Obrazy na stronie
PDF
ePub

impugnat : « Si vero ideo talia, inquit (46), quæ tibi visa sunt, de præfatis sententiis (Angilramni) ac sæpe memoratis epistolis detruncando et præposterando atque disordinando collegisti, quia forte putasti, neminem alium easdem sententias vel ipsas epistolas præ te habere, et idcirco talia libere te existimasti posse colligere, res mira est, cum de ipsis sententiis plena sit ista terra, sicut et de libro collectarum epistolarum ab Isidoro, quem de Hispania allatum Riculfus Moguntinus episcopus in hujusmodi, sicut et in capitulis regiis studiosus, obtinuit et istas regiones ex illis repleri fecit. »>

Vides, Hincmarum adhuc capitularia pro genuina Isidori collectione habere, idque tantummodo reprehendere, quod male ipsis junior Hincmarus, sicut et Angilramni capitulis usus fuerit.

Ipse Decretalibus Clementis, Anacleti, Zephyrini, Stephani aliorumque utitur (47), ut ab episcopis metropolitanis debitam obedientiam præstandam esse, evincat. Quis vero fuerit Hincmari sensus, ex eodem opusculo patet. In eo totus est, ut ostendat eos tantummodo canones sequendos «< quos apostolica sedes..... et omnis catholica Ecclesia canones appellat, » et qui fecit, «< in nostris codicibus, quos ab apostolica sede majores nostri acceperunt sequendos (48). »

Distinguit nimirum Hincmarus (49) inter canones et decretales epistolas eo nisus, quod Gelasius in synodo Romana de libris recipiendis et non recipiendis agens dicat, concilia recipienda et custodienda, decretales vero epistolas venerabiliter recipiendas. Locum Leonis, quem Nicolaus ad episcopos Galliæ scribens allegaverat (50), ita interpretatur, decreta pontificum in tantum valere, in quantum generalibus Ecclesiæ statutis consonent, aliud esse leges dare, aliud ad leges jam datas hoc vel illud decernere. Conciliorum placita supremam esse juris ecclesiastici regulam, neque Petri sedem quidquam, quod auctoritati conciliorum repugnet, præcipere posse. Vocat quidem (51) excerptum a nepote ex Pseudoisidorianis libellum «< circumpositam omnibus metropolitanis muscipulam, » non autem eo, quod ipsas Decretales pro fraude habuerit, sed quod, ut supra vidimus, ita excerpta et collecta sint testimonia, ut multa omittantur, quæ suffraganeis debitam erga metropolitas subjectionem inculcent (52), imo in ipsas Decretales invehitur, non vero quod pro authenticis non haberet, sed quod conciliis non consonas putaret, præter quæ pontificibus nihil esse definiendum, autumabat, neque ullam ipsis auctoritatem tribuebat, eo quod in codicem canonum non fuerint receptæ, proindeque nullius adversus jura metropolitanorum synodorumque roboris.

Exinde repetenda est norma, ad quam exigenda est interpretatio illius epistolæ, in qua Nicolaus de Pseudoisidorianis decretalibus loquitur. Cum status controversiæ inter pontificem Hincmarumque nequaquam circa authentiam versaretur, neque authentiam defendisse censendus est Nicolaus.

Anno demum 872 Hincmarus epistolam nomine Caroli Calvi ad Hadrianum II scribens, plenam invectivis et iracundia, authentiam Decretalium impetit. Sacras Scripturas, Patrum traditionem, conciliorum definitiones sequendas « quod secus, ait (53), a quodam fuerit compilatum sive confictum, non solum respuendum, sed et redarguendum esse cognoscimus. » Verum hæc septem integris post Nicolai epistolam annis dicta fuisse ne obliviscaris.

Quod ad insequentes Pontifices attinet, vere dicendi sunt Decretales Isidori neglexisse, neque Roma collectionem integram notam fuisse atque invaluisse nisi sæculo xi mediante, postquam longo temporis tractu omne dubium obmutuisset et communi omnium usu admissæ, atque adeo in collectiones canonum Reginonis, Prumiensis et Burchardi Wormatiensis receptæ fuissent (53a). Nicolaus I (53b), Joannes VIII (53c), imo S. Gregorius VII (534), restituendos clericos fornicarios et homicidas negant contra ea, quæ Pseudoisidorus in epistola Callisti secunda et additamento ad epistolam Gregorii Magni ad Secundinum docet. Joannes diaconus Romanus, qui vitam S. Gregorii scripsit et Joanni VIII dicavit, cum de accusationibus et judiciis ex Gregorii moribus et doctrina tractet (53o), nihil habet de iis quæ in Pseudoisidoriana Gregorii epistola ad Felicem Messanensem de hoc argumento proferuntur. Quæ vero alibi (53) adfert de gradibus et impedimentis cognationis illi epistolæ similia, non ex ea, sed ex Egberto hausit. Solos reperimus Hadrianum II et Stephanum V ex pontificibus, qui ante Leonis IX tempora falsas decretales allegant. Ille in epistola (53) ad synodum Duziacensem de causa Actardi Turonensis a. 871 scripta epistolam Anteri papæ invocat. Verumtamen cum nullibi cæteroquin, licet sæpissime data fuerit occasio, Pseudoisidorianum quid alleget, dicendum est, eum integram collectionem non vidisse et locum istum singularem nonnisi suggerente Actardo cogno

[blocks in formation]

visse. Adde id integro anno antequam prima vice ab Hincmaro authentia impeteretur factum fuisse. Alter pontifex, Stephanus nempe V ad Luitpertum Moguntinum episcopum (53b) scribens de numero Nicænorum canonum ait ex testimonio Athanasii septuaginta esse, quod in epistola Isidoriana Athanasii ad Marcum papam habetur. Sed cum non laudet neque epistolam Marci ipsius, neque Julii, neque Felicis II, quæ huc etiam faciebant, valet idem quod de Hadriano dicebamus. Neque omittendum est, id in ejusmodi materiis factum ab utroque pontifice, quæ jura primatus minima attingerent illamque septuaginta canonum Nicænorum fraudem, licet a Mercatore in Occidentem inducta fuerit, in Oriente tamen longe antea ortum habuisse. Auxilius, qui sæculi x initio pro ordinationibus Formosi libellum scripsit, unicam Anteri epistolam, neglectis quæ sibi magnæ utilitatis potuissent esse, Evaristi secunda, Callisti secunda, Pelagii II prima adducit, videturque proinde ex Hadriani II epistola traxisse, qui eamdem in eadem causa translationis episcoporum allegaverat. Vitæ Pontificum, quæ Luitprando Cremonensi, sæculi x auctori, tribuuntur et Pseudoisidorianis late utuntur, non sunt Luitprandi, ut apud omnes constat, sed ad ignotum Germanum quemdam spectant. Imo adhuc a. 1085 Otto cardinalis Ostiensis et legatus pontificius, qui postmodum Urbanus II papa fuit, in synodo Gerstungensi nonnisi contemptim de Pseudoisidorianis locutus est, his utens verbis : « Quod illæ scripturarum sententiæ, quarum nos testimonio usi sumus, notæ in Ecclesia reverentiæ semper fuerunt, et auctores nequaquam vel obscuri vel incerti nominis sint. »

Vides quomodo per duorum sæculorum tractum vere dicendi sint pontifices collectionem ipsam ignorasse et neglexisse, nec nisi una vel altera vice testimoniis, qualiter ab aliis suggererentur usos, imo ipsam in Italia plane receptam non fuisse. Non nescimus adversarios nostros in id magna vi insistere, non quidem verba Decretalium, principia tamen admisisse pontifices longe lateque jus Isidorianum propagasse. Verum ab ejusmodi criminatione eos vindicabimus, si paucis ostenderimus, auctoritatem pontificiam ex Decretalibus profectum non traxisse, sed longiori jam tractu temporis eas prærogativas pontifices Romanos exercuisse, quas mediante sæculo nono adversus Hincmarum tuebantur, quæ sane ejusmodi sunt, ut ex ipsa primatus natura necessario fluant.

§ III.

Jam ex ipsis Protestantibus multi (54) non diffitentur, Pseudoisidorianis Decretalibus nihil novi pontificibus profecisse. Manifestum est enim ejusmodi fraudes ab hominibus tam late non admitti, nisi ea contineant, quæ non jam recepta sint a plurimis. Sane si Decretales ea docuissent, quæ tunc temporis plane inaudita fuissent, quæ nullis antiquitatis documentis defendi potuissent, quomodo non omnium oculis fraus manifesta illuxisset? Quidquod jam certum sit, minus in eo falsatorem Pseudoisidorum fuisse, quod nova cuderet, quam quod ex antiquis monumentis nova componeret, et ea quæ vere dicta vel scripta fuerant, alienis auctoribus tribueret. Genuinam Isidori syllogen, quam Riculfus Moguntinus ex Hispania advexerat, veluti fundamentum compilationis suæ posuit, cætera corrasit ex authenticis Decretalibus Pontificum, genuinis conciliorum Actis Patrumque scriptis, ex Capitularibus Francorum, Codice Theodosiano, Breviario Alariciano ejusque commentatoribus, ex regula S. Benedicti Libroque Pontificali, genuinis quibusdam patriarcharum Constantinopoleos, S. Bonifacii ejusque amicorum epistolis. Acta Sylvestri, quibus usus est, falsa quidem sunt, sed tunc jam recepta ab omnibus erant. Quomodo igitur fieri potuit, ut novi adeo essent sensus, cum ne quidem verba nova essent? Non negamus in Pseudoisidoriano jure esse nonnulla, quæ in primæva disciplina nonnisi implicite continerentur, nonnulla quorum non nisi rariora exempla primis Ecclesiæ sæculis suppeditarentur. Verumtamen ejusmodi disciplinæ ecclesiasticæ mutationes jam ante decretales confectas pro temporum varietate inductæ fuerant, vel induci incipiebant, neque aliud ille sibi proposuit, qui collectionem congessit, nisi ea tueri atque propugnare multis cum aliis, quæ jam in jus ecclesiasticum admissa et a pontificibus, cum certissime decretales adhuc ignorarent, sancita fuerant, quæ denique recepta fuissent, etiamsi nunquam Pseudoisidorus scripsisset. Quid quod longo temporis tractu nullius plane in Italia atque in Germania auctoritatis fuerit Pseudoisidorus.

Quæ adversus Protestantes Febronianosque generalius dicta sufficiant. Jam satis in hoc sudarunt antiquiores critici, ut Ballerinii, Blascus, Zaccaria, ut adversus istiusmodi homines jura primatus ex Pseudodecretalibus impetita defenderent. Nos heic loci ea recantare quæ toties dicta sunt supersedemus; subtilioresque tantum quasdam difficultates, quæ a catholicis etiam nonnunquam moventur, solvendas suscipimus (55).

Concedunt plurimi ex nostris, sicuti concedere debent, appellationes ad Romanum pontificem nunquam non admissas fuisse. Verumtamen id jam Hincmarus contendebat, pontificem ex antiquioris disciplinæ norma

(53) Ap. Ivonem p. 4. c. 232 et Gratian. can. 13. dist. 16.

(54) Luden, Allgem. Geschichte Th. II. Bd. II. c. 10. Geschichte des deutschen Volkes Bd. V. p. 473.

Leo, Universalgeschichte II Bd. p. 100, Gfrorer, 1. c. p. 213. Schonemann ad Bohmer princip. jur. can. ed. VII § 122. not. b.

(55) Cf. Walter, Kirchenrecht § 92.

judices in provincia rei delegare debuisse, neque licitum fuisse dicunt, quod toties (55) declamat Pseudoisidorus ante latam sententiam suspectos judices appellatione facta excludere. Verum prius oppido falsissimum est, cum Sardicensis canon 8 expresse dicat: « Si proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma, » neque desint creberrima antiquitatis exempla. Neque minus alterum caput rejiciendum est, cum hujus juris, quod ex ipsa cujuscunque judicii natura sequitur, vestigia jam antiquissimis temporibus, certa exempla jam ante decretales vel confictas vel undequaque sparsas occurrant.

Leo IV a. 850 (57) de judiciis episcoporum agens jam hæc statuerat : « Et si inter eos, quos damnandos esse homines dixerunt, fuerit episcopus, qui suam causam in præsentia Romanæ sedis episcopi petierit audiri, nullus super illum finitivam præsumat dare sententiam, sed omnino audiri eum decernimus, » quod statutum jam ante datam sententiam appellationem, vel causæ devolutionem admittit, ipsamque auditionem, hoc est processus informationem Romam, si voluerit ille, amandat. Idem Gregorius IV a. 835 in favorem Aldrici Cenomanensis, qui a multis vexabatur, statuerat: (58) « Mandamus, inquit, ut si aliquis, quod non optamus, suorum æmulorum Aldricum Cenomanicæ ecclesiæ episcopum accusare damnabiliter attentaverit, ut honoretur B. Petri apostolorum principis memoria, Ecclesiæque Romanæ, cui præsedit privilegium et nostri nominis auctoritas, liceat illi post auditionem primatum dioceseos, si necesse fuerit nos appellare et nostra auctoritate aut ante nos, aut ante legatos nostro ex latere missos, juxta Patrum decreta suas exercere atque finire actiones, nullusque illum ante hæc judicet, aut judicare præsumat. Sed si quid, quod absit, grave intolerandumque ei objectum fuerit, nostra erit exspectanda censura, ut nihil prius de eo, qui ad sinum sanctæ Ecclesiæ Romæ confugit, ejusque implorat auxilium, decernatur, quam ab ejusdem Ecclesiæ auctoritate fuerit præceptum, quæ sic vices suas aliis impertivit Ecclesiis, ut in partem sint vocatæ sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Vides, quomodo Aldrico concedat ut, si velit, sola auditio penes synodum remaneat, sententia sibi reservetur.

[ocr errors]

Ea nempe fuerat temporum conditio, ut necesse esset causas episcoporum magis atque magis ad sedem apostolicam deferri. Præcesserat tempestas rudis atque barbara, in qua per octoginta annos in Galliis synodi habitæ non fuerant, ut testatur S. Bonifacius (59), qui synodorum celebrationem ex oblivione revocavit. Restituto autem pristino ordine, sæpissime metropolitani suo jure abutebantur, præsertim cum multoties a sæculari potestate penderent vel insontes tueri non valerent. Qua de causa consultum jam non erat episcopos ita quorumcunque arbitrio tradere, ut nullus esset ex angustiis exitus.

Hoc ipso modo velim tibi solvas, quæ aliis difficultatem pariunt, in eo nempe jus novum inductum fuisse, quod Pseudoisidorus causas episcoporum plane omnes, nec solum dubias, ad causas majores pontificibus reservatas amandet, sententiasque in ejusmodi causis a synodis, nonnisi concedente pontifice ferri posse (60).

Verumtamen id tunc temporis non solus Isidorus requisivit. Synodus Tricassina sex provinciarum a. 867 habita, cui ipse Hincmarus interfuit, a Nicolao I petiit, ne episcopum absque sedis Romanæ consensu deponi pateretur. Quod sane non deprimendorum metropolitanorum synodorumque causa, sed ad declinandam regum procerumque vim, ut validius in Romano pontifice præsidium haberent, factum esse manifestum est. Appellant quidem ad Decretales; sed ex ipsis Hincmarus qui jam eorum auctoritatem rejecerat, neque ullus ex ejus sodalibus id juris suscepisset, imo postulasset, si ex solis decretalibus id secutum, neque ex tota temporum conditione necessarium visum fuisset. Jam idem Gregorius IV in ea, de qua supra diximus epistola, præstiterat. Nam concessi Aldrico Cenomanensi privilegii rationem inde longa tractatione deducit, quod majores causæ ex Patrum decreto Romanis pontificibus sint reservandæ : « Exspectandi atque corrigendi magis sunt rectores Ecclesiæ, quam statim et absque nostro consulto judicandi, cum majora negotia et difficiliores causarum exitus, sanctorum Patrum canones spiritu Dei conditi et totius mundi reverentia consecrati, jubeant sub nostræ sententiæ exspectatione suspendi, nostroque moderamine finiri. ..... Non novum aliquid præsenti jussione præcipimus, sed illa, quæ olim videntur indulta firmamus, cum nulli dubium sit, quod non solum pontificalis causatio, sed omnis sanctæ religionis relatio, ad sedem apostolicam, quasi ad caput Ecclesiarum debet referri. » Apud Græcos, qui certe Decretalibus illis decipi non potuerunt, jam eadem disciplina invaluerat, ut causæ episcoporum patriarchis reservarentur ut a concilio Constantinopolitano IV anni 869 statutum fuerat (61).

(56) Anitii ep. c. 3. Victoris ep. 1. c. 3. Sixti II ep. I. Julii ep. 2. c. 3. v. 10. Felic. II ep. 1, C. 19 (in quibus locis Pseudoisidorus conc. Chalced. c. 9. 17 imitatur). Fabiani ep. 3. c. 2. Felic. I ep. 2 Sixti III ep. 3 (quæ ad verbum desumpta sunt ex Interpret. c. 2. 15. C. Th. de appell (11. 30). Eleutherii ep. 1. c. 3. Felic. I ep. 1. c. 8 (ex Interpret. Nov. Martiani I. III T. 7. 1.

[blocks in formation]

Novam denique dicunt regulam, quæ statuit, ut omnes synodi etiam particulares nonnisi auctoritate pontificis summi habeantur (62). Atqui hæc ex historia tripartita hausit, quæ «< regulam ecclesiasticam jubere ait, non oportere præter sententiam Romani pontificis concilia celebrari (63). » Quæ sane Pseudoisidorus ita intellexisse videtur, ut expressam licentiam pontificis exquireret. Verum et hoc tunc temporis jam ante exortas Decretales et requiri et observari cœperat. Sergius II epistola ad episcopos transalpinos, qua a. 844 Drogonem Metensem suum in Gallia et Germania vicarium constituit, hæc ait inter alia: «< Huic in congregandis generalibus synodis in omnibus prædictarum regionum partibus nostram commodamus auctoritatem, et quidquid provinciali synodo fuerit definitum, ad ejus absque dilatione statuimus notitiam perducendum. » Leo IV ad Hincmarum scribens (64), concilium Suessionense a se non confirmandum iri declarat, tum ex aliis rationibus, tum « eo quod legati sedis apostolicæ præsentes ibidem non fuerint, »>< quos in eadem epistola ad sarciendum defectum delegat, Petrum Spoletinum et cognominem Aretinum episcopum.

Quod et agnitum videmus ex verbis Nicolai I : « (65) Regalis excellentia vestra nuper apostolatui nostro direxit, ut pro perficienda synodo missos e latere nostro dirigere dignaremur. » Idem porro religiose observatum fuerat a S. Bonifacio, qui non solum ad synodos habendas, quibus in Galliis præsedit, (66) etiam ad eas quas in Germania jam archiepiscopus celebravit, (67) auctoritatem sedis apostolicæ expetiit et impetravit. Quod autem parum hac in re effecerint, exinde patet quod postmodum id in usum non transierit, ut tanto rigore specialis illa pontificis jussio et auctoritas requireretur (68).

Ad inaudita quæ a Pseudoisidoro inducta fuerint, addidit Theiner illam propositionem, primam sedem a nemine in terris judicari. At doctrinam illam nonnisi in actis Sylvestri (69) Pseudoisidorus exposuit, quæ, licet apocrypha, nullo tamen antiquiora sunt. Pluries id etiam in genuinis documentis ante Isidorum dictum reperitur (70). Leonem III accusatum Patres synodi Romanæ paucis ante annis a. 800 a Carolo Magno congregatæ judicare detrectaverunt. Gregorio IV minis episcoporum Germaniæ perterrefacto, Wala, Corbeiensis abbas documentorum syllogen a. 803 obtulit, qua Romanos pontifices a nemine judicari demonstrabat. Hac eadern doctrina ab ipso sancto Bonifacio, Germaniæ apostolo imbutus fuerat Otgarius vel quicunque Moguntinus Decretales collegit. Ex illius namque dictis traditum est illud de Romano pontifice pronuntiatum : «< Cunctos ipse judicaturus a nemine est judicandus (71). »

Neque primatum dignitatem omnino invenit, quod sane ab omnibus fuisset explosum, cum in vicariis apostolicis ejusmodi aliquid jamdudum inveniatur, propius etiam in primate Africæ, qui et dignitate et nomine idem omnino erat, quod Ecclesiæ Moguntinæ Pseudodecretales vindicandum sibi proposuerant.

Ex quibus omnibus concludamus Pseudoisidorum disciplinæ mutationem non effecisse, sed factam expressisse et propugnasse, incipientemque concomitatum fuisse.

[blocks in formation]

plina, t. II, I. III, c. 57, Blascus, de Collectione can. Isidor.

(69) Canon Sylvestri, c. 3, 20.

(70) Gelas. ep. IV ad Faustum, ep. 14 ad Dardan. Synodus Rom. sub Symmacho a. 501. Ennod. libell. apolog. a. 502. Avili Viennen. ep. ad senatum a. 502.

(71) Apud card. Deusdedit, 1. 1 De Rebus eccl., c. 231. Nauclerum gen. 26. Gratian., c. 6, diss. 40.

D. GEORG. PHILLIPS

DE

COLLECTIONE PSEUDO- ISIDORI

DISQUISITIO.

(E Germanico idiomate Kirchenrecht, Regensburg 1851, p. 61, in Latinum translata.)

I.

Collectio describitur.

Collectionem Hispanam, propter insignem ex ea susceptam utilitatem, necesse fuit extra fines, intra

quos originem duxit, brevi tempore diffundi (72). Primus omnium Argentinensis episcopus Rachio, anno 787, illius exemplar rescribendum curavit. Quæ quidem Rikulfi, archiepiscopi Moguntini Rachionis metropolitæ, opera multiplicata per totum Francorum regnum propagata fuit. Rachionis manuscripti, quod adhuc exstat, prooemium Ordinem de celebrando concilio, a quarto Toletano desumptum (73) primo continet; ideo fortasse quia dicti codicis descriptor Francorum regnum præcipue intendebat, cum concilia ad Hispanorum conciliorum normam instituenda proponeret (74).

Qui Rachionis codex, ex Collectione Hispana descriptus, non ultra concilium toletanum XII procedebat 681); generatim autem Francorum manuscripta decimum tertium (683), non vero decimum quartum concilium Toletanum (686) complectuntur. Cujusmodi manuscripta, pluribus falsis decretalibus aliisque apocryphis aucta, nono ad finem vergente sæculo, sub nomine Collectionis Isidori (75) ubique in Francorum regno circumferebantur. Sub judice lis est utrum tale nomen (76) vera Hispana obtinuerit antea, an fuerit sic appellata (77) ex quo in proœmio, operi recentius, assuto, Isidorus ut auctor loquens inducitur (78). Qua ex ratione, novissimis temporibus, Collectioni Hispanæ auctæ Pseudo-Isidori nomen inditum (79). Quidam Historici hujus operis honore Isidorum II Setabensem vel Xantivensem (683) episcopum dignantur (80); quæ quidem opinio non majorem fidem sibi vindicat quam ea quæ ipsi collectionem canonum arcribit. Non admodum improbabile esset ipsum, sicut et alii, diversis temporibus antiquiorem Hispanam Collectionem complere conatum, hanc ad decimum tertium usque Toletanum concilium (81) prosecutum esse, ita ut nomen Isidori, Collectioni aggregatum, cum nomine sancti episcopi Hispalensis confunderetur (82). Mera est suppositio, quæ sane judicanti non ultra fines conjecturæ facto opposite progreditur : factum illud præcipuum in hoc consistit quod illius Hispanæ Collectionis auctæ compilator, qualem nobis præbet nonum sæculum, sese vel Mercatorem (83) vel Peccatorem cognominaverit. Priorem lectionem tuentur antiquissima manuscripta (84), posteriorem mos apud episcopos et monachos hujus sæculi usitatissimus (85), sese Peccatoris cognomine designandi.

(72) Hincmarus Rhemensis nepoti suo Hincmaro Laudunensi scribit (HINCM. RHEM., Opusc. LV, cap. adv. Hincm. Laud., c. 24, Opp., tom. II, p. 476): « Si vero ideo talia, quæ tibi visa sunt, de præfatis sententiis ac sæpe memoratis epistolis detruncando et præposterando atque disordinando collegisti, quia forte putasti neminem alium easdem sententias vel ipsas epistolas præter te habere, et idcirco talia libere te existimasti posse colligere, res mira est, quam de ipsis sententiis plena sit ista terra, sicut et de libro collectarum epistolarum ab Isidoro, quem de Hispania allatum Riculfus Moguntinus episcopus, in hujusmodi sicut in capitulis regiis studiosus, obtinuit, et istas regiones ex illo repleri fecit. »>

(73) Conc. Tolet. IV, an. 633, cap. 4.

(74) Dolendum est quod Koch, tam parcimoniose ex Rachionis codice citationes communicaverit. Multum interesset scire an in prooemio codicis aliquid legeretur non alienum a verbis Pseudo-Isidori in sua præfatione « In principio vero voluminis hujus, qualiter concilium apud nos celebratur, posuimus, ut qui nostrum ordinem sequi voluerint, sciant qualiter hoc agere debeant. » Quibus verbis auctor videtur innuere se apud exteros scribere. Qui in Hispania reperiuntur Hispanæ collectionis manuscripti codices ordinem de quo Pseudo-Isidorus nonnisi in actibus Conc. Tolet. IV, exhibent. Conf. Batterini p. vi, cap. 4, § %, n. 16, p. 519.

(75) Hinc. Rhem. opusc. XLVIII, cap. 21 (tom. II, p. 793). Scriptum namque est in quodam sermone sine exceptoris nomine de gestis S. Sylvestri excepto, quem Isidorus episcopus Hispalensis collegit cum epistolis Romanæ sedis pontificum, a S. Clemente usque ad B. Gregorium, eumdem S. Sylvestrum decrevisse ut nullus laicus crimen clerico audeat inferre.

(76) Quod adhuc omnino incompertum. Conf. Arevalo, Isidoriana, c. 91 (Opp. S. Isid. tom. II, p. 176, n. 18).

(77) Conf. Eichhorn, p. 159.

(78) Apud Merlin: Isidorus servus Christi lectori conservo suo (sic legit etiam usque ad hoc verbum Gratian in can: Placuit 4, d. 16) et parenti Domino fideli salutem. De additione Mercator seu Peccator, vide supra textum et sequentes notas. Pro fideli alius legitur fidei, et pro lectori Arevalo,

loc. cit., opp. vi, p. 607, legit, Hectori. Cujus nominis episcopus tempore Isidori nullus cognoscitur; anno 516 apparet Ĥector quidam ep. Carthaginensis in concilio Tarraconensi (Vide Harduin., Conc. tom. II, col. 1043).

(79). Unica editio hæc est: MERLIN, Conciliorum quatuor generalium tomus primus. Quadraginta quoque septem conciliorum provincialium authenticorum. Decretorum etiam sexaginta novem pontificum, ab apostolis et eorumdem canonibus usque ad Zachariam primum, Isidoro authore. Item Bullà Aurea Caroli IV imperatoris, de electione regis Romanorum. Paris, 1523; Colon. 1530, 2 tom. fol.) Paris, 1535, 2 tom. 8 (ex officina litteraria honesti viri Francisci Regnault). Multa fragmenta quæ in antiquioribus manuscriptis desiderantur assumpsit illa editio. Conf. Camus Notice de Manuscrits contenant des Collections de Canons et de Décrétales (Notices et Extraits des Manuscrits de la Bibliothèque nationale, tom. VI, p. 270, not. 12). Cf. quoque Ballerini, loc. cit. cap. 7, p. 559 sqq.

(80) Vide Blasco, loc. cit., cap. 6, p. 35. - Conf. quoque Florez, España Sagrada, tom. VIII, p. 48

sqq.

(81) Adfuit concilio Toletano xv, anno 688. (Harduin. Conc. tom. III, col. 1771); ratione habita temporis potuit esse unus eorum qui denuo Hispanæ Collectioni operam navarunt. Alius est ac Isidorus I, cui successit (677-682; conc. Tolet. xII, ann. 681, col. 1726).

(82) Codex Mutinensis ut Vatic. Incipit præfatio sancti Isidori libri hujus. V. Zaccaria, loc. cit., v. 42): In nomine Domini nostri Jesu Christi incipit præfatio sancti Isidori libri hujus.

(83) Codex unus, inter Arevalianos, legit Mercatus (Arevalo, loc. cit., p. 209, n. 52).

(84) Arevalo, loc. cit.

(85) Vide Elipandi epist. ad Migetium, n. 10 (apud Florez, loc. cit., tom. V, p. 531): « De sacerdotibus vero quod asseris quomodo se pronuntient peccatores, si vere sancti sunt? aut si certe se peccatores esse fatentur, quare ad ministerium accedere præsumunt. »Vide etiam Blasco, loc. cit. p. 35 sqq.-Devoti Jus canon. univ., Proleg., cap. 18, § 15, not. 1 (tom. I, p. 357). Vide conc. Trull. ann. 692 : « Andreas peccator, Philippus episcopus et plures alii (Harduin.,

« PoprzedniaDalej »