Obrazy na stronie
PDF
ePub

sum, justitia indutus sum, et vestivi me vestimento et diademate, judicio meo; oculus fui cæco, et pes claudo; pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam (Job. XXIX, 13), » et reliqua. Vos ergo, qui in specula a Domino estis positi, comprimere et repellere eos summopere debetis qui fratribus insidias præparant, aut in eos seditiones et scandala excitant. Facile est enim verbo fallere hominem, non tamen Deum. Ideo hos repellere, et ab his vos cavere oportet, quatenus exstincta funditus hujus modi caligine, lucifer eis resplendeat et lætitia oriatur, sanctissimi fratres. Data XII Kalendas Oc

episcopis, et servandas censuerunt. De occultis enim A perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus alieni cordis temere judicare peccatum est, et eum cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere, cum eorum quæ hominibus sunt incognita solus Deus judex sit; ipse vero novit abscondita cordis, et non alius; injusta enim judicia ab omnibus cavenda sunt, maxime tamen a servis Domini. Servum autem Dei non oportet litigare, nec quemquam damnare. Episcopi namque a plebibus, et clero, et Domini a servis ferendi sunt, ut sub exercitatione tolerantiæ sustineantur temporalia, sperentur æterna. Auget enim merita virtutis quod propositum non violat religionis. Satagendum est nobis ne aliquis fratrum nostrorum graviter laceretur vel pereat. Succurrere ergo vos oportet oppressis, et liberare eos de manu perse- B tobris, Saturnino et Gallicano IV cc. consul. quentium, ut cum beato Job dicatis: « Benedictio

ITEM EPISTOLA EJUSDEM ZEPHIRINI PAPE.

Charissimis fratribus per Ægyptum Domino militantibus ZEPHERINUS Romanæ urbis archiepiscopus.

mini, unde et ipse ait : « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. v, 10); » his fulti suffragiis non multum debemus timere opprobrium hominum, neque eorum exprobrationibus vinci, quoniam hoc nobis Dominus jubet per Isaiam prophetam dicens: Audite me qui scitis judicium, populus meus in quorum cordibus lex mea est. Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne timeatis, considerantes quod in psalmo scriptum est: «< Nonne Deus requirit ista, ipse enim novit abscondita cordis (Psal. XLIII, 22), » et cogitationes talium hominum quoniam vanæ sunt; « Vana autem locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde et corde locuti sunt mala. Sed disperdet Deus universa labia dolosa et linguam magniloquam. Qui dixerunt labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est (Psal. XI, 3-5)? » Nam si hæc in memoria retinerent, minime ad tantam prosilirent iniquitatem. Non enim probabili et paterna doctrina hoc faciuut, sed ut suam exerceant in servos Dei vindictam. Scriptum namque est : Via stulti recta in oculis ejus (Prov. xII, 15). » Et : « Sunt viæ quæ videntur homini justæ, novissima autem earum deducunt ad mortem (Prov. xiv, 12). » Nos enim qui hæc patimur, judicio Dei hæc reservare debemus, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Qui etiam per ministros suos intonuit dicens : «< Mihi vindictam, ego retribuam (Rom. XII, 19). » Vos enim in recta fide et opere ac bona voluntate succurrite vicissim, D nec aliquis a supplemento fratris subtrahat manum, quoniam in hoc ait Dominus: « Cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. x, 35); » unde et ipse per Prophetam loquitur, dicens : « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). » Spiritali dico habitaculo et concordia quæ in Deo est et unitate fidei, hujus delectabilis secundum veritatem habitaculi quæ videlicet in

Tantam a Domino hujus sanctæ sedis, et apostolicæ Ecclesiæ fundatore, et beato Petro principe apostolorum, accepimus fiduciam, ut pro universali Christi sanguine redempta Ecclesia, impigro laboremus affectu, et omnibus Domino famulantibus succurramus, et cunctis pie viventibus apostolica auctoritate opem feramus. Omnes qui in Christo volunt pie vivere, necesse est, ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tanquam stulti et insani, ut meliores et purgatiores efficiantur. Quibona temporalia perdunt ut percipiant æterna. Eorum vero despectio et irrisio in ipsos retorquebitur qui eos affligunt et contumeliis afficiunt, cum et abun- C dantia eorum in egestatem, et superbia transierit in confusionem. Nuntiatum est enim sedi apostolicæ per apocrisiarios nostros quosdam fratrum nostrorum episcoporum videlicet ab Ecclesiis et sedibus propriis pelli, suaque eis auferri supellectilia, et sic nudos et exspoliatos ad judicia vocari, quod omni ratione caret, cum constituta apostolorum eorumque successorum, et præcepta imperatorum, ac constitutiones legum idipsum prohibeant, et apostolicæ sedis auctoritas idipsum fieri vetet. Præceptum est ergo, in antiquis statutis, episcopos ejectos atque suis rebus exspoliatos, in Ecclesiis propriis recipi, et primo sua omnia eis reddi, et demum quos eos juste accusare voluerit æquo periculo facere. Judices esse decernentes, episcopos recta sapientes, et in Ecclesia convenientes ubi testes essent singulorum qui oppressi videbantur. Nec prius eos respondere debere quam omnia sua eis et Ecclesiis eorum legibus integerrime restituantur. Nec mirum, fratres, si vos persequuntur cum caput verum Christum Dominum nostrum usque ad mortem sunt persecuti. Ipsæ tamen persecutiones patienter portandæ sunt, ut ejus discipuli esse cognoscamini, pro quo et pati

Aaron magis decorabatur, atque sacerdotibus in- A cipere, aut ore proferre unde, et Dominus per produentes dignitatem sicut unguentum super caput phetam loquitur, dicens: «Dixi: Custodiam vias meas, principalem intellectum irrigans, et usque ad ipsam ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII, 2). » extremam scientiam deducens. In hoc enim habita- Dominus omnipotens et ejus unigenitus Filius, et culo benedictionem et æternam vitam promisit Domi- Salvator noster Jesus Christus hoc vobis tribuat innus. Hujus igitur propheticæ vaticinationis meritum citamentum, ut omnibus fratribus, quibuscunque triamplectentes, præsentem fraternam syllabam expo- bulationum molestiis laborantibus, viribus quibus suimus, nostra propter charitatem minime quæren- potestis, succurratis, et eorum, ut dignum est, intes, aut quæsituri. Non enim detrahentibus bonum jurias vestras æstimetis, maximum adminiculum eis est detrahere, aut palo secundum vulgarem fabulam verbis et factis præbeatis, ut ejus discipuli inveniaexcutere palum. Absit; non enim sunt ista nostra. mini veri qui fratres ut se omnibus diligere præHæc enim avertat Divinitas. Justo judicio Dei datur cepit. Ordinationes vero presbyterorum et leviplerumque peccatoribus potestas, qua sanctos tarum tempore congruo et multis coram astantibus ipsius persequantur, ut qui spiritu Dei juvantur et solemniter agite, et probabiles ac doctos viros ad aguntur, fiant per laborum exercitia clariores, ipsis hoc opus provehite, ut de eorum societate et adjutamen qui eos persequuntur et exprobrant atque B mento plurimum gaudeatis. Ponite indesinenter detrahunt, erit proculdubio væ. Væ, væ illis qui detrahunt servis Dei, quia detractio eorum ad eum pertinet, cujus ministerium agunt, et vice funguntur. Oramus autem, ostium circumstantiæ (qui neminem perire aut labiis suis pollui volumus) eorum moribus imponi, et verbum minime nocivum con

corda vestra in virtute Dei et enarrate hæc et cætera divina verba in progenies alteras, quoniam hic est Deus. noster in æternum, et ipse reget nos in sæcula. Data VII Idus Novembris, Saturnino et Gallicano consulibus.

INCIPIUNT DECRETA CALIXTI PAPÆ.
De jejunio quatuor temporum, et reliquis causis.

(Anno Domini 217, tempore Severi imperatoris.)

CALIXTUS archiepiscopus Ecclesiæ catholicæ urbis Cet jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui
Romæ BENEDICTo, fratri et coepiscopo, salutem in
Domino.

Fraternitatis amore constringimur, et apostolico moderamine cogimur, ut consultis fratrum prout Dominus dederit, respondeamus, eosque apostolica sedis auctoritate instruamus. Jejunium quod ter in anno apud nos celebrare didicistis, convenientius nunc per quatuor tempora fieri decernimus, ut sicut annus per quatuor volvitur tempora, sic et nos quaternum solemne agamus jejunium, per anni quatuor tempora, et sicut replemur frumento, vino et oleo. ad alenda corpora, sic repleamur jejunio ad alendas animas, juxta prophetæ Zachariæ vocem, qui ait : « Factum est verbum Domini ad me dicens : Hæc

dicit Dominus exercituum. Sicut cogitavi ut affligerem D
vos cum ad iracundiam provocassent me patres ve-
stri, et non sum misertus, sic conversus cogitavi
in diebus istis ut benefaciam Jerusalem et domui Juda.
Nolite timere, hæc sunt verba quæ facietis. Loqui-
mini veritatem unusquisque cum proximo suo, veri-
tatem et judicium pacis judicate in portis vestris, et
unusquisque malum contra amicum suum ne cogite-
tis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne
diligatis. Omnia enim hæc sunt quæ odivi, dixit Do-
minus exercituum. Et factum est verbum Domini
exercituum ad me dicens: Hæc dicit Dominus
exercituum Jejunium quarti, et jejunium quinti,
PATROL. CXXX.

Judæ in gaudium et lætitiam, et in solemnitates præclaras; veritatem tantum et pacem diligite, dixit Dominus exercituum. » In hoc ergo omnes nos unanimes oportet esse, ut secundum apostolicam doctrinam idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata. Simus autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia, in cujus operis devotione gratulamur dilectionem tuam esse consortem. Non decet enim a capite membra dissidere, sed juxta sacræ Scripturæ testimonium omnia membra caput sequantur. Nulli vero dubium est, quod apostolica Ecclesia maler sit omnium Ecclesiarum a cujus vos regulis nullatenus convenit deviare. Et sicut Filius venit facere voluntatem Patris, sic et vos voluntatem vestræ impleatis matris,quæ est Ecclesia, cujus caput, ut prædictum est, Romana existit Ecclesia. Quidquid ergo sine discretione justitiæ contra hujus disciplinam actum fuerit, ratum haberi ratio nulla permittit.

Criminationes vero contra doctorem nemo suscipiat, quia non oportet filios reprehendere patres, nec servos dominos lacerare. Filii ergo sunt doctorum omnes quos instruunt. Et sicut filii patres carnales, sic et hi patres debent diligere spirituales. Non enim bene vivit, qui non recte credit, aut patres reprehendit, vel detrahit suos; doctores ergo qui et patres vocantur magis portandi quam reprehendendi sunt, nisi in recta fide erraverint. Nullus 5

ergo doctorem per scripta accuset, nec nisi fideli et A lica defendit Ecclesia. Nulli imperatori vel cuiquam legitimo qui etiam irreprehensibilem vitam ac conversationem ducat accusatori, respondeat, quia indignum est ut doctor stulto et indocto atque reprehensibiliter viventi respondeat juxta stultitiam suam, dicente Scriptura : « Non respondeas stulto juxta stultitiam suam (Prov. XXVI, 4); » non bene vivit qui non recte credit. Nihil mali vult qui fidelis est. Si quis fidelis est, videat ne falsa loquatur, aut cuiquam insidias ponat. Fidelis homo semper fideliter agit, 30 et infidelis callide insidiatur, atque fideles et pie ac juste viventes perdere nititur, quia similis similem sibi quærit. Infidelis homo mortuus est in corpore vivente. Et contra sermones fidelis hominis vitam custodiunt auditorum. Doctorem enim catholicum, et præcipue domini sacerdotem, sicut nullo B errore implicari, ita nulla oportet machinatione, aut cupiditate violari, dicente quippe Scriptura sancta: << Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccli. xvIII, 30); » multis hujus mundi illecebris, multis vanitatibus resistendum est ut veræ continentiæ obtineatur integritas. Cujus prima est labes superbia, initium transgressionis, et origo peccati, quoniam mens sponte avida nec abstinere novit nec pietati adhibere consensus. Nullus bonorum inimicum habet nisi malum. Qui ideo esse permittitur, ut aut corrigatur, aut per ipsum bonus exerceatur. Quidquid ergo irreprehensibile est catho

pietatem custodienti, licet aliquid contra mandata divina præsumere. Injustum ergo judicium, et diffinitio injusta regio metu aut jussu, aut cujuscunque episcopi aut potentis a judicibus ordinata vel acta non valeat, homini religioso parum esse debet inimicitias aliorum non exercere, vel non augere male loquendo, nisi etiam eas exstinguere bene loquendo studuerit. Melior est in malis factis humilis confessio quam in bonis superba gloriatio. Omnes vero qui amant vitam beatam, malunt eam tranquillitatis suæ et justitiæ statu currere quam nostrorum peccatorum pœnis ultricibus interpolari. Memor enim sum me sub illius nomine Ecclesiæ præsidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus fides omnes semper destruit errores. Et intelligo aliter mihi non licere quam ut omnes conatus meos ei causæ in qua universalis Ecclesiæ salus infestatur, impendam. Spero autem adfuturam misericordiam Dei quod cooperante ejus clementia omnis pestifer morbus ipso pellente auferatur. Et quidquid ipso inspirante atque auxiliante poterit salubriter fieri, cum tuæ fidei et devotionis laude peragatur, quoniam res omnes aliter tutæ esse non possunt, nisi quæ ad divini muneris famulatum pertinent, sacerdotalis defendat auctoritas. Data xi Kalep. Decembris, Antonio et Alexandro consulibus.

EPISTOLA PAPE CALIXTI AD OMNES GALLIE EPISCOPOS

De conspirationibus et reliquis causis illicitis ne fiant.

[blocks in formation]

Plurimorum relatu comperimus, dilectionem vestram fervore Spiritus sancti ita Ecclesiæ gubernacula firmiter contra impetus tenere et regere, ut naufragia aut naufragiorum detrimenta Deo auctore non sentiat. Talibus igitur gloriantes indiciis, rogamus ne in illis partibus contra statuta apostolica quidquam fieri sinatis; sed nostra fulti auctoritate nociva compescite, illicita prohibete. Conspirationum vero crimina vestris in partibus vigere audivimus, et plebes contra episcopos suos conspirare nobis mandatum est. Cujus criminis astutia non solum inter Christianos abominabilis est, sed etiam inter ethnicos, et ab exteris legibus prohibita. Et idcirco hujus criminis reos non solum ecclesiastica, sed etiam sæ-D culi damnant leges, et non solum conspirantes, sed etiam consentientes eis. Antecessores vero nostri cum plurima turba episcoporum, quicunque eorum in sacerdotali honore sunt positi, aut existunt clerici, honore quo utuntur cadere præceperunt. Cæteros vero communione privari, et ab Ecclesia extorres fieri jusserunt, omnesque simul utriusque ordinis viros infames esse censuerunt, et non solum facientes, sed et eis consentientes. Justum est enim, ut qui divina contemnunt mandata, et inobedientes patrum

existunt jussionibus, severioribus corrigantur vindictis, quatenus cæteri timorem habeant talia committere, et Deus gaudeat fraternitate ac concordia, et cuncti sumant severitatis atque bonitatis exemplum. Nam, si, quod absit, ecclesiasticam sollicitudinem vigoremque negligimus, perdit desidia disciplinam, et animabus fidelium profecto nocebitur. Hi vero in nullius accusationem sunt recipiendi, nec eorum vel anathematizatorum vox ulli nocere vel accusare potest.

Excommunicatos quoque a sacerdotibus nullus recipiat ante utriusque partis justam examinationem, nec cum eis in oratione, aut cibo, aut potu, aut osculo communicet, nec ave eis dicat. Quia quicunque in his vel in aliis prohibitis scienter excommunicatis communicaverit, juxta apostolorum institutionem et ipse simili excommunicationi subjacebit. Ab his ergo clerici et laici se abstineant qui eadem pati noluerint. Infidelibus quoque nolite conjungi, nec cum eis ullam participationem habere. Talia vero agentes non fideles, sed infideles judicantur, unde ait Apostolus: « Quæ pars fideli cum infideli, (II Cor. vi, 15), » aut quæ participatio justitiæ cum iniquitate. Nemo quoque alterius terminos usurpet, nec alterius parochianum judicare, aut excommunicare præsumpserit, quia talis judicatio, aut excom

B

tera judicabitur. Similiter et ille, si alteram sponte duxerit, adulter æstimabitur et communione privabitur. Si autem persecutus fuerit in Ecclesia, fugiendum illi est ad alteram eique associandus, dicente Domino: Si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Si autem utilitatis causa fuerit mutandus non per se hoc agat, sed fratribus invitantibus et auctoritate hujus sanctæ sedis faciat, non ambitus causa, sed utilitatis.

municatio, vel damnatio, nec rata erit, nec vires ▲ regulariter. Si enim eo vivente, alteri nupserit, adulullas habebit, quoniam nullus alterius judicis nisi sui sententia tenebitur, aut damnabitur, unde et Dominus loquitur, dicens : « Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui Prov. xxII, 28). » Nullus autem primas vel metropolitanus dioecesani Ecclesiam vel parochiam aut aliquem de ejus parochia præsumat excommunicare, vel judicare, vel aliquid agere absque ejus consilio vel judicio; sed hoc observet, quod ab apostolis ac patribus et prædecessoribus nostris est statutum et a nobis confirmatum, id est si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam sine consilio ac voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quidquid de provincialium coepiscoporum causis eorumque ecclesiarum et clericorum, atque sæcularium necessitatibus agere, aut disponere, necesse fuerit, hoc cum omnium consensu provincialium agatur pontificum, nec aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait : Non veni ministrari, sed ministrare; et alibi: Qui majorem virtutem, erit minister vester, et reliqua. Similiter ipsi comprovinciales episcopi cum eis consilio (nisi quantum ad proprias pertinet parochias) agant juxta sanctorum constituta patrum, qui quamvis aliquo temporum intervallo nos antecesserint, ab uno tamen eodemque puritatis fonte veritatis et fidei lumen hauserunt, et eodem illustratore et di-sint, auctoritate apostolica rescindendæ veniunt. rectore spiritu, Ecclesiæ Dei stabilimentum et omnium Christianorum communem quæsierunt utilitatem, et uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur Trinitas in sæcula.

Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum alterius adeat civitatem, aut ad possessionem accedat quæ ad eum non pertinet, et alterius episcopi est parochiæ super cujusquam dispositione, nisi vocatus ab eo cujus juris esse dignoscitur, quidquid ibi disponat, vel ordinet, aut judicet, si sui gradus honore potiri voluerit. Si aliter præsumpserit, damnabitur. Et non solum ille, sed cooperatores atque consentientes, quia sicut ordinatio, ita eis et judicatio, et aliarum rerum dispositio prohibetur. Nam qui ordinare non poterit, qualiter judicabit? Nullatenus proculdubio judicabit aut judicare poterit, quoniam sicut alterius uxor, nec adulterari ab aliquo, vel judicari, aut disponi, nisi a proprio viro eo vivente permittitur, sic nec uxor episcopi quæ ejus Ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur, eo vivente absque ejus judicio et voluntate alteri judicari vel disponi, aut ejus concubitu frui, id est ordinatione, nullatenus conceditur, unde ait Apostolus: Alligata est uxor legi quandiu vir ejus vivit, eo vero defuncto, soluta est a lege viri. Similiter et sponsa episcopi (quia sponsa uxor ejus dicitur Ecclesia illo vivente ei est alligata. Eo vero defuncto, soluta est, cui voluerit nubat tantum in Domino, id est

C

D

Conjunctiones autem consanguineorum fieri prohibete, quando has et divinæ et sæculi prohibent leges. Leges ergo divinæ hæc agentes, et eos qui ex eis, prodeunt, non solum ejiciunt, sed et maledictos appellant. Leges ergo sæculi infames tales vocant, et ab hæreditate repellunt. Nos vere sequentes patres nostros, et eorum vestigiis inhærentes, infamia eos notamus, et infames esse censemus, quia infamiæ maculis sunt aspersi. Nec eos viros vel accusatores quos leges sæculi rejiciunt suscipere debemus. Quis enim dubitat leges humanas rationi et honestati non repugnantes esse amplectendas? præsertim ubi vel publicæ consulunt utilitati, vel ecclesiasticæ dignitatis auctoritatem defendunt, ac pro adminiculo tuentur? Eos autem consanguineos diximus, quos et divinæ imperatorum, ac Romanorum, atque Græcorum leges consanguineos appellant, et in hæreditate suscipiunt, nec repellere possunt. Talium enim conjunctiones, nec legitimæ sunt, nec manere possunt, sed sunt repellendæ, et si quæ ausu temerario tentatæ

Quisquis ergo qui non est legitime conjunctus, vel absque dotati titulo, ac benedictione sacerdotis constat copulatus, sacerdotes vel legitime conjunctos criminari, vel in eos testificari minine potest, quoniam omnis incesti macula pollutus infamis est, et accusare supradictos non permittitur; non solum ergo hi rejiciendi sunt, et infames efficiuntur, sed etiam. omnes eis consentientes. Similiter de raptoribus, vel eis qui seniores impetunt fieri censemus. Hos ergo sæculi leges interficiunt, sed nos misericordia præeunte sub infamiæ nota ad pœnitentiam recipimus, ipsam quoque infamiam qua sunt aspersi, delere non possumus, sed animas eorum per pœnitentiam publicam, et Ecclesiæ satisfactionem sanare cupimus, quia manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda. Omnes ergo qui in recta fide suspecti sunt, in accusatione sacerdotum et eorum super quorum fide non hæsitatur, minime recipiantur, et in testimonio humano dubii habeantur, Infirmari ergo oportet eorum vocem de quorum fide dubitatur, nec eis omnino esse credendum qui rectam fidem ignorant. Quærendum est ergo in judicio, cujus sit conversationis et fidei is qui accusat, et is qui accusatur, quoniam hi qui non sunt recta conversationis ac fidei, et quorum vita est accusabilis non permittuntur majores natu accusare, nec quorum fides, vita et libertas nescitur, neque viles personæ in eorum recipiuntur accusationem. Rimandæ vero sunt enucleatim

scri

B

[ocr errors]

personæ accusatorum, quæ sine scripto difficile, per A credimus, testanțe Domino per prophetam : « Nunscriptum autem nunquam recipiantur, quia per pturam nullus accusare vel accusari potest, sed propria voce et præsente eo quem accusare voluerit, suam quisque agat accusationem, nec absente eo quem accusare voluerit, quicunque accusator credatur. Similiter testes per quamcunque scripturam testimonium non proferant, sed præsentes de his quæ viderunt et noverunt, veraciter testimonium dicant. Nec de aliis causis vel negotiis dicant testimonium, nisi de his quæ sub præsentia eorum acta esse noscuntur. Accusatores vero consanguinei adversus extraneos testimonium non dicant, nec familiares vel de domo prodeuntes, sed si voluerint, et invicem consenserint, inter se parentes tantummodo testificentur, et non in alios. Nec accusatores 31 vel testes suspecti recipiantur, quia propinquitatis et familiaritatis, ac dominationis affectio veritatem impedire solet, amor carnalis et timor atque avaritia plerumque sensus hebetant humanos, et pervertunt opiniones, ut quæstum pietatem putent, et pecuniam quasi mercedem prudentiæ. Nemo enim in dolo loquatur ad proximun suum, fovea alta est os malevoli, innocens dum credit facile, cito labitur. Sed iste lapsus surgit, et tergiversator suis artibus præcipitatur, unde nunquam exsiliat atque evadat. Ponderet ergo unusquisque sermones suos, et quod sibi loqui non vult, alteri non loquatur, unde bene sacra ait Scriptura : << Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. » Nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius agamus, nec præcipitemus consilia et opera nostra, neque ordinem corrumpamus. Sed si aliquis lapsus quocunque modo fuerit non perdamus eum, sed fraterno corripiamus affectu, sicut ait beatus Apostolus : « Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum ne et tu tenteris, alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. vi, 1, 2.) » Porro sanctus David de criminibus mortiferis egit pœnitentiam, et tamen in honore permansit. Beatus quoque Petrus amarissimas lacrymas fudit quando Dominum negasse poenituit, sed tamen apostolus permansit. Et Dominus per prophetam peccantibus pollicetur dicens: Peccator in quacunque die conversus ingemuerit, omnium iniquitatum illius non recordabor amplius.

Errant enim qui putant sacerdotes post lapsum, si condignam egerint pœnitentiam, Domino ministrare non posse et suis honoribus frui, si bonam deinceps vitam duxerint, et suum sacerdotium condigne custodierint. Et ipsi qui hoc putant non solum errant, sed etiam contra traditas Ecclesiæ claves disputare et agere videntur, de quibus dictum est: « Quæcunque solveritis in terra, erunt soluta et in cœlo (Matth. XVIII, 18), » alioquin hæc sententia aut Domini non est, aut vera. Nos vero indubitanter tam Domini sacerdotes quam reliquos fideles post dignam satisfactionem posse redire ad honores

quid qui cadit non adjiciet ut resurgat, et qui aversus est, non revertetur? (Jer. vin, 4.) » Et alibi: Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Et propheta David pœnitentiam agens, dixit: « Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Psal. L, 14). Ipse namque post pœnitentiam et alios docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans exemplum doctoribus sanctæ Ecclesiæ, si lapsi fuerint et condignam pœnitentiam Deo gesserint, utrumque facere posse. Docuit enim quando dixit : « Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Ibid., 15). » Et sacrificium Deo pro se obtulit dum dicebat : « Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Ibid., 19). » Videns enim propheta scelera sua mundata per poenitentiam, non dubitavit prædicando, et Domino libando curare aliena. Lacrymarum ergo effusio movet animi passionem. Satisfactione autem impleta avertitur animus ab ira; qui enim non ignoscit alteri, quomodo sibit putat subveniri? Superabundant ergo peccata, superabundet et misericordia. Quoniam apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio; penes enim Dominum omnium abundantia est, quia Dominus virtutum ipse est rex gloriæ; ait enim Apostolus: << Omnes peccaverunt et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiatorem, per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium deC lictorum, in sustentationem Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore, ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu Christi (Rom. ui, 21 et seq.) » David enim dicit : «< Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. » Mundatur ergo homo a peccato, et resurgit gratia Dei lapsus, et in pristino manet officio juxta prædictas auctoritates, videat ne amplius peccet ut sententia Evangelii maneat in eo, vade et amplius noli peccare; unde ait Apostolus: «Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus; sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos tanquam ex mortuis viventes et membra vestra arma Djustitiæ Deo. Peccatum enim vobis non damnabitur; non enim sub lege estis, sed sub gratia. Quid ergo peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ in qua traditi estis. Liberati autem a peccato, servi autem facti estis justitiæ, humanum dico (Rom. vi, 12 et seq.) » Majus enim peccatum est judicantis quam ejus qui judicatur. « Existimas, inquit Apostolus, o homo, omnis qui judicas eos qui talia agunt et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus et patientiæ et longanimitatis con

« PoprzedniaDalej »