Obrazy na stronie
PDF
ePub

Crucis ergo Domini nostri Jesu Christi quæ nuper nobis gubernacula sanctæ Romanæ Ecclesiæ tenentibus quinto Nonas Maii inventa est, in prædicto Kalendarum die inventionis festum vobis solemniter celebrare mandamus. Similiter et hæreticos omnes quicunque Dei gratia convertuntur, in sanctæ Trinitatis nomine credentes baptizati 55 sunt, Romanæ Ecclesiæ regulam tenentes, per manus impositionem reconciliari præcipimus. Manus impositionis sacramentum magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus. Nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peractum esse, neque ab aliis (sicut jam dictum est) quam ab illis qui eorum locum tenent unquam perfici potest, aut fieri debet. Nam si aliter præsumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum, nec inter ecclesiastica unquam reputabitur sacramenta. De cætero, fratres, gaudete et exsultate in Domino, ut sancti Spiritus gratia illuminati et confortati, vos vestrosque ad pascua æternæ vitæ pervenire atque perducere adminiculante Domino valeatis. Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei et communicatio Spiritus sancti sit semper cum omnibus nobis. Amen. Data VIII Kalen. Septem. Constante c. consule.

magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intelligen- A
tes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut ava-
rus (quod est idolorum servitus) non habet hæredi-
tatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat
inanibus verbis. Propter hæc enim venit ira Dei in
filios diffidentiæ. Nolite ergo effici participes eorum.
Eratis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in
Domino, ut filii lucis ambulate. Fructus enim lucis
est in bonitate, et justitia, et veritate. Probantes
quid sit beneplacitum Deo, et nolite communicare ope-
ribus infructuosis tenebrarum, magis autem redar-
guite. Quæ enim in occulta fiunt ab ipsis turpe est
dicere. Omnia autem quæ arguuntur a lumine ma-
nifestantur. Omne enim, quod manifestatur, lumen
est. Propter quod dicit: Surge qui dormis, et
exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Vi- B
dete itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non
quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tem-
pus, quoniam dies mali sunt, propterea, nolite fieri
imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed in-
pleamini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in
psalmis et hymnis in cordibus vestris Domino, gra-
tias agentes semper pro omnibus in nomine Domini
nostri Jesu Christi, Deo et Patri, subjecti invicem in
timore Christi (Eph. iv, 29-32; v, 1-21). »

INCIPIUNT DECRETA MELCHIADIS PAPE.

(Anno Domini 311, tempore Maximini imper.)

Dilectissimis fratribus, MARINO, BENEDICTO, LEON- C 13). » Primo semper omnia diligenter inquirite, ut TIO, et cæteris Hispaniarum ac illis in partibus constitutis episcopis MELCHIADES.

Apostolici præcepti verba sunt apud Judæos atque gentiles sine offensione nos esse debere, hoc quisque Christianus est tota animi virtute custodit. Quod cum ita sit, non parum periculi illi manere poterit ante Deum, qui hoc detrectat etiam fidelibus exhibere. Nam qualiter nos qui neminem perire volumus, ista contristent quæ auctoribus Christianis percellunt alios Christianos, Dominicus in Evangelio sermo testatur. Ait enim ipse Salvator quod « expediat scandalizanti unum de pusillis in maris profundum demergi (Matth. xvII, 6). » Ideo quæ sit ejus pœna quæramus cui tale supplicium legimus expedire. Quapropter ista, charissimi, valde sunt verba pon- D deranda et cavenda, ne pro temporalibus æterna, et pro caducis mansura, et pro pravissimis temporalibus perdantur (quod absit) perpetua gaudia. Unde vos rogamus et obsecramus ut nullus alteri noceat, neque infestus, aut nocens existat, sed juxta Apostolum « Alter alterius onera portet ut legem Christi adimpleat (Gal. vi, 2) » et nolite judicare invicem, sed juxta eumdem Apostolum « hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum (Rom. XIV,

cum justitia et veritate definiatis. Neminem condemnetis ante verum et justum judicium. Nullum suspicionis arbitrio judicetis, sed primum probate, et postea charitativam proferte sententiam. « Et quod vobis non vultis fieri, alteri nolite facere (Luc. vi, 31).» Mementote sermonis Domini semper, qui ait: «Nolite judicare, et non judicabimini: Nolite condemnare, ut non condemnemini, in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini (Matth. vII, 1 et 2). » Episcopos nolite judicare, nolite condemnare absque sedis hujus auctoritate. Quod si feceritis, irrita erunt vestra judicia, et vos condemnabimini. Hoc enim privilegium huic sanctæ sedi a temporibus apostolorum statutum est servare, quod illæsum manet usque in hodiernum diem. Episcopos ergo quos sibi Dominus oculos elegit et columnas Ecclesiæ esse voluit, quibus etiam ligandi et solvendi dedit potestatem suo judicio reservavit, hocque privilegium beato clavigero Petro sua vice solummodo commisit. Quod ejus juste prærogativum succrescit sedi, futuris hæreditandum atque tenendum temporibus, quoniam et inter beatos apostolos fuit quidam discretio potestatis. Et licet cunctorum par electio foret, beato tamen Petro concessum est ut aliis præmineret,

cordia tua, fides tua usque ad nubes, justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssum multa. Homines et jumenta salvos facies, Domine, quam pretiosa misericordia tua, Deus. Et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur de pinguedine domus tuæ et torrente deliciarum tuarum potabis eos. Quoniam tecum est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Attrahe misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam rectis corde. Non veniat mihi pes superbiæ, et manus impiorum non me commoveat, ibi ceciderunt operantes iniquitatem, expulsi sunt et non potuerunt surgere (Psal. xxxv, 2 et seq.). » Audivimus a quibusdam fratribus quibus infesti eratis nimis quod jurgia et discordiæ sint inter vos. Propterea ista scripsimus vobis mandantes ut ita teneatis sicut et ab apostolica sede vobis tenenda mandantur. Unde Dominus in Evangelio militibus interrogantibus respondit dicens : << Neminem concutiatis neque calumniam faciatis, sed contenti estote stipendiis vestris (Luc. III, 14). » Concutit enim hominem qui illum injuste conturbat, de his hæc vobis interdum sufficiant. Si autem majoribus indigueritis, vita comite mittite, et mittentur vobis. De his vero super quibus rogitastis vos informari, id est utrum majus esset sacramentum manus impositio episcoporum aut baptismus, scitote utrumque magnum esse sacramentum. Et sicut unum a majoribus fit, id est, a summis pontificibus, quod a minoribus perfici non potest, ita et majori veneratione venerandum et tenendum est, sed ita con

eorumque quæ ad querelam venirent causas et A interrogationes prudenter disponeret. Quod Dei ordinatione taliter ordinatum esse credimus, ne omnes posterorum cuncta sibi vindicarent, sed semper majores causæ sicut sunt episcoporum et potiorum curæ negotiorum ad unam beati principis apostolorum Petri sedem confluerent ut inde suscipiant finem judiciorum, unde acceperunt initium institutionum, ne quandoque a suo discreparent capite. Si vero se viderit quisquam vestrum prægravari, hanc sedem appellet, huc recurrat, ut semper instituta fuit consuetudo, quia et voluntarie eis compatiemur et libenter prout Dominus dederit adminiculum feremus. Nec a quoquam, fratres, inhibeatur aut objurgetur qui nostræ consors communionis esse voluerit, et magis ei veniendi auxilium præstet, quia sufficit B unicuique objurgatio quæ fit a plurimis, ut juxta Apostolum « magis donetis et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui in angustia est. Propter quod obsecro vos, ut ipse ait, ut confirmetis in illo charitatem. » (II Cor. n, 7.) Eorum enim os accusandi sacerdotes vel testificandi in eos obstruimus, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus, quoniam infidelis homo mortuus est in corpore vivente, nec in suspicionem veniat homo fidelis, ut dicat aut faciat ea quæ pati non vult. Si quis fidelis est vidcat ne falsa loquatur, aut cuiquam insidias ponat. Facile est ergo hominem fallere, non tamen Deum. Sapiens non est qui nocet. Et nihil mali vult qui est fidelis, in his enim fidelem et infidelem hominem cognoscere possumusjuncta sunt hæc duo sacramenta, ut ab invicem nisi

C

morte præveniente nullatenus possint segregari, et unum sine altero rite perfici non potest. Nam unum præveniente morte salvare sine altero potest, aliud autem non potest. Unde scriptum est : « In diebus illis dicit Dominus: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel. 11, 28). » Advertamus summas divitias bonitatis Dei. Quod in confirmandis neophylis manus impositio tribuit singulis, hoc tune Spiritus sancti descensio in credentium populos donavit universis. Sed quia dicimus quod manus impositio, et confirmatio, et qui jam regeneratus in Christo est confirmare aliquid possit, forte cogitat sibi aliquis: Quid mihi prodest post mysterium baptismatis my

in nocendo et adjuvando, ut ipsa Veritas ait : «< Bonus homo ex bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo ex malo thesauro cordis sui profert mala, ex abundantia enim cordis os loquitur (Matth. XII, 34, 35). » Pro nobis enim dicit Dominus per prophetam. Eos vero qui judicant vos, ego judicabo. Et iterum ad servos dixit: Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis. De talibus quoque propheta canit, dicens : «Non sic impii, sed tanquam pulvis quem projicit ventus, propterea non resurgent impii in judicio neque peccatores in congregatione justorum. Quoniam novit Dominus viam justorum et iter impliorum peribit (Psal. 1, 4 et seq.).» «Quare conturbatæ sunt D sterium confirmationis? Aut quantum video non gentes, et plebes meditabuntur inania? Consurgent reges terræ, et principes tractabunt pariter adversus Dominum et adversus Christum ejus. Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Habitator cœli ridebit, et Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos (Psal. 11, 1 et seq.).» Et alibi dixit : « Scelus impii in medio cordis ejus, non est timor Dei ante oculos ejus (Psal. XIII, 3). » « Quoniam dolose egit adversus eum in oculis ejus, ut inveniret iniquitatem ad odium. Verba oris ejus iniquitas et dolus, cessavit cogitare ut benefaceret. Iniquitatem cogitat in cubili suo, stabit in via non bona, malum non abjiciet. Domine, in cœlo miseri

totum de fonte suscepimus, si post fontem adjectione novi generis indigemus. Non ita, dilectissimi, attendat charitas vestra. Sicut exigit militaris ordo ut, cum imperator quemcunque in militum receperit numerum, non solum signet receptum, sed etiam armis competentibus instruat pugnaturum; ita in baptizato benedictio illa munitio est. Dedisti militem, da ei adjumentum militiæ. Nunquid prodest, si quisquam parentum magnam pupillo conferat facultatem, nisi providere studeat et tutorem? Itaque Paracletus regeneratis in Christo custos, et consolator et tutor est. Ideo dicit sermo divinus: «Nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam (Psal. cxxvi, 1). » Ergo Spiritus san

ctus, qui super aquas baptismi salutifero descendit A
illapsu, in fonte pulchritudinem tribuit ad innocen-
tiam, in confirmatione augmentum præstat ad gra-
tiam, quia in hoc mundo tota ætate victuris inter
invisibiles hostes et pericula gradiendum est, in
baptismo regeneramur ad vitam, post baptismum
confirmamur ad pugnam. In baptismo abluimur, post
baptismum roboramur, at si continuo transituris
sufficiant regenerationis beneficia, victuris tamen ne-
cessaria sunt confirmationis auxilia. Regeneratio per
se salvat mox in pace beati sæculi recipiendos, confir-
matio autem armat et instruit ad agones mundi hujus
et prælia reservandos. Qui autem post baptismum cum
acquisita innocentia immaculatus pervenit ad mor-
tem confirmatur morte, quia non potest peccare post
mortem. Hic si forte illud etiam requirere velimus,post B
passionem et resurrectionem Christi, quid apostolis
profuerit adventus Spiritus sancti, ipse Dominus eis
evidenter exponit. «Quæ dico, inquit, vobis non po-
testis ea portare modo, cum autem venerit ille Spiritus
veritatis, ipse docebit omnem veritatem (Joan. xvi,
12 et 13).» Vides quia cum Spiritus sanctus infun-
ditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam dila-
tatur. Itaque ante descensionem Spiritus sancti usque
ad negationem apostoli deterrentur, post visitatio-
nem vero ejus usque ad martyrium contemptu sa-
lutis armantur, secundum hoc per Christum redimi-
mur, per Spiritum vero sanctum dono sapientiæ spiri-
tualis illuminamur, ædificamur, erudimur, instrui-
mur, consummamur, ut illam sancti Spiritus vocem
audire possimus. << Intellectum tibi dabo et instruam
te in via hac qua gradieris (Psul. XXXI, 8). » De
Spiritu sancto accipimus, ut spirituales efficiamur,
quia «< animalis homo non percipit ea qua sunt Spi-
ritus Dei (I Cor. 11, 14). » De Spiritu sancto acci-
pimus, ut sapiamus inter bonum malumque discer-
nere, justa diligere, injusta respuere, ut malitiæ ac
superbiæ repugnemus, ut luxuriæ ac diversis illece-
bris et fœdis indignisque cupiditatibus resistamus.
De Spiritu sancto accipimus vitæ amorem et glo-
riæ ardorem, ut succensi divinitus erigere a terrenis
mentem ad superna et divina valeamus. Jejunium
ergo Dominici diei et quintæ feriæ nemo celebrare
debet, ut inter jejunium Christianorum et gentilium
veraciter credentium atque infidelium et hæreti-D
corum vera et non falsa discretio habeatur, unde
scriptum est: « Quæ pars Christi ad Belial? aut quæ
pars fideli cum infideli? Quæ aut participatio ju-
stitiæ cum iniquitate?» (II Cor. vi, 15.) Et iterum :
«Nolite jugum ducere cum infidelibus (Ibid. 14). »
« De cætero, fratres, videte ne quis vos decipiat
inanibus verbis, neque per philosophiam et inanem
fallaciam secundum traditionem hominum,secundum
56 elementa mundi, et non secundum Christum,
quia in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput
omnis principatus et potestatis, in quo et circumcisi
estis, circumcisione non manufacta in exspoliatione
corporis carnis, in circumcisione Christi, consepulti

enim in baptismo in quo resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Et vos, cum mortui essetis in delictis et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta, delens quod adversum vos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio et affigens illud cruci, exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Nemo ergo vos judicet in cibo et potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum, quæ sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum quæ non vidit, ambulans frustra, inflatus sensu carnis suæ, et non tenens caput ex quo totum corpus per nexum, et conjunctionem subministratum et constructum crescit in augmentum fidei. Si mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc tanquam viventes in mundo decernitis? Ne tetigeritis neque gustaveritis, neque contrectaveritis quæ sunt omnia in interitu ipso usu secundum præcepta et doctrinas hominum, quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Igitur, si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum

Cipso in gloria. Mortificate ergo membra vestra, quæ

sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam quæ est simulacrorum servitus, propter quæ venit ira Dei in filios incredulitatis. In quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis cum illis. Nunc autem deponite vos omnem iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. Nolite mentiri invicem, exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitione secundum imaginem ejus qui creavit eum, ubi non est Judæus, et gentilis circumcisio, et præputium, barbarus Scytha, servus et liber, sed omnia in omnibus Christus. Induite ergo vos, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, nodestiam, patientiam, supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam. Sicut et Christus donavit vobis, ita et vos. Super autem omnia hæc, charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis. Et pax Christi vigeat in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore, et grati estote. Verbum Dei habitet in vobis abundanter in omni sapientia, docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

Apostoli, «< orationes, postulationes, obsecrationes, gratiarum actiones facere pro omnibus, pro regibus, et qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam habeant. Et hoc bonum et acceptum esse B coram Deo (I Tim. 11, 1 et seq.). » Ideo magister gentium protestatur, cui «< sollicitudo omnium ecclesiarum incumbit (II Cor. 11, 28), quique « episcopos regere per Spiritum sanctum constituit Ecclesiam Dei (Act. xx, 26). » Quibus ait : « Pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte sed sponte secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie (I Petr. v, 2). >> Cum enim dicat: << Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus (II Tim. 11,4).» Quæ enim sunt negotia sæcularia, sancti canones manifestant et inhibent perspicue, quod quidam qui in clero videntur electi propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant, et sæcularia negotia sub cura sua accipiant, Domini quidem ministerium parvipendentes, sæcularium vero discur rentes domos, et propter avaritiam patrimoniorum, sollicitudinem sumentes, decrevit sancta synodus nullum deinceps clericum aut possessiones conducere, aut negotiis sæcularibus se miscere præter pupillorum et orphanorum, aut si forte episcopus civitatis, ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere præcipiat, ut liquido patet, quia alia sunt negotia sæcularia, alia ecclesiastica. Nonne Moyses in sæculo erat cum crebro « tabernaculum intraret et exiret, qui intus contemplatione raptus (Exod. xxxIII, 8), » foris infirmantium negotiis urgebatur, intus Dei arcana considerans, foris onera carnalium portabat? Cujus typum sacerdotes in Ecclesia agere debent, ut dum foras exeunt ad exsecranda negotia pro necessitatibus subditorum, intus ad se redeant per contemplationem mandatorum, sicut Paulus,

C

Nemo, qui Scripturas divinas legit ignorat quod, in principio nascentis Ecclesiæ, discipulis in unum congregatis, cum multitudine credentium, in quibus erat cor unum et anima una, quique vendentes prædia et possessiones suas afferebant, et dividebatur singulis, prout cuique opus erat (Act. iv, 32 et seq.). Futuram namque Ecclesiam in gentibus apostoli prævidebant, maximeque quia Dominus illis prædixerat: Euntes in mundum universum, prædicantes evangelium (Marc. XVI, 15), vel quia expellendi erant a Judæa, noverant se in gentibus dispergendos, Ecclesiamque congregandam ex rudi populo. Idcirco prædia in Judæam minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos egentes. At vero cum inter turbines et adversa mundi succresceret Ecclesia, eo usque pervenit ut non solum gentes, sed etiam Romani principes (qui pene totius orbis monarchiam tenebant) ad fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent. Et quibus vir religiosissimus, Constantinus primus, fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem suo degentes imperio non solum fieri Christianos, sed etiam fabricandas ecclesias, et prædia tribuenda constituit. Denique idem præfatus princeps donaria immensa, et fabricam templi primæ sedis beati principis apostolorum instituit, adeo ut sedem imperialem, quam Romani principes possederant, relinqueret, et beato Petro suisque præsulibus profuturam concederet. Idem vero præsidens in sancta synodo, quæ apud Nicænum congregata est, cum querelam quorumdam conspiceret coram se deferendam, ait : Vos a nemine dijudicari potestis, quia solius Dei judicio reservamini, dii etenim vocati estis. Idcirco, non potestis ab hominibus judicari. Ab illo etenim tem-D pore et deinceps, viri religiosissimi non solum possessiones et prædia quæ possederant, sed etiam semetipsos Domino consecrarunt, ædificantes basilicas in suis fundis, in honore sanctorum, martyrum, per civitates ac monasteria innumera, in quibus cœtus Domino servientium conveniret. Denique reges, et præsides ac magistratus non solum hanc licentiam tribuere, sed etiam ipsi propria largiti sunt per universa regna terrarum, unde alerentur egentes qui nihil in mundo possidebant ecclesiæque Dei fabricarentur atque restaurarentur, Deoque et Ecclesiæ ejus rite famulantibus servisque illius supplementa (ut absque necessitate essent) tribuerentur, ut, hæc accipientes, possent, secundum monita

((

qui cœlestibus secretis inseritur (II Cor. x11, 4) » et tamen per condescensionis viscera carnalium cubile perscrutatur. Sic et Jacob ascendentes et descendentes angelos vidit (Gen. xxvIII, 12), quia videlicet rectores Ecclesiæ non solum Deo contemplando superna appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Et, dum sacerdotes horum facta imitantur et se custodiunt, et subditorum onera portant, et videntur tales esse, quales idem egregius prædicator dicit, ut « qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur, et qui gaudent tanquam non gaudentes, et qui emunt tanquam non possidentes (I Cor. vii, 30). »

EDICTUM DOMINI CONSTANTINI IMPERATORIS.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris A virtutibus, et universis terræ materiis pio sapientiæ scilicet, et Filii, et Spiritus sancti, imperator Cæsar FLAVIUS CONSTANTINUS, in Christo Jesu, uno ex eadem Trinitate sancta, Salvatore, Domino Deo nostro fidelis, mansuetus, beneficus, Alemannicus, Gothicus, Sarmaticus, Germanicus, Britannicus, unicus, pius, felix, victor, ac triumphator, semper augustus, sanctissimo ac beatissimo Patri SILVESTRO, urbis Romæ episcopo et papæ, atque omnibus ejus successoribus, qui in sede beati Petri usque in finem sæculi sessuri sunt, pontificibus nec non et omnibus reverendissimis et Deo amabilibus catholicis episcopis eidem sacrosanctæ Rom. Ecclesiæ per hanc nostram imperialem constitutionem subjectis in universo orbe terrarum, nunc et in posteris cunctis retro temporibus constitutis, gratia, pax, charitas, gaudium, longanimitas, misericordia, a Deo Patre omnipotente et Jesu Christo Filio ejus, et Spiritu sancto cum omnibus vobis.

B

C

suæ nutu ad imaginem et similitudinem suam
57 primum de limo terræ fingens hominem hunc in
paradiso posuit voluptatis. Quem antiquus serpens
et hostis invidens diabolus per amarissimum ligni
vetiti gustum, exsulem ab eisdem fecit gaudiis
(Gen. 1, 1), eoque expulso non desinit sua vene-
nosa, multis modis protelare jacula, ut a via ve-
ritatis humanum abstrahens genus, idolorum cul-
turæ, videlicet creaturæ, et non Creatori deservire
suadeat, quatenus per hos eos quos suis voluerit ir-
retire insidiis, secum æterno efficiat concreman-
dos supplicio. Sed Deus noster, miscrtus plasmatis
sui, dirigens sanctos suos prophetas, per quos lu-
men futuræ vitæ, adventum videlicet Filii sui Do-
mini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi, annun-
tians misit eumdem unigenitum Filium suum et sa-
pientiæ Verbum. Qui, descendens de cœlis propter
nostram salutem, natus de Spiritu sancto ex Maria
virgine, Verbum caro factum est, et habitavit in no-
bis (Joan. 1, 14), non amisit quod fuerat, sed cœpit
esse quod non erat. Deum perfectum et hominem
perfectum ut Deus, mirabilia perficiens, et ut homo
humanas passiones sustinens, ita Verbum hominem
et Verbum Deum, prædicante Patre nostro Silvestro
summo pontifice, intelligimus, ut verum Deum,
rum hominem fuisse nullo modo ambigamus. Electis-
que duodecim apostolis, miraculis coram eis et innu-
merabilis populi multitudine coruscavit. Confitemur
eumdem Dominum Jesum Christum adimplesse le-
gem et prophetas, passum, crucifixum secundum
Scripturas, tertia die a mortuis resurrexisse, as-
sumptum in cœlos, atque sedentem ad dexteram
Patris. Inde venturum judicare vivos et mortuos,
cujus imperii non erit finis. Hæc est enim fides no-
stra, catholica, orthodoxa, a beatissimo Patre nostro
Silvestro summo pontifice nobis prolata.

ve

Ea quæ salvator et redemptor noster, Dominus noster Jesus Christus altissimi Patris Filius per suos sanctos apostolos Petrum et Paulum, interveniente Patre nostro Silvestro, summo pontifice et universali papa mirabiliter dignatus est operari, liquida narratione, per hujus nostræ imperialis institutionis paginam, ad cognitionem omnium populorum in universo orbe terrarum studuit propagare nostra mansuetissima serenitas. Primum quidem nostram fidem, quam a prælato beatissimo Patre et oratore nostro Silvestro universali pontifice docti sumus, intima cordis confessione ad instruendas omnium vestrum mentes proferentes, et ita demum Dei misericordiam super vos diffusam annuntiantes. Nosse enim vos volumus, sicut per anteriorem nostram sacram pragmaticam jussionem significavimus, nos a culturis idolorum, simulacris mutis et surdis manufactis, diabolicis compositionibus atque ab omnibus Satanæ pompis recessisse, et ad integram Christianorum fidem quæ est vera lux et vita perpetua pervenisse, credentes juxta id quod nos idem almificus, summus Pater et doctor noster Silvester instruxit pontifex, in Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. Et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum Dominum nostrum, per quem creata sunt omnia. Et D tifex corde devoto adorare. Ipse enim Dominus no

in Spiritum sanctum Dominum, et vivificatorem universæ creaturæ, hos Patrem et Filium, et Spiritum sanctum confitemur, ita ut in Trinitate perfecta, et plenitudo sit divinitatis, et unitas potestatis, Pater Deus, Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et tres unum sunt in Jesu Christo. Tres itaque formæ, sed una potestas. Nam sapiens retro semper Deus edidit ex se, per quod semper erant gignenda sæcula, Verbum. Et, quando eodem solo suæ sapientiæ Verbo universam ex nihilo formavit creaturam, cum eo erat cuncta suo arcano componens mysterio, igitur perfectis cœlorum

Exhortans idcirco omnem populum, et diversas gentium nationes hanc fidem tenere, colere et prædicare, et in sanctæ Trinitatis nomine aptissime gratiam consequi, et Dominum nostrum Jesum Christum salvatorem, qui cum Patre et Spiritu sancto per infinita sæcula vivit et regnat. Quem Silvester, beatissimus Pater noster universalis, prædicat pon

ster misertus mihi peccatori, misit sanctos suos apostolos ad visitandum nos, et lumen sui splendoris infulsit nobis, et abstractum a tenebris ad veram lucem et agnitionem me venisse gratulamini. Nam, dum valida squaloris lepra totam mei corporis invasisset carnem, et multorum medicorum convenientium cura adhiberetur, nec ullius quidem cura promeruissemus salutem, ad hoc venerunt sacerdotes Capitolii dicentes, mihi debere fieri fontem in Capitolio et compleri hunc innocentium sanguine, et in eo calente loco me posse mundari. Et secundum eorum dicta, aggregatis plurimis innocentibus

« PoprzedniaDalej »