Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors]

7981 1828 0.3

cop. I

PRAEFATIO.

,ו','

Ex quo volumen primum epistolarum Zuinglii et vernaculorum eius librorum prima secundi voluminis para opera nostra expedita habentur, in tertium annum turbae ingentes non modo publicum patriae statum civilemque, sed etiam ecclesiasticum, usque miscebant; quae sollicitatio nos ipsos cum typographo nimium quantum interpellavit ac distraxit, ita ut praeter voluntatem haec res nostra tardaretur ac pene non iaceret. Ista necessitate speramus longiores moras omnibus aequis excusatas fóre, ac duo quae nunc simul prodeunt volumina, operum origine latinorum primum et vernaculorum volumen secundum, per difficultates, quas evaserunt, eo gratiora venire. Nec vero iam dubium videbitur, quin quod sereno sumus moliti, per quamvis tempestatem prófligetur et conficiatur, quum semel amplior pars eaque difficilior peracta sit, necnon favor

ecclesiasticorum virorum speratus adspirare coeptis pergat. Restat enim pars multo minor eorum, quae Zuinglius partim latine, partim teutonice scripsit, praeter exegetica quae quidem typis repetenda curare facillimum est, alteramque partem epistolarum. Hanc autem de industria reservamus, ut sicubi quas litteras Zuinglii anecdotas homines litterati e thesauris manuscriptorum quibus adsident eruturi sint nobisque officiose communicaturi, nostro corpori aut interserere loco aut adiicere possimus.

Hoc nomine gratias quam maximas gerimus Davidi Schulzio, Doctori S. Theologiae, praecipuo decori Universitatis Wratislaviae totiusque Germaniae evangelicae lumini communi, cuius amicitia auro carior duarum nobis epistolarum copiam fecit, unius quam Erasmus ad Zuinglium misit Basilea 5. Nonas Sept. 1522, e sylloge epistolarum quam bibliotheca de Rehdigerana Wratislaviae custodit; alteram Oecolampadii ad Zuinglium ibidem datam 14. die Martii fortasse 1526. e sylloge epistolarum autographorum Reformatorum aliorumque virorum seculi XVI, in bibliotheca ecclesiastica Landshuti montanae Silesiae repositam, excerptam dedit. Locorum indicia prudentes fecimus, ut inde pateat quam longe lateque corporis membra, quod nos quam integrum potest recolligere conamur, dispersa

sint. Pariter nos obligatos esse hac occasione publice fatemur Matthiae Grafio, Pastori Evangelico Muelhusii, Alsaticae civitatis, dum per fata licuit Helvetiorum confoederatae, viro plurimum venerando atque etiam de historia patria et ecclesiastica egregie merito scriptori. Is enim quasdam Zuinglii litteras in patriae suae archivis palicis repertas autographas impertiit nobis, diligentissime descriptas. Utinam plures viri talium rerum curiosi similibus muneribus nos adficere velint, vel ut DD. de Wette et Hagenbach Basilienses et Freytagius nuper, alia qualibet via in publicum proponant, si quid penes ipsos est Zuinglií, quorum complementorum usum candide indulgeri ab iis operi nostro adaugendo pro certo habemus.

Dum Zuinglii scripta denuo et saepius perlegimus, magis magisque animadvertimus, quanta similitudo inter nostra illiusque tempora intercedat; quanta cum sollicitudine, moderatione, prudentia simul et virtutis dexteritate caverit idem, ut non rerum meliorum studia ex intemperie et temeritate novandi damnum capiant adeoque pessum dentur a stultis amicis, quanta cum aequitate peccata iniuriasque et principum et vulgi accusaverit plebisque onera Ievata voluerit, sic tamen ut antiqua iura bonaque recte

« PoprzedniaDalej »