Obrazy na stronie
PDF
ePub

dare oportet præceptis institutisque philosophiæ, propter summam et doctoris auctoritatem, et urbis ; quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis : tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Græcis Latina con

a

mum visus est Ephesi, quo ejus salutandi causa venerat. Postea ab eodem Cicerone adjutus civitatem Romanam Cæsare impetravit. Athenas veniens, adnitente Cicerone, ab Areopagitis rogatus est, ut, quoniam civitati ornamento futurus esset, instituendæ juventutis causa ibi maneret: quod et fecit. Scripsit de divinatione, somniorumque interpretatione. Ceterum nomen hujus philosophi analogiam non sequitur, qua scribendum esset Crathippus cum adspiratione vel quod Æolicum est; (Mitylene enim Lesbi urbs, Lesbus vero ab Æolibus habitata fuit,) vel quod in compositis ex os spiritus asperi ratio non semper habita est. Nam et Alcippus, Aristippus, Leucippus, Lycippus tenuem litteram retinent.

Abundare.] Non solum abunde audire præcepta philosophiæ, sed etiam frequenter et quotidie quasi exemplum aliquod vivendi in aliis intueri. Abundare præceptis non est, eruditum esse, sed copia præceptorum circumfluere.

Præceptis institutisque philo sophia.] Præcepta sunt, quæ vera, recta et honesta monstrant instituta animum moresque ad præcepta conformant. Hæc quidem non auribus magis a magistro, quam

oculis ingerebantur ab iis, qui tum Athenis recte vivendi exemplum præibant. Filium igitur non doctiorem modo esse vult; sed multo etiam meliorem, qui sciat non magis, quam probet ac sequatur optima.

Auctoritatem.] Quia et præceptorem habes, et in ea urbe agis, cujus summa est auctoritas. Est vero auctoritas vis ad agendum vel sine ratione impellens. Hanc urbi quoque tribuit, quæ viros ferebat unicuique adolescenti imitandos.

Augere.] Ad te doctrina et moribus ornandum plurimum conferre. Doctoris enim scientia, urbis exempla plurimum ad tuum profectum conferre possunt.

Ad meam utilitatem.] Præpositio ad h. 1. eventum magis, quam scopum significat. Nec leve pondus accedebat adhortationi Ciceronis, quum adjiceret, quod filium suo exemplo facere juberet, id se non sine fructu atque emolumento suo fecisse.

Cum Græcis Latina conjunxi.] Cum Græcis Latina, cum Latinis Græca conjunxi. Non solum enim in philosophia Græce a magistris tradita Latine interpretatus sum, ut, quæ Latine dici posse nemo antea putarat, nostro sermone explicarem sed et in dicendi exercitatione, quæ Latina lin

junxi, neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci; id tibi censeo faciundum, ut par sis in utriusque orationis fa2 cultate. Quam quidem ad rem nos, ut videmur, magnum attulimus adjumentum hominibus nostris, ut non modo Græcarum literarum

gua contenta esse poterat, idem gravissimus philosophoGræcos magistros adhibui, apud eos Græce declamavi, Græcos oratores imitatus, eorumque virtutes exprimere conatus sum. Vide Sueton. de Clar. Rhetor. c. 1. et 2. Ciceron. Brut. c. 90. lib. i. de Orat. c. 34.

In dicendi exercitatione feci.] Verbum feci sic etiam abundare videtur, lib. v. Tusc. c. 32. "An Scythes Anacharsis potuit pro nihilo pecuniam ducere: nostrates philosophi facere non poterunt?" Infra lib. ii. c. i. 7. "Primum enim, ut stante republ. facere solebamus, in agendo plus, quam in scribendo, operæ poneremus: deinde ipsis scriptis nọn ea, quæ nunc, sed actiones nostras mandaremus, ut sæpe fecimus." Cornel. Nep. Chabr. iii. 3. "Neque vero solus ille aberat Athenis libenter: sed omnes fere principes fecerunt idem."

Id tibi censeo faciundum.] Et elegans est, et magniloquentiæ invidia Ciceronem levat id, non idem. Idem respiceret ad priora ut ipse ad meam; id pertinet ad sequentia ut par sis. Sæpe veteres post ut particulam ita vel sic subintelligendam omittunt. Cicero de Legib. ii. 6. "Sed, ut vir doctissimus fecit Plato, atque

rum omnium, qui princeps de re publica conscripsit, idemque separatim de legibus ejus, id mihi credo esse faciendum, ut prius quam ipsam legem recitem, de ejus legis laude dicam." Infra cap. xlii. 9. "Si satiata quæstu, vel contenta potius, ut sæpe ex alto in portum, ex ipso portu se in agros possessionesque contulerit."

In utriusque orationis facultate.] Utriusque orationis facultas referenda est ad forensem et philosophicam, quod sequitur, quam quidem ad rem nos magnum attulimus adjumentum hominibus nostris : quod non de Græca et Latina lingua, sed de utraque et in foro dicendi, et de philosophia disputandi facultate capiendum esse apparet.

2. Ut videmur.] Non nobis, sed aliis. Ita modestiæ Ciceronis consulitur. Ita de Nat. Deor. i. 4. Quo in genere tantum profecisse videmur, ut a Græcis ne verborum quidem copia vinceremur." Ad Atticum Ep. v. 18. "Stamus animis, et quia consiliis, ut videmur, bonis utimur, speramus etiam manu."

Magnum attulimus adjumentum.] Vide hoc ipsum plenius exponentem lib. ii, de Divinat. c. 1. et 2.

rudes, sed etiam docti, aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dicendum, et ad judicandum. Quam ob rem disces tu quidem a principe hu-3 jus ætatis philosophorum, et disces, quam diu voles; tam diu autem velle debebis, quoad te, quantum proficias, non pœnitebit. Sed tamen nostra legens, non multum a Peripateticis dissidentia, quoniam utrique et Socratici et Pla

Docti.] Ita Acad. Quæst. i. 2. doctos appellat Cicero quos paullo ante Græcis doctrinis eruditos; indoctos vero, quos a Græcorum artibus et disciplinis abhorrentes dixerat.

Aliquantum.] Non aliquantulum. Magnum adjumentum videbatur civibus suis attulisse Cicero, eoque aliquantum, h. e. multum, se arbitrabantur adeptos. De hac signifcatione adverbii aliquantum consule eruditissimos Suetonii interpretes, Ernestum atque Oudendorpium, illum ad Cæs. c. 86. hunc ad Neron. c. 48.

pem dixi, rerum est divinarum atque humanarum scientia." Eamdem significationem habet sed cap. xxx. 3. et lib. ii. c. xxi. 6. Nec aliter ergo, igitur, verum usurpari, jam observatum est aliis. Vide Horat. Tursell. de Particul. in ergo, igitur, sed, verum. Commune cum Græcis hoc habent Latini. Ælian. lib. vi. Var. Hist. c. 10. Οἱ γὰρ δύο παῖδες, οἱπεροῦν ἤστην αὐτῷ, Παραλός τε καὶ Ξάνθιππος, ἀλλὰ οὗτοι μὲν κατὰ τὴν νόσον τὴν δημοσίαν τοῦ λοιμοῦ ἀπέθανον. Suo itaque et communi politioris antiquitatis 3. Non pænitebit.] Non pa- more Cicero post longam inrum videbitur, interprete Ser- terpositionem priora verba, vio ad Virgil. Eclog. ii. 84. et non ipsa quidem, sed, ut solib. i. Æn. v. 552. Ita et Li- let, paullum immutata, repevium locutum lib. i. c. 8. extr. tit, (ut Philipp. ii. 31. 2.) nec observatum est aliis. in battologiam incidit, sed meSed tamen nostra legens moriæ juvandæ causa ita senorationem autem L.] Orationem tentiam concludit, ut, quomodo parenthesi interruptam suo mo- cum primis postrema cohæreant, facilius intelligatur.

re

Utrique et Socratici et Platonici esse volumus.] Gronovius et Grævius utrique in utrumque mutant, et ad eos, qui sequuntur, referunt, quasi dicat, volumus utrumque esse, et Socratici et Platonici. De se solo eum loqui putant, non de se

contexit particula autem. Sic infra cap. xliii. 6. " Princepsque omnium virtutum illa sapientia, quam copias Græci vocant; (prudentiam enim, quam Græci góvne, aliam quamdam intelligimus, quæ est rerum expetendarum fugiendarumque scientia) illa autem sapientia, quam princi- et Peripateticis. Cur autem

4

tonici esse volumus; (de rebus ipsis utere tuo judicio, nihil enim impedio) orationem autem Latinam profecto legendis nostris efficies pleniorem. Nec vero arroganter hoc dictum existimari velim. Nam philosophandi scientiam concedens multis, quod est oratoris proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio ætatem consumsi, si id mihi assumo, videor id meo jure quodam modo vindicare.

utrique de Cicerone et Cratippo, vel, si mavis, de Academicis et Peripateticis, non capiatur, nulla sane ratio est. Cicero enim se a Cratippo, vel a Peripateticis, parum dissentire adfirmans recte hoc argumento uti potuit, quod utrique (ipse Cicero et Peripatetici) velint esse et Socratici et Platonici. A Socrate enim sua habuit Plato, a Platone Aristoteles, Peripateticæ, et Xenocrates, Academicæ sectæ princeps. Peripatetici vero verbis tantum a Socraticis, quibus de summo bono Stoici adsentiebantur; a Platonicis minus etiam dissentire videbantur multis. Qui vero in aliquo tertio conveniunt, inter se conveniant necesse est. Cicero et Cratippus, utrique et Socratici et Platonici esse volunt, sive idem de summo bono sentiunt, quod Socrates et Plato senserunt, qui in una virtute vitam beatam posuerunt, vel exclusis plane, vel adjunctis huic ceteris commodis, quibus omnia tribuit Epicurus. Vide lib. i. Tusc. Quæst. c. 6. Nam Ciceronem in his officiorum, quæ media

vocantur, præceptis Academicam et Peripateticam de summo bono sententiam non plane rejecisse, apparet ex lib. iii. c. 4. extr. et ex ejusd. libri c. vii. 3. seq. Certe nec Stoicus, nec ita Academicus videri volebat, quin ex aliorum quorumcumque fontibus, quantum vellet, suo judicio hauriret. Vide lib. ii. cap. ii. 14. lib. iii. c. 3. et omnino infra iii. 9.

Utere tuo judicio.] Uteris, ipse judicabis, quid in re sit verissimum.

Pleniorem.] Cum mea scripta leges, id in primis consequeris, ut ea, quæ a nemine antea Latine dicta sunt, explicare, et cum Græcis vocabulorum copia certare possis, intelligasque de Latinæ linguæ inopia nullam esse querendi

causam.

4. Concedens multis.] Etsi multis id laudis concedo, ut me subtilius philosophari pu

tentur.

Apte] Vide quæ in persona Crassi disputat Cic. de Orat. iii. 10. et 14.

Videor id meo jure, quodam modo vindicare.] Pronomen mi

Quam ob rem magno opere te hortor, mi Ci- 5 cero, ut non solum orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui jam illis fere æquarunt, studiose legas. Vis enim dicendi major est in illis, sed hoc quoque colendum est æquabile et temperatum orationis genus. Et 6 id quidem nemini video Græcorum adhuc contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret, sequereturque et illud forense dicendi, et hoc quietum disputandi genus: nisi forte Deme

hi, quod in hac formula adjicere solent, hic eleganter ex prægresso meo intelligitur. Similiter sibi ex suo repetitur, de Orat. i. 10. "Ceterique suo jure physici vindicarent." Ita ex antiquo libro emendavit Car. Langius ad Cic. Læl. c. 21. quum vulgo in suo genere Jegeretur. De syllėpsi ista vide Cort. ad Cic. lib. iv. Ep. 13. n. 18.

Qui jam illis fere se æquarunt.] Pronomen se, quod incerta sedes jam suspectum facit, antiquissimi codices expellunt. Usus verbi æquare absolute positi Cicerone indignus videri eo minus poterit, quod ille verbum adæquare simili ratione adhibuit lib. ii. ad Q. Fratr. Ep. 6. "Senatorum enim urna copiose absolvit, equitum adæquavit, tribuni ærarii condemnarunt." Conf. omnino Parei Lex. Crit. p. 52. seq. Alia verba a Cicerone et optimæ Latinitatis auctoribus absolute usurpata congessit Vechnerus in Hellenolexia lib. i. part. i. сар. 6. De numero autem librorum, non de eorum præstantia, sermonem esse,

recte a Grævio monitum est.

Equabile.] Sibi per omnia simile, quod non variatur et interrumpitur adfectibus.

6. Nemini video Græcorum adhuc contigisse.] Præstantissimis scriptoribus nemo adhuc, adhuc non, et similia, admodum usitata erant. Cicero ad Divers. lib. ii. Ep. 8. "HoλTixάTEgo enim te adhuc vidi neminem." Cat. Maj. c. ix. 6. "Quod equidem adhuc non amisi." Ibid. c. x. 6. “ Itaque nemo adhuc convenire me voluit." Parad. 6. 3. extr. "Nec eorum quisquam adhuc inventus est." Cornel. Nep. in Fragm. Guelph. "Unum hoc genus Latinarum litterarum adhuc non modo non respondere Græciæ."

Sequereturque.] Affectaret, operam illi daret. Sic n. 7. "Utrumque certe secuti sumus." Cap. xxxviii. 4. "In voce autem duo sequamur." Vide Buchner. ad Plin. lib. viii. epist. xviii. 8.

Demetrius Phalereus.] Omnes fere scripti Phalerius, sed vitiose. Græce enim Anunreus Paλsgeùs dicitur, Latine Pha

« PoprzedniaDalej »