

3) Genes. III, 16.

4) Genes. XXI, 12.

5) Edd. Merlini: in conjugio virtutem.

6) Prov. VII, 4.

cordis munditia, non potest convenire. Propterea ergo Scriptura refert, quia „afflixit ') Dominus Pharaonem afflictionibus magnis et pessimis." Nec enim poterat cum exterminatore, hoc enim interpretatur in lingua nostra Pharao —, virtus habitare. Abimelech vero quid dixerit ad Dominum videamus. ,,Tu2) scis, inquit, Domine, quia in corde mundo feci hoc." Longe aliter agit Abimelech iste, quam Pharao. Non est ita imperitus et sordidus, sed scit, quia cor mundum debet praeparare virtuti. Et quia puro corde voluit suscipere virtutem, idcirco eum Deus sanat, orante pro ipso Abraham. Et non solum ipsum, sed et ancillas ejus sanat. Quid autem est, quod adjecerit Scriptura: „,et3) Dominus, inquit, non permisit ei contingere illam?" Si virtutis formam tenet Sara, et in corde mundo Abimelech voluit accipere virtutem, quid est, quod dicitur, quia Dominus non permisit eum contingere illam? Abimelech interpretatur pater meus rex. Et videtur ergo mihi, quod hic Abimelech formam teneat studiosorum et sapientum saeculi, qui philosophiae operam dantes, licet non integram et perfectam regulam pietatis attigerint, tamen senserunt *) Deum patrem et regem esse omnium, id est, qui genuerit, et regat universa. Isti ergo, quantum ad ethicam, id est, moralem philosophiam spectat, etiam puritati cordis operam dedisse aliquatenus comprobantur, et omni animo, omnique studio divinae virtutis inspirationem quaesiisse. Sed hanc non permisit Deus contingere eos. Haec enim gratia non per Abraham, qui, quamvis esset magnus, famulus tamen erat, sed per Christum gentibus parabatur. Idcirco ergo, quamvis festinaret Abraham per se et in se illud impleri, quod ad eum dictum est, quoniam „benc

2) Genes. XX, 5. coll. 4.

1) Genes. XII, 17.
3) Cfr. Genes. XX, 6.
4) Edd. Merlini: senserint.

[ocr errors][ocr errors]

dicentur 1) in te omnes gentes:" tamen in Isaac ei ponitur repromissio, id est, in Christo: sicut dicit Apostolus: „non) dixit: et seminibus: quasi in multis, sed tanquam in uno: et semini tuo: qui est Christus.“ Sanat tamen Dominus Abimelech, et uxorem ejus, et ancillas ejus.

3. Verum non mihi videtur otiosum, quod non solum uxoris, sed et ancillarum Abimelech mentio facta est, in eo maxime, quod dicit, quia „sanavit3) cas Deus, et pariebant. Concluserat enim illas, ne parerent." Quantum possumus in tam difficilibus locis sentire, putamus *) uxorem Abimelech naturalem posse philosophiam dici; ancillas vero ejus, diversa et vana, pro qualitate sectarum, commenta dialecticae.") Interea Abraham impertiri ®) cupit etiam gentibus donum divinae virtutis, sed nondum est tempus a priore populo transire ad gentes gratiam Dei. Nam et Apostolus, licet sub alia specie et alia figura, dicit tamen „mulierem ") alligatam esse legi, quamdiu vir ejus vivit; si autem mortuus fuerit vir, solutam esse a lege viri, ut jam non sit adultera, si fuerit cum alio viro." Oportet ergo mori prius legem literae, ut ita demum libera jam anima spiritui nubat, et novi testamenti matrimonium sortiatur. Hoc autem, in quo nunc sumus, tempus est vocationis gentium, et mortis legis, quo possint liberae animae, jam solutae a lege viri, novo viro nubere, Christo. Quod si edoceri vis, quomodo lex mortua sit, considera et vide, ubi nunc sacrificia, ubi nunc altare, ubi templum, ubi purificationes, ubi solemnitas paschae, nonne mortua est in

2) Galat. III, 16.

1) Genes. XXII, 18.
3) Genes. XX, 17. 18.
4) Edd. Merlini: putemus.
5) Edd. Merlini: dialectica.
6) Edd. Merlini: impartiri.
7) Rom. VII, 2. 3.

« PoprzedniaDalej »