M. Tullii Ciceronis de officiis libri tres, ex recens. J.M. et J.F. Heusingerorum. Patrui majoris et patris sui animadversiones accommodavit C. Heusinger. Accedunt notulæ quædam ex schedis J. Toupii descriptæ

Przednia okładka

Z wnętrza książki

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 108 - Ut enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt, sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet adprobationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia et moderatione dictorum omnium atque factorum.
Strona 70 - Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus?
Strona 22 - Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit; quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque conservandam putat cavetque, ne quid indecore effeminateve faciat, turn in omnibus et opinionibus et factis ne quid libidinose aut faciat aut cogitet.
Strona 69 - ... nos movet atque illi in quo id inesse videtur amicos facit. et quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque, ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse videatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime efficit.
Strona 300 - Ñeque enim id est celare, quidquid reticeas : sed cum, quod tu scias, id ignorare emolumenti tui caussa velis eos, quorum intersit id scire. Hoc autem celandi genus quale sit, et cujus hominis, quis non videt? Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non justi, non viri boni : versuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri.
Strona 21 - Nee vero illa parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo, quid sit quod deceat, in factis dictisque qui modus. Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit; quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque...
Strona 312 - Itaque majores aliud jus gentium, aliud jus civile esse voluerunt. Quod civile, non idem continuo gentium ; quod autem gentium, idem civile esse debet.
Strona 208 - Socrates hanc viam ad gloriam proximam et quasi compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, ut, qualis haberi vellet, talis esset.
Strona 193 - Verum tarnen quam diu imperium populi Romani beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sociis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii, regum, populorum, nationum...
Strona 256 - Satis bene pascere." ,Quid tertium ?'"„Male pascere." ,Quid quartum?' „Arare." Et cum ille, qui quaesierat, dixisset: ,Quid fenerari?' tum Cato: „Quid hominem, inquit, occidere?

Informacje bibliograficzne