Obrazy na stronie
PDF
[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

QUO A GREGORII VII TEMPORE, RES EXTRA CONCILIA OECUMENICA GESTA REFERUNTUR;

AD CAPUT PRIMUM GALLICANÆ DECLARATIONIS.

CAPUT PRIMUM.

An Gregorii VII ac secutis decretis ita res confecta sit, ut de eâ ambigere catholicis non liceat : contrarium statuitur certis exemplis et catholicorum omnium consensione : Melchior Canus, Bellarminus, Rainaldus, Perronius teste adducuntur.

Nunc devenimus ad ea tempora , quorum maximè auctoritate nos premunt, Gregorii scilicet VII, secutorumque pontificum. Quippè objiciunt hisce temporibus quæstionem totam Ecclesiæ auctoritate decisam : depositos quippe pontificià auctoritate imperatores ac reges : consensisse in eam depositionem orthodoxos; neque tantùm rem à romanis Pontificibus esse factam , sed factam in conciliis æcumenicis : depositum enim in concilio Lugdunensi II ', ab Innocentio IV, Fridericum II. Quin etiam ab ipsis synodis multa esse decreta , quæ ad eam praxim comprobandam manifestè pertineant, ut est illud decretum Lateranensis concilii III, de relaxato fidelitatis debito adversùs hæreticos; et Lateranensis IV, ut summus Pontifex hæretici tassallos ab ejus fidelitate denuntiet absolutos ? : denique rem aded certam, ut à conciliis in formulam versa sit , extentque conciliorum Constantiensis et Basileensis decreta , quibus privationis pæna principibus etiam ac regibus intentetur; ex quibus concludunt, rem totam eorum etiam conciliorum , quibus maximè utimur, auctoritate esse confectam.

Hæc adversarii catholici objiciunt. Hæretici verò postquam nobiscum potestatem indirectam aversati sunt, ut à sacrâ Scripturâ et antiquitatis ecclesiasticæ dogmatibus abhorrentem , tum verò inculCant, quæ jam memorata sunt, posterioris ævi decreta, ut in tanta doctrinæ mutatione, ea quam tuemur, catholicæ Ecclesiæ infallibililas stare non possit.

[merged small][ocr errors]

Nos autem hæreticis statim respondemus, more solito calumniari eos. Non enim catholici docent, quæcumque in conciliis gesta sint, ea ad Ecclesiæ catholicæ fidem pertinere : sed eo loco habent illa tantùm, quæ decreto edito fidelibus omnibus credenda ac tenenda proponuntur : quod et Melchior Canus copiosè docet', et catholici omnes uno ore confitentur. Cujus rei ratio est, quod id susficiat, ut verba Christi firma stent de æternâ ecclesiasticorum dogmatum firmitate ; nec proindė labat Ecclesiæ fides, si ea quæ extra fidem decreta sunt, haud pari auctoritate consistunt. Atque certum omninò, multa in conciliis sine expressa deliberatione ac determinatione esse dicta gestaque, quibus adstringi se catholici omnes uno ore negant. Multa etiam decreta sunt, quæ non pertineant ad invariabilem fidei regulam , sed sint accommodata temporibus atque negotiis. Quin etiam illi qui romanum Pontificem vel maximè infallibilem esse contendunt, non propterea necessariò tuenda suscipiunt, quæ Pontifices gesserint; sed profectò certæ sunt regulæ, quibus et hi Pontificibus, et omnes catholici conciliis æcumenicis certam fidem docent adhiberi oportere.

Certè Melchior Canus, pontificia infallibilitatis defensor acerrimus, asserit, « qui summi Pontificis de re quâcumque judicium temerè ac sine delectu defendunt, hos Sedis apostolicæ auctoritatem labefactare, non fovere, evertere, non firmare. » Ac paulò post : « Non eget Petrus mendacio nostro, nostrà approbatione non eget : w tum adductis decretis de religiosis ordinibus approbatis : « Satis fuerit, inquit, si eam habeant auctoritatem, quam epistolæ decretales, quarum nonnullas constat à posterioribus meliore consilio refutatas ; » quoniam non ex firmo decreto, sed ex Pontificum opinione prodierunt. · Neque negat Bellarminus , aitque, Pontifices « ex ignorantiâ lapsos, quod, inquit', posse Pontificibus accidere non negamus; cùm non definiunt aliquid, tanquam de fide, sed tantùm opinionem suam aliis declarant. » Alia ejus responsio est : « Pontifices tum nibil certi statuisse, sed tantùm respondisse, quod sibi probabilius videbatur. » Addit « multa alia esse in epistolis decretalibus, quæ non faciunt rem aliquam esse de fide , sed tantùm opiniones Pontificum eâ de re nobis declarant. »

Quòd Stephanus VI et Sergius romani pontifices iterum ordinari jusserunt eos, qui à Formoso * papà, postquam is degradatus fuit,

1 Melchior. Can., de Loc. theol., edit. Lovan., 1564. pass. — 2 Canus., ibid., lib. v. fol. 340. - 3 Bell., de R. P., lib. IV. cap. 12, 14.

* Formosus fuit ille episcopus , quem de sede Porluensi dejecit Joannes VIII. Hunc deinde restitutum à Martino II, romana demùm Ecclesia suscepit pastorem. Quàm inhumane Formosi cadaver violaverint, et ejus memoriam diris devoverint Stephanus VI et Sergius lll, narrat D. FLEURY, quem vide. (Edit, Paris.)

ordinati essent, idem Bellarminus respondet ’: « Eos non edidisse aliquod decretum , quod decernerent ordinatos ab episcopo degradalo... esse iterùm ordinandos, sed solum de facto jussisse iterum eos ordinari , quæ jussio non ex ignorantiâ aut hæresi, sed ex odio in Formosum procedebat. »

Ne ergo tu mihi hæc dicito : Gregorius VII et alii , imperatores ac reges deposuere; ergo id jure factum : docet enim Bellarminus, idque nos diligenter totâ hâc tractatione meminisse oportet; docet, inquam , ille, accuratè secernenda esse quæ Pontifices de facto jusserint , ab iis quæ decreto edito facienda constituerint. Neque enim omnia ab ipsis jure fieri ; sed quædam ex odio; neque eorum decreta, quæ etiam ad doctrinam spectent valere omnia; imò verò ab ipsis ritè et ordine interrogatis, multa esse responsa atque in Jure edita, ac decretalium epistolarum nomine insignita , quæ tamen probabili tantum, imò etiam falsa romanorum Pontificum opinione nitantur, idque in confesso est etiam apud eos, qui pontificiam infallibilitatem vel maximè propugnant.

Placet etiam adscribere quæ Odoricus Rainaldus docuit, occasione decretalis Exiit, et eorum quæ in eâ à Nicolao III definita, à Joanne XXII postea rejecta sunt, de Christi paupertate : « Sanė, inquit , major propositio: nimirum nefas esse contradicere in iis quæ definita sunt per Sedem apostolicam in fide et moribus , certissima est; et additæ propositiones eam omninò confirmant, si intelligantur, uli debent, ea quæ spectant ad fidem et universalis Ecclesiæ mores in necessariis ad salutem. At pseudo-minoritæ non in eo sistunt, sed quæ ad fidem et mores tantum spectant accidentariò et remotè, qualia sunt nimirum Franciscani instituti encomia, privilegia, seu decreta Pontificum eò attinentia, et omnia in iis contenta, fidei et morum essentialia esse falsò supponunt; ac ludunt in æquivoco. Illas ergo sanctiones, licèt sint in sexto ( Decretalium libro 3) esse fidei et morum decreta essentialia , negandum est constantissimè neque enim decreta fidei condunt Pontifices, nisi id expresserint, et de necessitata credenda proposuerint. » Ex quibus id habemus : Pontificum romanorum decretis propositis, duo adhuc quæri oportere : alterum , an res sit ad fidei et morum essentialia pertinens , idque per se et proximè, non accidentariò et remolè : alterum, an expressum sit id de fide credendum ?

Procul ergo absunt ab apostolici de fide decreti auctoritate , hæc Clementina, Principes romani, et Clementina Pastoralis ", de fidelitatis juramento ab imperatoribus debito, deque potestate romani Pontificis ad imperatoris irritanda judicia, quas Clemens V edidit ; procul, inquam , absunt hæc ab apostolici de fide decreti auctoritate, quanquam ea Clemens apostolica auctoritate declarare se dicat.

1 Bell., de R. P., lib. iv. cap. 12. — ° Odoric. Rain., t. xv. an. 1324, n. 32.— 3 Sext. Decret., ib, y. cap. 3. -* Clem., Jib, 17. lit. ix. de jurejur.; et lit. 21. de Sent. et re jud. cap. 2.

Procul ab eâ auctoritate rursům abest id, quod idem Clemens V ut certum supponit : « Nos ad quos romani vacantis imperii regimen pertinere dignoscitur, etc. ? » Quo fundamento nixus, Robertum Siciliæ regem vicarium imperii, sed in Italià tantùm constituit. Neque huic decreto certiorem addit auctoritatem Joannes XXII, dùm hæc ad se pertinere, propter Petri auctoritatem et jura concessa divinitus, testatur his verbis ? : « In nostram et fratrum nostrorum deductum est , famâ divulgante, notitiam , quòd licet sit de jure liquidum et ab olim fuerit inconcussè servatum , quod vacante imperio, sicut et nunc per obitum quondam Henrici Romanorum imperatoris vacasse dignoscitur, cùm in illo ad sæcularem judicem nequeat haberi recursus, ad summum Pontificem , cui in personâ Petri terreni simul et cælestis imperii jura Deus ipse commisit , imperii prædicti jurisdictio, regimen , et dispositio devolvuntur. » Quanquam enim is Pontifex, hoc fundamento nisus, vicarios imperii in Italià quidem , aliâ auctoritate quàm pontificiâ constitutos, omnesque iis obedientes excommunicatione damnet; tamen hæc civilia nullo modo ad fidem et mores universalis Ecclesiæ pertinere constat. Quo jure hæc omnia à decretis fidei procul amandamus; parique ratione quærimus quæ Gregorius VII aliique in deponendis imperatoribus gesserint, quanquam et Petri jure atque auctoritate gesta esse præferant, an ad fidem et mores Ecclesiæ catholicæ potiori aliquâ ratione pertineant, aut etiam ad ea pertinere, ullo legitimo decreto declaratum definitumque sit.

Hæc dicimus secundùm eos qui pontificiam infallibilitatem ac summam in temporalibus potestatem vehementissimè asserunt:quâ defensione non modò hæreticorum calumniæ propulsantur, verùm etiam catholicorum eorum, qui nobis adversantur, franguntur impetus; eoque demùm res tota devolvitur, ut quæramus sintne ea, quæ ad reges deponendos pertinent, eo ordine modoque gesta, quæ summam et indeclinabilem apud catholicos obtineant auctoritatem.

Ac primum : nemo nisi dementissimus dixerit, ea gesta esse summå et indeclinabili auctoritate; alioquin theologi parisienses gallique passim omnes, post censuram Sanctarelli saltem, ne jam antiquiora memoremus, pro hæreticis aut schismaticis haberentur, qui rem , ab Ecclesià , summâ auctoritate decretam non modò negarint, sed insuper gravi censurâ notarint. Ipse Perronius cardinalis tot ab aula romanâ gratulationes tulisset immeritò, pro eâ oratione quam habuit 1 Clem. Past. - 2 Extrav. Joan., XXII, tit. y. Ne Sede vacante, c. unico : Si.

« PoprzedniaDalej »