Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE OFFICIIS

LIBRI TRES,

EX RECENSIONE

J. MICH. ET J. FRID. HEUSINGERORUM.

PATRUI MAJORIS ET PATRIS SUI ANIMADVERSIONES

SCHOLARUM USIBUS

ACCOMMODAVIT

CONRADUS HEUSINGER.

ACCEDUNT

NOTULÆ QUÆDAM EX SCHEDIS J. TOUPII

DESCRIPTÆ;

NECNON

INDEX RERUM ET VERBORUM.

OXONII,

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

MDCCCXXI.

Clar. Press.

58.c.2.

L. B.

S.

CRITICIS doctorum virorum, libros veteres emendantium, curis non aliena erat variarum lectionum congeries, quam Tulliano DE OFFICIIS operi, proximo anno a me edito, Heusingeri duo a se adhibitam subjecerant. Iisdem Viris, vere rem æstimantibus ingratum fortasse esse non potuit, quod interpretum meorum in nonnullis dissensum non suppresseram: rationes enim ab utroque expositæ doctum lectorem quasi judicem constituebant ; quæ placerent, eligere jubebant, quæ displicerent, rejicere; ad caput et fontem cujuslibet vel interpretationis vel emendationis veluti manu ducebant. Sed quæ juvare Viros poterat, de his aliisve Tullii libris editione curanda bene merituros, eadem animadversionum criticarum copia tironem legentem terrebit, tirones docentem impediet. Non igitur satisfacere nolui bibliopolæ, hortanti, ut librum in com

« PoprzedniaDalej »