Obrazy na stronie
PDF
ePub

trius Phalereus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum vehemens; dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis 7 agnoscere. Nos autem quantum in utroque profecerimus, aliorum sit judicium: utrumque 8 certe secuti sumus. Equidem et Platonem existimo, si genus forense dicendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime potuisse dicere; et Demosthenem, si illa, quæ a Platone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset, ornate

léreus, tribus syllabis, male Phaleréus, pejus Phaleraus. De eo Cicer. in Bruto c. 9. " Phalereus successit eis senibus a

dolescens, eruditissimus ille quidem horum omnium, sed non tam armis institutus, quam palæstra. Itaque delectabat magis Athenienses, quam inflammabat. Processerat enim in solem et pulverem, non ut e militari tabernaculo, sed ut e Theophrasti, doctissimi hominis, umbraculis. Hic primus inflexit orationem, et eam mollem teneramque reddidit et suavis, sicut fuit, videri maluit, quam gravis; sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfringeret, et tantum ut memoriam concinnitatis suæ, non (quemadmodum de Pericle scripsit Eupolis) cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum, a quibus esset auditus." Vitam ejus narrat Diog. Laërt. lib. v. 75. seqq. unde eum Athenis pulsum, in Ægyptum confugisse, ibique bibliothecæ præfectum, tandem a serpente ictum periisse disci

mus.

Theophrasti.] Qui Platonis

et Aristotelis fuerat auditor, Eresi in Lesbo natus, unde Eresius dicitur. Multa ejus scripta a Diogene Laërtio lib. v. 42. enumerata perierunt. Supersunt tamen inoì xagantñρες, libri περὶ φυτῶν, et alii. Ciceronis judicio Brut. c. 31. nemo Theophrasto dulcior fuit. Vide eumd. in Orat. c. 19. lib. i. Acad. c. 9. et 10. Quintil. lib. x. c. i. 83.

8. A Platone didicerat.] Eum enim aliquamdiu audiverat.

Tenuisset.] Si in philosophiæ studio permanere, ac totum se ei tradere voluisset, nec vitæ genus mutasset. Nam ad eloquentiam postea se contulit, Isocrate præceptore usus. Cap. 31. pr. "Admodum autem tenenda sunt sua cuique non vitiosa, sed tamen propria." Non igitur oblivionem De mostheni exprobrat, sed mutationem in vitæ instituto factam significat.

Pronuntiare.] Non modo dicendo explicare, ad oratorias exercitationes transferre, viva voce cum aliis communicare, sed scriptis etiam posteritati

splendideque facere potuisse. Eodemque modo de Aristotele et Isocrate judico: quorum uterque suo studio delectatus contemsit alte

rum.

II. Sed cum statuissem scribere ad te aliquid 1 hoc tempore, multa posthac, ab eo ordiri volui maxime, quod et ætati tuæ esset aptissimum, et auctoritati meæ. Nam cum multa sint in phi-2 losophia et gravia, et utilia accurate copioseque a philosophis disputata: latissime patere videntur ea, quæ de officiis tradita ab illis et præcepta sunt. Nulla enim vitæ pars neque pub-3 licis, neque privatis, neque forensibus, neque domesticis in rebus; neque si tecum agas quid,

tradere. Hanc significatio-
nem verbi pronuntiare defendi,
quum vindicarem fragmenta
Cornelii Nepotis Guelph. p.
146. ubi Cicero dicitur fuisse
"6 unus,
qui potuerit, et etiam
debuerit, historiam digna voce
pronuntiare."

Facere potuisse.] Facere verbi ex superioribus repetendi significationem obtinet, atque hic pro dicere ponitur. Lib. ii. c. 13. extr. "Qua ætate qui exercentur, laude adfici solent: ea ætate L. Crassus ostendit, id se in foro optime jam facere, quod etiam tum poterat domi cum laude meditari." Vid. Bengel. ad lib. v. epist. 12. n. 6.

Contemsit alterum.] Subintellige studium, quod uterque posthabuit, neglexit, non præferendum suo studio putavit. Non despexit igitur et ineptum putavit, ut vulgus ea solet,

quæ non intelligit: sed sibi id minus convenire putavit. Vid. c. xxx. 7.

II. 1. Scribere ad te aliquid hoc tempore.] Hunc verborum ordinem alibi Tullio placuisse video. Ut lib. vi. ad Divers. ep. 13. "Etsi tali tuo tempore me, aut consolandi aut juvandi tui caussa, scribere ad te aliquid pro nostra amicitia oportebat."

2. Latissime patere.] Ad omne vitæ genus, tempus ae munus pertinere.

Et præcepta sunt.] An tradita sunt ad quæstiones philosophorum swentinas, præcepta vero ad genus παραινετικὸν respicere putandum est? Vid. infra c. iii. t. Quemadmodum hic tradere et præcipere, ita tradere et docere conjunxit Cic. de Orat. ii. 38. extr.

3. Tecum agas.] Si solus fueris, tibi agas, non aliis. Cap.

neque si cum altero contrahas, vacare officio potest in eoque et colendo sita vitæ est hone4 stas omnis, et in negligendo turpitudo. Atque hæc quidem quæstio communis est omnium philosophorum. Quis est enim, qui nullis officii præceptis tradendis philosophum se au5 deat dicere? Sed sunt non nullæ disciplinæ, quæ propositis bonorum et malorum finibus, 6 officium omne pervertunt. Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute conjunctum, idque suis commodis, non honestate metitur; hic si sibi ipse consentiat et

xli. 8. "Hique et secum, et
cum aliis, quid in eo pecca-
tum sit, exquirunt." Plaut. iii.
Most. i. 24. "Quid tute te-
cum?" id est tacite, nemine au-
diente. Virgil. lib.i. Georg. 380.
Et sola in sicca secum spa-
tiatur arena.
Id. lib. iii. Georg. 465.

Te, dulcis conjux, te solo in

litore secum,
Te, veniente die, te, deceden-
te, canebat.

4. Quæstio.] Argumentum, oxipua, materia de qua in utramque partem disputari pot

est.

Tradendis.] Si nulla a se tradantur. Habet enim hoc participium præsentis significationem. Cap. 8. extr. " Ac de inferenda quidem injuria satis dictum est." Vide Perizon. ad Sanctii Minerv. lib. i. c. xv. 8.

5. Disciplinæ.] Sectæ philosophorum, quarum princeps erat Epicurea, quæ malum in dolore, bonum in voluptate ponebat: ceteras cognosce ex

n. 9. et lib. iii. c. 33. lib. iii. de Orat. c. 17. lib. ii. de Fin. c. 11. lib. v. Tusc. c. 30. Lactant. lib. iii. c. 7.

Propositis bonorum et malorum finibus.] Positis constitu tisque iis, quæ summi boni malive loco habeantur. De finibus bonorum vid. ad c. iii. 1.

Pervertunt.] Evertunt, tollunt. Vid. ad Cornel. Nepot. Lys. ii. 2. et infra c. xxiv. 12.

6. Suis commodis.] Qui omnia sui commodi causa facit, ut Epicurei.

Hic si.] Eleganter hic adhibetur post qui, pro is. Sic lib. ii. Ep. i. 6. "Ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis." Lib. iii. Ep. viii. 27. "Sin autem quem mea instituta in provincia non delectant, hunc ego amicum habere non curo."

Si sibi ipse consentiat.] Si semper idem sentiat, in sententia sibi constare, et ad eam vitam suam præstare velit.

Vid. n. 8. et lib. iii. c. 33,

non interdum naturæ bonitate vincatur, neque amicitiam colere possit, nec justitiam, nec liberalitatem. Fortis vero, dolorem summum malum judicans, aut temperans, voluptatem summum bonum statuens, esse certe nullo modo potest. Quæ quamquam ita sint in promtu, 7 ut res disputatione non egeat, tamen sunt a nobis alio loco disputata. Hæ disciplinæ igi-8 tur si sibi consentaneæ velint esse, de officio nihil queant dicere. Neque ulla officii præcepta firma, stabilia, conjuncta naturae tradi possunt, nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxi

Et non.] Non respuit hoc Cicero pro nec. Lib. ii. 22. 10. "Ut sit libera et non sollicita suæ rei cujusque custodia." Vide quæ observavi ad Cornel. Nepot. Thras. c. 4. pr.

Naturæ bonitate vincatur.] Nisi veri ac recti sensu, quem naturæ beneficio fert acceptum, cogatur interdum ea defendere, quæ principio juris naturæ ab ipso constituto repugnent. Dicit igitur Cicero, quæ Epicurus præclare de maximis virtutibus præceperit, et quæ præceptis illis congruenter egerit; ea ingenii, quo præditus a natura fuerit, præstantiæ tribuenda, nec vero finibus bonorum et malorum ab ipso propositis consequentia esse. Ita contra eumdem Epicurum disputat de Fin. ii. 9. "Deinde, ubi erubuit, (vis enim est permagna naturæ) confugit illuc, ut neget, accedere quidquam posse ad voluptatem nihil dolentis." Post Redit. in Sen. c. 10. "Quo tempore, quantam vim naturæ bo

nitas habeat, aut vera nobilitas, intelligere potuistis."

Nec justitiam nec liberalitatem.] Stultus enim videretur, qui suas utilitates aliis concesserit. Vide Lactant. lib. v. cap. 16. Cicero infra lib. iii. c. 33. med.

7. Quamquam ita sint in promtu.] Conjunctio quamquam non ferre solum potest, sed alicubi blande admittit conjunctivum. Lib. iii. de Fin. c. 15. ، Sed quamquam negent, nec virtutes, nec vitia crescere: attamen," cet. Nepos xxv. 13. 6. "Quamquam non nullis leve visum iri putem." Sallust. Jug. iii. 2. “Nam vi quidem regere patriam, aut parentes, quamquam et possis, et delicta corrigas, tamen importunum est,"

Alio loco.] Libris de Finibus Bonorum et Malorum, et libris postremis Tusc. Quast.

8. Conjuncta naturæ.] Naturæ convenientia, rationi consentanea.

Qui solam.] Solam honesta

me honestatem propter se dicant expetendam. 9 Ita propria est ea præceptio Stoicorum, Academicorum, Peripateticorum: quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Herilli jam pridem explosa sententia est: qui tamen haberent jus suum disputandi de officio, si rerum aliquem delectum reliquis10 sent, ut ad officii inventionem aditus esset. Sequimur igitur, hoc quidem tempore et hac in quæstione, potissimum Stoicos, non ut interpretes; sed, ut solemus, e fontibus eorum ju

tem propter se expetendam esse, Stoici adfirmabant, in eoque Socratem auctorem sequi volebant videri: eamdem maxime expetendam, Academici et Peripatetici censebant. Vide supra ad c. i. 3. lib. iii. c. 3. et 7. lib. v. Tusc. c. 7. 8. et

12.

9. Aristonis, Pyrrhonis, He rilli.] Quorum error in tollendo omni veri ac falsi, boni malique discrimine convenie bat. Aristo Chius nihil bonum esse dicebat, nisi quod rectum esset et honestum, ac præter virtutem ac vitia nihil in vita aut expetendum aut fugiendum. Quæ inter virtutem ac vitia interjecta essent, indifferentia dicebat, nec eorum aliud alii anteponendum, sed prout quodque occurreret, amplectendum. Hæc sapientem ne sentire quidem, volebat Pyrrho, Eliensis, in ceteris ab Aristone nihil discrepans. Herillus, Carthaginiensis, in sola cognitione et sapientia summum bonum ponebat. Vide præter ea loca, quæ ad n. 5. indicavi, lib. ii. de

Fin. c. 13. lib. iii. c. 3. lib. iv. c. 14. et 16. lib. i. de Leg. c. 13. et 21. Diogen. Laërt. lib. vii. 160. et 165. lib. ix. 61.

Explosa sententia est.] Rejecta tamquam absurda. Explodi dicuntur histriones, cum a spectatoribus, quibus displicent, strepitu excipiuntur, et ejiciuntur. Paradox. iii. 2. "Histrio si paullum se movit extra numerum, aut si versus pronuntiatus est una syllaba brevior aut longior, exsibilatur et exploditur."

Rerum aliquem delectum.] Rerum nullum discrimen reliquerunt, dum paria omnia esse dixerunt.

10. Potissimum Stoicos.] Ita, ut aliquando a Peripateticis non dissentiat in iis, quæ commode ab iis dicta putat.

Interpretes.] Interpres non tantum est, qui Græca Latine convertit; sed et qui eadem lingua ab aliis dicta ita explicat, ut sententiæ quidem nihil addat detrahatve, sed eam tamen aliis ac pluribus etiam verbis enarret. Vid. lib. ii. c. 17. extr.

« PoprzedniaDalej »